Q. HORATIUS FLACCUS OPERA ET COMMENTARII
CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii x


opus et commentarii  varialectio et testimonia  prosodia et metra

Extremum Tanain si biberes, Lyce,

saevo nupta viro, me tamen asperas

porrectum ante foris obicere incolis

plorares Aquilonibus.

 

5 audis, quo strepitu ianua, quo nemus

inter pulcra satum tecta remugiat

ventis et positas ut glaciet nives

puro numine Iuppiter?

 

ingratam Veneri pone superbiam,

10 ne currente retro funis eat rota:

non te Penelopen difficilem procis

Tyrrhenus genuit parens.

 

o quamvis neque te munera nec preces

nec tinctus viola pallor amantium

15 nec vir Pieria paelice saucius

curvat, supplicibus tuis

 

parcas, nec rigida mollior aesculo

nec Mauris animum mitior anguibus:

non hoc semper erit liminis aut aquae

20 caelestis patiens latus.

 


Systema: asclepiadeum secundum. Appellatur: Lyce. Nomenclatura: 1 Lyce; 1 Tanais; 4 Aquilo; 8 Iuppiter; 9 Venus; 11 Penelope; 12 Tyrrhenus; 15 Pierius; 18 Maurus, Maurusiacus, Maurusius



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. extremvm tanain si biberis lyce. Haec ad puellam Lycen nomine dicuntur, asperam et intractabilem. Tanais autem flumen est Scythiae, per quod uult intellegi esse barbaram.

2. me tamen asperas // porrectvm ante fores obicere[s] incolis // plorares aqvilonibvs. Me tamen et sic miserareris nec paterer[h]is frigoribus perire ante ianuam tuam iacentem. [Incolis] autem [Aquilonibus] ad illud pertinet, quod dixerat Extremum Tanain si biberis. Tanais enim flumen in parte septemtrionali[s] est, unde Aquilo oriri uidetur.

5. qvo nemvs intra pvlchra sitvm tecta remvgiat. Significat arbores esse, ut fit, in inpluuio domus, quibus nunc strepere tempestates intellegi uult.

7. et positas vt glaciet nives pvro nvmine ivppiter. Ostendit, quod re uera in Italia frequenter euenit, post niuem positam Aquilone uento serenatum esse et frigore eius gelu super niuem concrescere.

10. ne cvrrente retro fvnis eat rota. Allegoricos: ne in te redeant harum rerum uices.

15. nec vir pieria pelice savcivs. Vult intellegi maritum Lyce huius amare aliam, id est Pieriam nomine; propter quod debuisse hanc uicem ei contumeliae amando se retribuere.

17. nec rigida mollior aescvlo // nec mavris animvm mitior angvibvs. Hoc superiori iungendum, ut sit ita conexum: o . . . supplicibus tuis parcas nec rigida mollior aesculo nec Mauris animum mitior anguibus. Cetera enim de parenthesi inlata sunt.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD LYCEN.] METRVM TRIBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM, QVARTVS GLYCONIVS.


1. extremum tanain si biberes, lice. Haec ad puellam Lycen nomine dicuntur asperam et intractabilem. Tanais enim fluuius Scithiae dicitur, qui et Danuuius, per cuius commemorationem uult intellegi barbari animi mulierem. extremvm. Vltimum.

2. saeuo nupta uiro. Barbaro.

3. porrectum ante fores. Ante ianuas dormientem.

3. incolis aquilonibus. Quia Tanain nominarat; de septentrionali enim parte et Aquilo oritur.

4. plorares a. Idest non solum quia in prosperitate es, misereri mei debes, sed etiam, si in captiuitate esses, coniuncta saeuo uiro, deberes succurrere meo amori.

6. inter pulchra satum. Inter tecta satum nemus uiridarium dicit.

7. positas. Deorsum missas. et positas vt glaciet nives. Post niues enim missas si flat Aquilo, eius frigore solidantur.

8. puro numine iuppiter. Sereno [aere], ut (Verg. georg. I 433): Para neque obtusis per caelum cornibus ibit.

9. ingratam ueneri pone superbiam. Execrabilem Veneri dicit, si amat ([leg.] amans) superbiam [et] contemnat amorem.

10. currente. Celeriter labente. Vult enim intellegere scissuram repudii.

10. ne[c] currente retro f. b. r. Nomine rotae fortunam dixit, idest ne uolubilitate rotae et tu amans contempnaris, et ita inflexu rotae laedaris, sicut equus a consueta uelocitate deficiens consueuit.

11. Penelopis uero, uxoris Vlixis, nota fabula est, quae pro fide absentis mariti omnes repudiauit sponsos.

12. tirrenus parens. Italus.

13. o quamuis. Ordo est: o parcas supplicibus tuis nec scilicet sis mollior rigida esculo nec animo mitior Mauris anguibus, quamuis neque curuant te munera nec preces nec pallor amantium tinctus uiola nec uir saucius Pieria pelice. neqve te mvnera. Vt est (Verg. ecl. 2, 44): Quoniam sordent tibi munera nostra.. et alibi (ecl. 2, 56): Nec munera curat Alexis.

14. Pallor amantium color est. Vnde Ouidius (art. am. I 729): Palleat omnis amans, color est hic aptus amori. nec tinctvs viola pallor amantivm. Bene uelut amator amoenitatem floris pallori amantium dedit.

15. neo uir p. Vult intellegi maritum Lycis huius amare aliam, idest Pieriam nomine mulierem, propter quam contumeliam uel dolorem suadet ad reddendam uiro pro police uicissitudinem se amari debere. pelice savcivs. Concubin<a>e amore uulneratus. <pelice.> Concubina. <savcivs.> Amore uulneratus.

16. curuat. Flectit, inclinat.

17. nec rigida m. ae. Idest non sis rigidior esculo arbore tamquam lignea et sine sensu rationabili nec asperior Mauris serpentibus calore noxiosioribus, ut (Verg. georg. III 434): Asperque siti atque exterritus aestu.

19. non hoc semper. Non semper se ante limen obseruantem caelestem aquam passurum dicit, sed desinente per contemptum animo amore cariturum.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER MMDCCLX MMDCCLXVII