Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii xvi


25 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Inclusam Danaen turris aenea

robustaeque fores et vigilum canum

tristes excubiae munierant satis

nocturnis ab adulteris,

 

5 si non Acrisium virginis abditae

custodem pavidum Iuppiter et Venus

risissent: fore enim tutum iter et patens

converso in pretium deo.

 

aurum per medios ire satellites

10 et perrumpere amat saxa potentius

ictu fulmineo; concidit auguris

Argivi domus ob lucrum

 

demersa exitio; diffidit urbium

portas vir Macedo et subruit aemulos

15 reges muneribus; munera navium

saevos inlaqueant duces.

 

crescentem sequitur cura pecuniam

maiorumque fames: iure perhorrui

late conspicuum tollere verticem,

20 Maecenas, equitum decus.

 

quanto quisque sibi plura negaverit,

ab dis plura feret: nil cupientium

nudus castra peto et transfuga divitum

partis linquere gestio,

 

25 contemptae dominus splendidior rei,

quam si quidquid arat inpiger Apulus

occultare meis dicerer horreis,

magnas inter opes inops.

 

purae rivos aquae silvaque iugerum

30 paucorum et segetis certa fides meae

fulgentem imperio fertilis Africae

fallit sorte beatior.

 

quamquam nec Calabrae mella ferunt apes

nec Laestrygonia Bacchus in amphora

35 languescit mihi nec pinguia Gallicis

crescunt vellera pascuis,

 

inportuna tamen pauperies abest

nec, si plura velim, tu dare deneges.

contracto melius parva cupidine

40 vectigalia porrigam,

 

quam si Mygdoniis regnum Alyattei

campis continuem. multa petentibus

desunt multa: bene est cui deus obtulit

parca quod satis est manu.

 


Systema: asclepiadeum secundum. Appellatur: Maecenas (C. Cilnius). Nomenclatura: 1 Danae; 5 Acrisius; 6 Iuppiter; 6 Venus; 12 Amphiaraus; 12 Argivi (Argous); 14 Macedo; 14 Philippus; 20 Maecenas (C. Cilnius); 26 Apulus; 33 Africa; 33 Calaber; 34 Bacchus; 34 Laestygonius; 35 Gallicus; 41 Alyattes; 41 Mygdonius



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. inclvsam danaen tvrris aenea. ᾿Ωιδὴ haec in Maecenatem scripta est; quae initium quidem habet ab habitatione Danaes, ceterum tractat, quae sit uis auri et quantum potentiae habeat. Per quod ostendit in hoc fictam fabulam de aureo imbri Danaes, ut ostendatur nihil non posse pecunia atque auro expugnari.

4. noctvrnis ab advlteris. Belle [nocturnis ab adulteris], quia adulteris nox apta est.

17. si non acrisivm virginis abditae // cvstodem pavidvm ivppiter et venvs // risissent. Sensus est: Acrisius filiae suae Danaes pudicitiam diligentissime custodibat, si non diligentiam hanc elusam uellent Venus ac Iuppiter.

8. converso in pretivm deo: QUIA IUPPITER IN AURUM UERSUS PRETIUM UIDETUR FUISSE CONCUBITUS. AVRVM PER MEDIOS IRE SATELLITES. In hoc iam excessu[s] consilium est fabulae, quam in principio posuit.

11. concidit avgvris argivi domvs ob lvcrvm. Amfiarai scilicet, quem Erifyle uxor corrupta monili aureo prodidit.

13. diffidit vrbivm portas vir macedo. Filippum significat Alexandri Magni patrem.

16. inlaqveant dvces. [Inlaqueant], id est: capiunt.

17. crescentem seqvitvr cvra pecvniam. Reprehendit eos, qui pecuniam sic concupiscunt, tamquam feliciores futuri, cum tanto plus sollicitudinis ac curae habeant, quanto maior est.

18. maiorvmqve fames. Pecuniarum maiorum scilicet. Et famem nunc pro desiderio posuit metaforicos. Dicit autem, quod re uera uidemus, tanto cupidiores auarioresque fieri homines, quanto plus adquirant.

21. qvanto qvisqve sibi plvra negaverit, a dis plvra feret. Bella relatio sensus est, qua significat se non inter auaros numerari.

22. nil cvpientivm nvdvs castra peto. Belle, quia nec ipse est auarus.

23. et transfvga divitvm partes, linqvere gestio. Perseuerauit in translatione transfugam dicendo, cum supra ‘castra peto’ dixisset.

28. magnas inter opes inops. Belle, quia, qui multum habet, plus desiderat, quam qui inops est; nec enim habet, quod uult, sicuti qui uere inopes sunt.

29. pvrae rivvs aqvae silvaqve ivgervm // pavcorvm et segetis certa fides meae // fvlgentem imperio fertilis africae // fallit sorte beatior. Sensus est: Agellus meus quamuis non eximius sit, locupletiorem me tamen facit (nihil amplius scilicet desiderantem), quam ille est, qui sibi clarus uidetur, quod latissimas multasque habeat in Africa possessiones. Hoc ergo fallitur ille locuples, quod se beatiorem iudicet.

33. qvamqvam nec calabrae mella fervnt apes. Licet nec in Calabria possideam, inquit, ubi mel optimum nascitur.

34. nec lestrygonia bacchvs in amfora. Lestrygones oppidum Campaniae Formias tenuisse dicuntur. In illa autem regione, quoniam saxosa est, pr[a]etiosissimum uinum Campanum nascitur.

34. bacchvs in amfora langvescit. Belle [languescit], quasi senescit, ac per hoc ueterescit. Et paulo post ait: Promere languidiora uina.

39. contracto melivs parva cvpidine vectigalia. [Vectigalia] pro reditibus posuit. Proprie enim rei p(ublicae) reditus dicuntur uectigalia.

39. contracto melivs parva cvpidine // vectigalia porrigam[vs]. Sensus communis est et manifestus. Ait enim paruo se contentum plus sibi uideri possidere, quam si multum habens amplius desideret.

41. qvam si mygdoniis campis regnvm halyattii // [campis] continvem. Quam si Mygdoniis campis regnum Halyatti continuem. Halyattus autem rex Persarum dicitur fuisse, uel, ut alii, rex Lydorum pater Croesi.

43. bene est cvi devs obtvlit parca qvod satis est manv. Subaudiendum hic extrinsecus pronomen, quod est ‘ei’, ut sit: bene est ei, cui deus obtulit parca quod satis est manu.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[PARANETICE TETRACOLOS.] METRVM TRIBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM, VARTVS GLYCONIVS.


1. inclusam danaen t. ae. Danaen Acrisius pater cum ob pudoris custodiam ualida et munita turri clausisset, uersus in aurum Iuppiter fingitur uiolasse. Quod nunc exemplum ad ostendendam uim auri et potentiam posuit, quo probet in hoc conpositam fabulam de aureo imbre Danaes, ut monstraretur nihil non posse pecunia atque auro conrumpi. Ordo est: aenea turris et robustae fores et tristes excubiae uigilum canum satis munierant inclusam Danaen ab nocturnis adulteris, si non Iuppiter et Venus risissent Acrisium pallidum custodem abditae uirginis conuerso deo in pretium; fore enim tutum iter et patens subaudi ‘sciebant’.

3. tristes excubiae. Epitheton uigiliarum, eo quod m<a>estitudinem generent, seu Danaae tristis nuptiis per custodiam denegatis.

4. nocturnis ab adulteris. Occultis. Hoc enim tempus crimini aptius est [(cf.Porph.).] Item (Verg. georg. III 538): Ne gregibus nocturnus obambulat, cum et per diem lupi insidiari consueuerint.

6. pauidum. Sollicitum et cautum propter iniunctum sibi officium.

7. risissent. Idest illusissent.

8. conuerso in pretium d. Quia Iuppiter in aurum uersus pretium uidetur fuisse concubitus.

9. aurum per medios i. s. e. p. a. s. Vt (Verg. Aen. III 56. 57): Quid non mortalia pectora cogis // Auri sacra fames? satellites. Per hostium cuneos et hostiles fremitus.

10. et perrumpere amat saxa. oc est: munitiones obpugnare.

11. potentius. Exaggerate est uoluptuosae.

12. argivi domus ab lucrum. Amphiaraum dicit, cuius uxor Eriphile monili corrupta egit, ut egrederetur ad bellum, quod exitiale uelut uates praescius declinabat. ob lvctvm. Propter amorem scazonis.

13. demersa. Deiecta hiatu telluris, nam pro Amphiarao totam domum posuit. diffidit vrbvim. Diuisit, dirupit, ut (Verg. Aen. II 234): Diuidimus muros.

14. uir macedo. Philippum significat, Alexandri Magni patrem [(ex Porph.),] qui multas ciuitates auro proditoribus dato cepit et diruit.

16. S<a>euos duces dicit piratas scilicet propter rapacitatem. Piratae enim cupiditate lucri latrocinia exercent; hinc et s<a>epe periclitantur. Et est ordo: duces nauium, non munera nauium. dvces. Piratas.

17. Ordo est: cura et fames maiorum. crescentem seqvitvr c. p. Augeri [dicit] quaestu cupiditatem ut Iuuenalis (14, 139): Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.

18. maiorumque fames i. p. Idest pecuniarum desiderium merito horrui timore curarum uel honoram potentiam.

19. uerticem. Idest augmentum diuitiarum et celsitudinem dignitatum.

20. m<a>ecenas equitum d. Maecenas enim eques Romanus fuit nec uoluit transire in ordinem senatorum.

21. quanto quisque sibi. Contento mediocritate census nec habenti ambitum fortunae maioris tamquam deorum fauore dicit abesse nil posse. plvra sibi neg. Idest diuitias spreuerit.

23. nudus. Conspicuus. castra peto et transfvga divitvm. Quia dixerat ‘castra’, seruauit metaphoram significando transfugam [(ex Porph.).] Dixit tamquam qui a diuitiarum uitiis significet se transire uelle ad uirtutis insignia.

25. contempt<a>e dominus s. r. Conpositae et mediocris.

26. inpiger apulus. Laboriosus, ut Lucanus (V 403): Et contra posuit et quae piger Apulus arua // Deseruit rastris.

27. occultare meis. Reconditum habere.

28. <inops>. Animo egens. Propter insatiabilem cupiditatem. magnas inter opes inops. Inopem enim se ostendit rei desideratae auaras, tamquam non habeat, quod quaerit, ut Iuuenalis (14, 137): Egentis uiuere fato.

29. purae riuus aquae. Laus mediocritatis sub agelli descriptione.

30. et segetis certa fides meae. Vbertas fertilis glebae non decipiens spem domini uel laborem agro suo praestitum beatior est multa Africae patrimonia possidente.

30. Ordo est: et certa fides meae segetis beatior imperio fertilis Africae fallit fulgentem sorte, idest ilium, qui per sortem fulget, non natura; nam naturale est, ut quisque paucis contentus sit.

33. In Calabria autem sunt flores aptissimi apibus. mella fervnt apes. Per ‘mella’ negat se uti possessione Calabriae.

34. nec lestrigonia bacchus in amphora. Formiana siue Sicula, in quibus locis Cyclopes fuerunt, qui Lestrygones uocabantur.

36. languescit. Veterescit. nec pingvia gallicis. Grossa. Martialis (VI 11, 7): Te Cadmea Tyrus, me pinguis Gallia uestit.

37. inportuna tamen pauperies abest. Inportuna pauperies, quae inportunos facit et odiosos. Poterat tamen quaestio uideri, qua crederetur poeta dixisse contraria, ut cum superius se dixerit transfugam diuitum, hic dicat sibi pauperiem abesse; sed conuenit nec contrarium est, ut, qui diuitum transfuga est, inportunus paupertate non sit, quam elegit et libenter appetit.

38. nec si plura. Scilicet quam habeo. nec si plvra velim, tv dare deneges. Humanitatem circa se M<a>ecenatis ostendit.

39. contracto cupidine. Mitigato et repulso desiderio diuitiarum. <cupidine.> Desiderio: posuit efficientem pro eo quod efficitur.

40. uectigalia porrigam. Idest paruus possessor minora tributa persoluam.

41. migdon<i>is. Asiaticis. regnvm aliatti. Aliattus, rex Lydiae, pater Crisi, [qui] opimo usus est imperio.

43. bene est, cui deus obtulit. Omnia frugalitati suppetere et nihil deesse dicit.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII