Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii xiii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

1 O fons Bandusiae, splendidior vitro,

2 dulci digne mero non sine floribus,

3 cras donaberis haedo,

4 cui frons turgida cornibus

 

5 primis et venerem, et proelia destinat,

6 frustra, nam gelidos inficiet tibi

7 rubro sanguine rivos

8 lascivi suboles gregis.

 

9 te flagrantis atrox hora Caniculae

10 nescit tangere, tu frigus amabile

11 fessis vomere tauris

12 praebes et pecori vago.

 

13 fies nobilium tu quoque fontium,

14 me dicente cavis inpositam ilicem

15 saxis, unde loquaces

16 lymphae desiliunt tuae.

 


Systema: asclepiadeum tertium. Appellatur: Bandusia. Nomenclatura: 1 Bandusia; 9 Canicula



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. o fons bandvsiae. Sacrificium hac ὠιδῆι fonti[bus] Bandusiae repromittit, simulque laudes eius dicit.

2. non sine floribvs cras donaberis haedo. Amfibolon. Incertum est enim, utrum dicat ‘haedo donaberis et floribus’, an uero ‘donaberis haedo, qui erit cum floribus, id est coronatus’.

5. et venerem et proelia d. f. [Frustra] scilicet quia immolabitur.

9. te flagrantis atrox hora c. n. t. Opacitatem eius laudat, per quam dicit calorem canicularium dierum ad eum non descendere.

10. frigvs amabile. Eleganter pro umbra refrigeranti calorem aestiui temporis dixit.

13. fies nobilivm tv qvoqve fontivm. Tu quoque inter nobiles fontes nominaberis carmine meo praedicatus.

14. me dicente cavis impositam ilicem saxis vnde l. l. d. t. Significat in saxo natam ilicem arborem, sub cuius radice erumpant aquae fontis huius. Loquaces autem lymfas dixit, quod, dum de saxo cadunt, perstrepant.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[PHONETICE TETRACOLOS.] METRVM DVOBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM, TERTIVS FERECRATIVS, QVARTVS GLYCONIVS.


1. o fons bandusiae s. u. Hac ode Bandusiae fonti sacrificium promittit [(ex Porph.).] Bandusia enim Sabinensis agri regio est, in qua Horati ager fuit. Laudat ergo fontem dicendo [(cons. Porph.)] perspicuum uitri conparatione, ut (Verg. Aen. VII 759): Vitrea te Fucinus unda.

3. cras donaberis haedo. H<a>edi inmolationem promittit. Amphibolon tamen est, utrum dicat ‘donaberis h<a>edo et floribus’ an ‘h<a>edo floribus coronato’.

5. primis. Incipientibus. et venerem e. p. d. Maturi enim et appetere uenerem et propterea pugnare consueuerunt.

6. frustra. Tamquam occidendus. Ideo frustra, quia inficiet gelidos riuos.

8. lasciui. Luxuriosi, petulantis.

9. atrox hora c. Opacitatem nemorosi et abstrusi fontis ostendit, per quam dicit canicularium aestuum calores arceri.

10. tu frig[id]us amabile. Amoenum. Vt (Verg. eel. 1, 52): Frigus captabis opacum.. et non ipsi amabile, sed fessis.

13. fies nobilium tu quoque fontium. Idest meo carmine praedicatus inter nobiles fontes nominaberis.

15. unde loquaces. Vt (Verg. georg. I 109. 110): Per leuia murmur Saxa ciet. loqvaces. Idest sonantes.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII