Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii xx


quanto opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Non vides, quanto moveas periclo,

Pyrrhe, Gaetulae catulos leaenae?

dura post paulo fugies inaudax

proelia raptor,

 

5 cum per obstantis iuvenum catervas

ibit insignem repetens Nearchum,

grande certamen, tibi praeda cedat,

maior an illa.

 

interim, dum tu celeris sagittas

10 promis, haec dentis acuit timendos,

arbiter pugnae posuisse nudo

sub pede palmam

 

fertur et leni recreare vento

sparsum odoratis umerum capillis,

15 qualis aut Nireus fuit aut aquosa

raptus ab Ida.

 


Systema: sapphicum minus. Appellatur: Pyrrhus. Nomenclatura: 2 Gaetulus; 2 Pyrrhus; 6 Nearchus; 15 Nireus; 16 Ganymedes; 16 Ida



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. non vides qvanto moveas periclo. Haec allegoricos ad Pyrrum sodalem dicuntur, qui puerum Nearchum nomine a quadam femina dilectum sollicitet et ei extrahere conetur.

3. inavdax, id est: non audax, ac per hoc, timidus.

6. ibit insignem repetens nearchvm // grande certamen tibi praeda cedat // maior an illi. Obscurauit elocutionem, quod certamen ipsum ire dixit, non mulierem, quae certamen cum Pyrro factura sit, cupiens eripere ei Nearchum puerum.

10. haec dentes acvit timendos. Belle hoc dicitur de ea, quam iam dudum sub nomine leaenae intellegi uoluit.

11. arbiter pvgnae posvisse nvdo svb pede palmam. Hunc puerum arbitrum certaminis esse dixit et palmam contentionis ipsius calca[e]re; per quod intellegi uult illum uictorem certaminis futurum, cui se tradere uoluerit.

15. qvalis avt nerevs fvit. Nerei pulchritudinem et Homerus praedicauit, cum ait: Νηρεὺς ὃς κάλλιστος ἀνὴρ ὑπὸ ᾿Ιλιον ἦλθεν.

15. avt aqvosa raptvs ab ida. Ganymeden significat.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM SAPPHICVM.


1. non uides quanto moueas periclo. Haec allegoricos per commemorationem Pyrri, Epirotarum regis, qui pro Tarentinis aduersus Romanos pugnauit, ad Pyrrum sodalem dicuntur, qui puerum Nearchum nomine a quadam femina dilectum sollicite extrahere conetur. Facit autem leaenam urbem Romam, catulos eius urbis principes. moveas. Coneris auferre.

2. getul<a>e catulos l. Getulae pro magnitudine dixit [patriae], ut (Verg. Aen. XII 4. 5): Poenorum qualis in aruis Saucius.

3. inaudax. Non audax, idest timidus.

5. Ordo est: cum per obstantes cateruas iuuenum ibit grande certamen, repetens insignem Nearchum.

6. insignem repetens nearc<h>um. Aut militem Romanum, quem Pyrrus tenebat Epirota, aut [(sec. Porph.)] obscura elocutione in Pyrrum sodalem certamen ire dixit, non mulierem, quae certamen cum eo habitura esset, cupiens illi eripere Nearchum.

7. Ipsam enim leaenam grande certamen dixit.

8. tibi praeda a. i. Idest cognoscis, cui maior accedat uictoria, tibi an illi. Hortatur autem ilium quiescere, quia inexhausta semper dubios facit.

10. haec dentes a. t. Seruat metaphoram leaenae in Romae conmemoratione.

11. arbiter pugnae. Aut sub nudo Veneris pede arbiter Paris palmam iudicando posuerit, ut expleret uno uerbo fabulam, aut [(cons. Porph.)] mine puerum arbitrum certaminis posuit palmam contentionis ipsius calcantem, cui se amantum potissimum traderet. Porro si regem Pyrrum intellegere uelis, arbiter non iudex, sed auctor belli accipiendus est. arbiter pvgnae. Vult autem intellegi non posse resistere amori commemoratione Paridis uicti libidine; nam fabulam tangit.

12. Idest fertur succubuisse Veneri; hoc est enim dicere ‘posuisse palmam sub nudo pede’, quod ‘cessisse libidini’. Dicit autem Horatius frustrari Pyrrum conantem ab amore meretricis reuocare iuuenem.

14. sparsum odoratis u. c. Ambigue enim pueri tondebantur. Ad emphasin uero Veneriae seruitutis dicit ilium habere humeros sparsos odoratis capillis.

15. qualis aut nereus p. Nereus tam speciosus ab Homero (Il. II 673) traditur, ut Graecos omnes exempto Achille superaret.

16. aut aquosa raptus ab ida. Ganimedes [(item gloss. a interim. et Porph.),] ut (Verg. Aen. V 254. 255): Quem praepes ab Ida Sublimen pedibus rapuit.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII