Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii xiv


25 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Herculis ritu modo dictus, o plebs,

morte venalem petiisse laurum

Caesar Hispana repetit penatis

victor ab ora.

 

5 unico gaudens mulier marito

prodeat iustis operata sacris

et soror clari ducis et decorae

supplice vitta

 

virginum matres iuvenumque nuper

10 sospitum; vos, o pueri et puellae

iam virum expertae, male nominatis

parcite verbis.

 

hic dies vere mihi festus atras

exiget curas: ego nec tumultum

15 nec mori per vim metuam tenente

Caesare terras.

 

i pete unguentum, puer, et coronas

et cadum Marsi memorem duelli,

Spartacum siqua potuit vagantem

20 fallere testa.

 

dic et argutae properet Neaerae

murreum nodo cohibere crinem:

si per invisum mora ianitorem

fiet, abito.

 

25 lenit albescens animos capillus

litium et rixae cupidos protervae:

non ego hoc ferrem calidus iuventa

consule Planco.

 


Composuit: 729—730 A.U.C. (25—24 Â.Ñ.). Systema: sapphicum minus. Nomenclatura: 1 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 1 Hercules; 3 Hispanicus, Hispanus; 5 Livia; 7 Octavia; 18 Marsicus, Marsus; 19 Spartacus; 21 Neaera; 28 Plancus (L. Munatius)



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. hercvlis ritv modo d. Haec ὠιδὴ in Augustum scribitur uictorem ex Hispania reuertentem. Quod autem Herculi illum comparat, ideo facit, ut ostendat labores eum non per alios, sed per se administrare.

2. morte venalem petiisse lavrvm: quam etiam morte paratus est [t]emere. Non enim omni modo eum uelle mori ait, sed ut inde lauream petat.

6. prodeat ivstis o. d. Pro ‘prodeat et operatur diuis’, id est ‘sacrificet’. Operationes enim sacrificia dixerunt. Et iustos diuos quamuis generaliter dicere possumus, nunc tamen specialiter accipiendum, scilicet quod Caesari uictoriam et reditum merenti dederint.

7. et soror cari dvcis. Octauiam dicit Augusti sororem.

9. ivvenvmqve nvper sospitvm. Id est: nuper per Augustum sospitum factorum.

11. male [n]ominatis parcite verbis. Quid est [male[n]ominatis uerbis parcite]? Vtrum quem ad modum edicitur, ut ciues feriato die litibus iurgiisque se abstineant; an ut e contrario in sacrificiis praecipitur ‘bona omina habete’, ita nunc ait ‘parcite malis uerbis’, id est malis [h]ominibus?

15. tenente caesare terras. Id est: incolumi Caesare.

18. et cadvm marsi memorem dvelli. Id est: ueteris uini cadum, quod iam uinum natum erat temporibus belli Marsici.

19. spartacvm siqva potvit vagantem fallere testa. Spartacus dux fugitiuorum per Italiam aliquando grassatus multa uastauit.

22. mvrrevm nodo cohibere crinem. Colorem murreum in crinibus hodieque dicunt, qui medius est inter flauum et nigrum. Quia properare illam uult, in nodum tantum colligere crines praecipit.

23. si per invisvm mora ianitorem fiet, abito. Praecipit puero, ut, si tardius ad Neaeram ab ostiario admittatur, recedat. Deinde quare hoc praeceperit, ostendit inferendo: [Lenit albescens animos capillus].

25. lenit albescens animos capillvs. Haec cum admiratione quadam et dolore animi dicuntur. Miratur enim se tam segnem factum, ut contumeliis fastidientis puellae non irascatur, quod ipsum iniuria[m] senectutis fieri ingemescit.

25. lenit albescens animos capillvs l. et r. c. protervae. Animi, inquit, iuuenum, qui litium et rixarum in contemptu amoris cupidi sunt, senili aetate leniuntur.

28. consvle planco. Significat se Planco consule adulescentem fuisse, irasci intolerabiliter solitum, si fastidiretur.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[ODE TETRACOLOS METRVM SAFFICVM.] METRVM SAPPHICVM ENDECASILLABVM.]


1. herculis ritu modo d. o. Haec ode in Augusti laudem scribitur uictoris ex Hispania reuertentis; quod autem Herculi eum comparat, ideo facit, ut estendat labores eum non per alios, sed per se administrare [(ex Porph.)] nece sub hac difficultate adipisci uictoriam breui tempore et proficisci ad bellum et reuerti uictorem.

1. Ordo est: o plebs, Caesar dictus petiisse laurum uenalem morte modo uictor ab Hispana ora ritu Herculis repetit Penates.

2. morte uenalem p. Mortis enim contemptu laus uictoriae quaeritur et triumphi. Laureatae enim de uictoria litterae mittebantur, ut est (Verg. Aen. VIIII 205. 206): Et istum // Qui uita bene credat emi, quo tendis, honorem.. et (Aen. V 230): Vitamque uolunt pro laude pacisci.

4. uictor ab o. Sicut Hercules.

5. unico gaudens m. m. Liuiam dicit sub castitatis laude uotum pro Caesaris reditu soluturam.

6. prodeat iustis operata diuis. Operationes ueteres sacrificia dixerunt; iustos uero diuos, quamuis generaliter dici possint, nunc tamen specialiter posuit, tamquam qui uictoriam uel reditum Caesaris merito eius et uirtuti praestiterint [(ex Porph.).] Vergilius operationes pro sacrificiis, ut (georg. I 339): Laetis operatus in herbis.

7. et soror. Octauiam sororem Augusti commemorat.

8. supplice uitta. Non uitta supplice, sed uittis solutis supplicantes, ut (Verg. Aen. VII 403): Soluite crinales uittas, capite orgia mecum.

9. uirginum matres i. n. s. Idest prode<a>nt. ‘Nuper sospitum’ reuersorum Augusti uictoria.

11. iam uirum expertae. Idest nuptae.

11. male [n]ominatis parcite uerbis. Siue quia pro festiuitate dierum feriae indicebantur et abstinebatur a litibus iurgiisque, siue quia in sacrificiis praecepto silentio bona omina habere iubebantur, ne incaute loquentes uerbis omina facerent; ideo nunc parcite malis uerbis, idest malis ominibus.

13. atras eximet curas. Cogitationum m<a>erores, ut (Verg. Aen. I 261): Quando haec te cura remordet.

14. tumultum. Commotionem bellorum.

15. per uim. Idest inpulsione hostium.

16. tenente c<a>esare terras. Hoc est: parta pace incolumi Caesare [(ex Porph.),] ut (Lucan. I 62): Ferrea belligeri conpescit limina Iani.

18. et cadum marsi memorem d. Vinum, quod bello Marsico diffusum est [(sim. Porph.);] cadem [autem] lagonam, ut (Verg. Aen. I 195): Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes.

19. spartacum siqua p. u. Spartacus Gladiator fuit; hic cum septuaginta quattuor sociis similis conditionis e ludo fugiens dux factus per quattuor annos aduersumque Romanos bellans plura uastauit. Ideo nullam repositionem ei euadere potuisse commemorat. Hunc postea Pompeius oppressit. Vnde Lucanus (II 564): Vt simili causa caderes, qua Spartacus hostis. vagantem. Hostiliter debacchantem.

21. dic et argut<a>e p. n. Citharistriae siue cantrici, ut (Verg. ecl. 7, 24): Haec arguta sacra pendebit fistula pinu.. et (ecl. 9, 36): Argutos inter strepere anser olores. neaerae. Nomen puellae.

28. murreum crinem. Aut murra perfusum, aut [(sec. Porph.)] inter flauum et nigrum, uel murrei coloris. nodo cohibere. Vt pro festiuitatis laetitia festinaret, in nodum colligere crines praecepit.

23. si per inuisum. Idest si ianitor prohibuerit te ad illam ingredi, sub ‘<ei> parcam’ quia canities mitigat animos cupidos litium et proteruae rixae: cum iuuenis essem, non ferrem.

25. lenit albescens a. c. Canis aetatis secessu corporis extingui feruorem et superbos iuuentae uel rixae pronos animos mitigari

27. calidus iuuenta. Feruidus iuuentute.

28. consule planco. Adulescentem se fuisse commemorat irascique nimie solitum, si fastidiretur ab aliquo.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII