Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii xxi


1 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

O nata mecum consule Manlio,

seu tu querellas sive geris iocos

seu rixam et insanos amores

seu facilem, pia testa, somnum,

 

5 quocumque lectum nomine Massicum

servas, moveri digna bono die

descende Corvino iubente

promere languidiora vina.

 

non ille, quamquam Socraticis madet

10 sermonibus, te neglegit horridus:

narratur et prisci Catonis

saepe mero caluisse virtus.

 

tu lene tormentum ingenio admoves

plerumque duro, tu sapientium

15 curas et arcanum iocoso

consilium retegis Lyaeo,

 

tu spem reducis mentibus anxiis

virisque et addis cornua pauperi

post te neque iratos trementi

20 regum apices neque militum arma.

 

te Liber et si laeta aderit Venus

segnesque nodum solvere Gratiae

vivaeque producent lucernae,

dum rediens fugat astra Phoebus.

 


Systema: alcaicum. Nomenclatura: 5 Massicum Vinum; 7 Messalla Corvinus; 9 Socraticus; 11 Cato Censorius; 16 Lyaeus; 21 Liber; 21 Venus; 22 Gratiae; 24 Phoebus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. o nata mecvm consvle manlio. Ioculariter ad amforam, quam in ueterario habebat, [ad-] loquitur, et, ut ostenderet, quam uetustum uinum habeat, secum natam dixit. Apparet autem Flaccum consule Manlio natum esse.

2. sev tv qv[a]erellas sive geris iocos // sev rixam et insanos amores // sev facilem pia testa so[y]mnvm. Belle haec dicuntur, quia per uinum alii qu[a]erellosi, alii hilares fiunt ac iocosi, et quidam rixant in conuiuio, quidam in cupiditatem ueneriam efferuescunt, nonnulli obdormiunt.

7. descende corvino ivbente. Significat se [et] Messalam [et] Coruinum pascere, in cuius honorem hanc uetustissimam uini amforam promere uelit.

7. descende corvino ivbente promere langvidiora vina. Attende elocutionem ‘descende promere’, pro ‘descende ut promas’, ut est illud Lucilianum: // Da bibere ab summo. Languidiora autem uina dicit uetustate lenita. Sic ergo et illud supra dictum: // Nec Laestrygonia Bachus in amfora // Languescit mihi.

9. non ille qvamqvam socraticis madet // sermonibvs te neglegit horridvs. // narratvr et prisci catonis. Ordo et sensus est: Non ille te neglegit nec est in hoc horridus, quamquam philosophiae studiosus sit.

13. tv lene tormentvm ingenio admoves, quoniam et blanditur ebrietas et extorquet plerumque animi grauitatem.

18. viresqve et addis cornva pavperi. Bene et hoc, quia interdum per ebrietatem homines humilitatis suae obliti in maiorem sui fiduciam exsurgunt, per quam melioribus non cedentes accenduntur ad temeritatem. Per cornua ergo uiolentiam cerebri intellegi uult.

20. regvm apices. Per apices sublimitatem honoris ac potentiae significari iam et supra ostendimus.

22. te liber et si laeta aderit venvs. Significat se ex hac amfora potando hilaritatem et gratiam conuiuii usque in crastinum mane producturum. Viuas lucernas, pro ardentibus dixit.

22. segnesqve nodvm solvere gratiae. Hoc est: quae nodum non soluunt. Hoc autem ad id pertinet, quod, qui fida gratia inter se iuncti sunt, numquam ab amicitia resoluuntur.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM ALCAICVM DVOBVS VERSIBVS, TERTIVS IAMBICVS DIMETER CATALECTICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. o nata mecum consule manlio. Amphoram uini alloquitur, cuius uetustati annos suos conparat, et dicit se natum Manlio consule. [Et est] ordo: o pia testa, nata mecum et cetera.

2. seu tu querelas siue geris iocos. Vino enim aut ioci aut querelae nascuntur uel diuersa, quae memorat.

4. seu facilem, pia testa, somnum. Ebriis enim citus interdum somnus est.

5. quocumque lectum nomine massicum. ‘Nomine’ consule, ut Lucanus (V 5): Qui das noua nomina fastis. qvocvmqve nomine. Idest ex omnibus supra dictis siue ad iocos siue ad querelas et cetera.

6. moueri. Proferri.

7. coruino iubente. Coruinum se ad conuiuium inuitare significat, in cuius se honorem uina ostendit uetustissima prolaturum.

8. promere. Notanda elocutio ‘descende promere’ pro ‘descende, ut promas’. langvidiora vina. Vetustate leniora.

9. non ille quamquam. Idest Coruinus. madet. Hoc est: fluens est philosophiae scientia; optat tamen fieri uino madentior.

10. te negleget horridus. Tristis, censorius; neglegit, contempnit.

11. narratur et prisci catonis. Antiquioris, non Vticensis.

12. s<a>epe mero caluisse uirtus. Excreuisse, exferbuisse, ut quamuis secreta proderet. virtvs. Ingenium siue prudentia.

13. ingenio admoues. Hoc est: ebrietate interdum prodi, quod per obstinationem animi non potest extorqueri tormentis.

14. Prodendo enim secreta remouet tormentum. tv sapientivm. Laus est uini.

17. tu spem reducis mentibus anxiis. Prudentibus etiam ad cogitationum leuamen uino praestari et remoueri tristitiam. anxiis. Sollicitis.

18. Ordo est: et addis pauperi cornua et uires post te nec trementi iratos apices regum neque arma militum. et addis cornva pavperi. Superbiam uel temeritatem, quam uino fieri per uiolentiam cerebri uult intellegi.

19. iratos trementi. Pauper frigore tremens; et ostendit superiores et nobiles ab inferioribus contemni per uinum.

22. Ordo est: et Liber, et si aderit alma Venus, et Gratiae segnes soluere nodum et uiuae lucernae producent te, dum Phoebus rediens fugat astra. nodvm solvere gratiae. Hoc est: quae nodum non soluant, quo conexae sunt. Propterea autem hoc dictum est, quia, qui fida inter se gratia iunguntur, numquam resoluuntur ab amicitiae fide; unde etiam ipsae Gratiae coniunctis secum manibus finguntur.

23. uiuae lucernae. In lucem se per gratiam et laetitiam significat protracturum esse conuiuium.

24. fugat astra phoebus. Vt (Verg. Aen. III 521): Stellis Aurora fugatis.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII