Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

carmina iii xviii


1 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Faune, Nympharum fugientum amator,

per meos finis et aprica rura

lenis incedas abeasque parvis

aequus alumnis,

 

5 si tener pleno cadit haedus anno

larga nec desunt Veneris sodali

vina creterrae, vetus ara multo

fumat odore.

 

ludit herboso pecus omne campo,

10 cum tibi nonae redeunt Decembres;

festus in pratis vacat otioso

cum bove pagus;

 

inter audacis lupus errat agnos,

spargit agrestis tibi silva frondes,

15 gaudet invisam pepulisse fossor

ter pede terram.

 


Systema: sapphicum minus. Appellatur: Faunus. Nomenclatura: 1 Faunus; 1 Nymphae; 6 Venus; 10 December



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. favne nymfarvm fvgientivm amator. Faunum inuocat, quem aiunt inferum ac pestilentem deum esse; secundum quae et nunc Horatius loquitur, cum eum orat, ut lenis per agros suos transeat, et Vergilius in septimo significat, cum apud Mefitim pestiferi odoris paludem lucum eum habere ostendit et in consulendo oraculo eius uideri multa simulacra miris modis uolitantia [atque] [imi][s Acheronta adfatur Auernis].

1. fvgientivm amator: per lasciuiam scilicet fugientium. Quale illud est: // Et fugit ad salices et se cupit ante uideri.

5. si tener pleno cadit haedvs anno. Significat semper se ei anniuersarium sacrum haedo facere.

6. veneris sodali vina creterrae. Creterram Veneris sodalem dixit, quia [Sine Cerere et Libero friget Venus].

9. lvdit herboso pecvs omne campo cvm tibi n. r. d. Nonis Decembribus Faunalia sunt, hoc est dies festus Fauni, in cuius honorem pecudes lasciuiunt.

13. inter avdaces lvpvs errat agnos. Non semper ‘audaces agnos’, sed illo die, quo uidelicet non timeant lupum inter se errantem. Et hoc interueniente numine Fauni euenire dicit, qui quasi die festo suo uult pecora, quae sub tutela sua sunt, sine periculo esse.

15. gavdet invisam pepvlisse fossor ter pede terram. Inuisam terram fossoribus merito dixit, quod in ea laborent, cum fodiunt. Naturale est enim omnibus odisse laboris sui materiam. Significat autem agrestes, cum festo Fauni feriati [in-] ludant, in terra tripudiare.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM SAPPHICVM.


1. faune nympharum f. a. Quasi celeritate sui Nymphae Faunorum petulantiam fugiant.

2. et aprica rura. Amoena, temperata, ut (Verg. ecl. 9, 49): Duceret apricis in collibus uua colorem.

3. lenis incedas. Propitius, placatus.

4. aequus alumnis. Pueris uernulis, quos maxime Fauni laedere dicuntur.

5. pleno anno. Conpleto. cadit. Inmolatur. Pleno anno. Annale se ei facere ostendit sacrificium.

7. uina crater<a>e. Craterae dixit Veneris sodali ideo, quia (Ter. eun. IIII 5, 6): Sine Cerere et Libero friget Venus. vetvs ara mvlto. Idest non aetatis cultu deserta, sed multo ture succensa. Ostendit autem se deos multis sacrificiis donauisse, quibus promereatur, quae petit.

9. <h>erboso omne pecus campo. Tamquam deuotionem diei in numinis honorem etiam pecudes lasciuiendo sentirent.

10. nonae redeunt decembris. Nonis enim Decembribus Faunalia [(ex Porph.),] <quae> et Faunorum culta dicebantur.

11. festus pagus. Idest tua festa celebrans; in pratis autem, quia Faunalia in siluis et in pratis celebrabantur.

12. cum boue pagus. In pagis enim et in compitis celebrari talia consueuerant, ut (Verg. georg. II 382): Pagos et compita circum.

13. inter audaces lupus errat agnos. Non semper audaces agnos, sed illo die, tamquam qui numinis interuentu non timeant; quod honori Fauni applicat festiuitatis suae tempore lupos nocere pecudibus non sinentis.

14. agrestes tibi silua f. Veluti silua pro amoenitate frondes spargeret, ut (Verg. ecl. 5, 40): Spargite humum foliis.

15. gaudet inuisam p. f. Idest gaudet fossor cultu uinearum liberatus et Fauno sacrificat, ut (Verg. georg. I 302): Inuitat genialis hiemps curasque resoluit. Ter uero ad rythmum rettulit sonos.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII