Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii xii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Miserarum est neque amori dare ludum neque dulci

mala vino lavere, aut exanimari

metuentis patruae verbera linguae.

 

tibi qualum Cythereae puer ales, tibi telas

5 operosaeque Minervae studium aufert,

Neobule, Liparaei nitor Hebri,

 

simul unctos Tiberinis umeros lavit in undis,

eques ipso melior Bellerophonte,

neque pugno neque segni pede victus,

 

10 catus idem per apertum fugientis agitato

grege cervos iaculari et celer arto

latitantem fruticeto excipere aprum.

 


Systema: ionicum. Appellatur: Neobule. Nomenclatura: 4 Cytherea; 5 Minerva; 6 Hebrus; 6 Liparaeus, Liparensis, Liparitanus; 6 Neobule; 7 Tiberinus; 8 Bellerophontes



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. miserarvm est neqve a. d. l. Hac ὠιδῆι testatur insuauem esse uitam sine hilaritate et amore, ac deinde puellam quandam captam specie adulescentis describit.

1. neqve dvlci mala vino lavere. Antiqua declinatione [lauere] dixit, non ‘lauare’. Nam tertiae coniugationis hoc uerbum apud ueteres erat. Sic enim declinabant: lauo, lauis, lauit, non: lauo, lauas, lauat.

1. avt exanimari metventis p. v. l. Sensus est: Aut cruciari castigatione uerborum. [Patruae] autem [linguae] pro ‘seuerae’ positum. Videntur enim patrui adulescentibus corripiendis austeriores esse quam patres, quibus natura ipsa indulgentiam plerumque extorquet.

2. tibi qvalvm. [Qualum] metonymicos pro lanificio dixit. Sed mulieres per deminutionem uasculum hoc usurpant quasi[i]llum dicentes. Hoc autem est, in quo pensa uel tramas reuoluunt.

2. liparaei nitor hebri. Hinc transit ad laudem Hebri nomine adulescentis, quem a Neobule amari indicat. [Liparaei] autem a Lipare insula, ut si diceret ‘Liparensis’.

3. simvl vnctos tiberinis vmeros lavit in vndis eqves ipso m. bel. Diximus et supra adulescentes post exercitium campestre in Tiberi[m] nare solitos fuisse.

4. catvs idem per apertvm fvgientis agitato grege cervos iacvlari. [Catus] ‘acutus’ ac per hoc ‘doctus’ significat[ur]. Ordo est autem: catus idem fugientis ceruos iaculari per apertum agitato grege. [Per apertum] autem absolute, id est per campum.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM [HOC] SOTADICVM DICITVR, VT NVMERVS SIT POTIVS QVAM METRVM. CONSTAT AVTEM EX TRIBVS IONICIS MINORIBVS. ALII RITHMICVM DICVNT; NVMERVS ENIM GRAECE RITHMVS DICITVR. HOC METRVM CONSTAT IONICO MINORE, ET EST DVOBVS PRIMIS VERSIBVS TRIMETRVM, ITA: MISERARVM EST • NEQVE AMORI • DARE LVDVM • NEQVE DVLCI • MALA VINO • LAVERE AVT EX. TERTIVS VERO TETRAMETER SCANDITVR ITA: ANIMARI • METVENTIS • PATRVAE VER • BERA LINGVAE.


1. miserarum est neque amori dare ludum. Neobulen amicam scribit amantem Hebrum adulescentem, et <hac o>de testatur insuauem esse uitam sine hilaritate et amore. Ordo est: Neobule, miserarum est nec dare ludum amori nec lauere mala dulci uino aut exanimari metuentis uerbera patruae linguae.

1. dulci mala uino lauere. ‘Lauere’ pro ‘lauare’; sic enim ueteres declinabant: ‘lauit’ pro ‘lauat’ [(ex Porph.);] ut Vergilius (Aen. X 726. 727): Lauit inproba teter // Ora cruor. Qui uersus non stat, si praeteritum intellegas.

2. metuentes patru<a>e uerbera linguae. Sensus est: aut cruciari castigatione uerborum. ‘Patruae’ autem ‘linguae’ pro seueritate dixit. Patrui enim adulescentibus corripiendis austeriores solent esse quam patres, quibus natura ipsa indulgentiam plerumque extorquet. Cicero idem pro seueritate censurae (pro Gael. 14, 33): Fatruus quidam magister haec diceret: quid tibi, mulier, cum Caelio?

4. tibi qualum. Calathum metonomicos pro lanificio dixit [(cons. Porph.),] tamquam amore et pulcritudine amatoris capta contempneret pensa mulierum.

6. Ordo est: ales puer Cythereae et nitor Liparei Hebri, simul ut lauit unctos humeros in Tiberinis undis, eques melior ipso Bellorophonte, neque uictus pugno neque segni pede, idem catus iaculari ceruos fugientes per apertum agitato grege, et celer excipere aprum latitantem alto fruticeto, aufert tibi qualum et aufert tibi studium operosae Mineruae.

6. liparei nitor hebri. Ab insula <Lipare> Liparei, ut si diceret ‘Liparensis’ [(ex Porph.).] Liparitanae enim insulae eum ciuem demonstrat.

8. bellorophonte. Qui Pegaso equo uectus Chimeram interemerat. neqve pvgno. Idest athletico et agonico certamine.

10. catus. Idest doctus [(ex Porph.),] sciens. per apertvm fvgientis. Latum, ut (Verg. Aen. IIII 153. 154): Alia de parte patentes // Transmittunt cursu campos.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII