Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii xxv


dulce opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Quo me, Bacche, rapis tui

plenum? quae nemora aut quos agor in specus

velox mente nova? quibus

antris egregii Caesaris audiar

5 aeternum meditans decus

stellis inserere et consilio Iovis?

dicam insigne, recens, adhuc

indictum ore alio. non secus in iugis

exsomnis stupet Euhias

10 Hebrum prospiciens et nive candidam

Thracen ac pede barbaro

lustratam Rhodopen, ut mihi devio

ripas et vacuum nemus

mirari libet. o Naiadum potens

15 Baccharumque valentium

proceras manibus vertere fraxinos,

nil parvum aut humili modo,

nil mortale loquar. dulce periculum est,

o Lenaee, sequi deum

20 cingentem viridi tempora pampino.


Composuit: 724 A.U.C. (30 ÂŃ) ?. Systema: asclepiadeum quartum. Appellatur: Bacchus. Nomenclatura: 1 Bacchus; 4 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 6 Iuppiter; 9 Evias; 10 Hebrus; 12 Rhodopa, Rhodope; 14 Naiades; 19 Lenaeus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. qvo me bacch[a]e rapis tvi plenvm. Hac ὠιδῆι inuocat Liberum patrem petens ab eo, ut se in secreta aliqua nemorum suorum ducat, ubi numine eius mentem instinctus Caesaris Augusti laudes canat; per quae uidetur allegoricos significare non sufficere spiritum suum laudibus Augusti, nisi Liberi numine (nam et ipse musicus deus est) adiuuetur.

3. qvibvs // antris egregii caesaris avdiar // aeternvm meditans decvs // stellis inserere. ‘Quibus’ graui sono pronuntiandum. Est enim subiunctiua particula ‘quae’. Praeposito enim [Qu][o][s a[u]gor in specus] subiunxit [quibus antris egregii Caesaris audiar] ; in quo et ἐφεξήγησις figura adnotanda, quia praedicto ‘specus’ ‘antra’ subiecit, hoc est, qui specus antra sunt.

5. aeternvm meditans decvs. Consecrationem dicit.

7. dicam insigne recens adhvc indictvm ore alio. Per haec primum se lyrica tangere significat.

10. hebrvm prospiciens. Hebrus est Thraciae fluuius, Rodope mons Thraciae.

12. qvam mihi devio. Deuium est a uia remotum, ac per hoc: ‘in siluis ac solitudinibus agenti mihi? Diximus autem haec allegoricos dici, quia per ea intellegi uult se inusitatum Romanis carmen tractare.

14. o naiadvm potens // baccharvmqve valentivm // proceras manibvs vertere fraxinvs. Vult intellegi tantas uires cultricibus Liberi patris instinctu[m] numinis eius esse, ut etiam proceras arbores radicitus possint uertere.

18. nihil mortale loqvar. Subaudiendum: si me in tuos specus ac secreta nemorum duxeris.

20. cingentem viridi tempora pampino. Vtrum se ibi tantum ea cingentem, an quoscumque numine suo complere dignatur?



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[PRIMVS VERSVS GLICONIVS • SCDS ASCLEPIADEVS] METRVM [IDEM] QVOD SVPRA.


1. quo me, bacche, r. t. Hac ode Liberum patrem inuocat, eo quod et ipse musicus deus sit, petens ab eo, ut se in secreta nemorum suorum ducat, ubi numine eius repletus Caesaris Augusti laudes canat, allegoricos significans non sufficere spiritum suum laudibus Augusti, nisi numinis eius iuuetur instinctu.

2. aut quos agor in specus. Hic masculino genere specus posuit; dicitur enim et hoc specus.

3. uelox mente noua. Quam nouam faciat praesentia numinis, hoc est homini inconsuetam. qvibvs. Grauiter pronuntiandum ‘quibus’. Ordo est: quibus antris meditans audiar inserere stellis et consilio Iouis aeternum decus egregii Caesaris?

5. aeternum meditans decus. Consecrationem dicit.

8. indictum ore alio. Ab alio adhuc non dictum.

9. exsomnis. Vigilans per furorem. stvpet evhias. Idest non aliter Baccha prospiciens Hebrum fluuium Thraciae uel Rhodopen montem regionis eiusdem [(ex Porph.)] delectatur, quam ego uidens nemora scripturus Caesaris consecrationem in antris Musicis. evhias. Baccha Liberi.

12. ut mihi deuio. Vaganti. Repleti enim numine per deuia agi et remota consueuerant. Deuium dictum a uia remotum [(ex Porph.)].

14. o naiadum potens. Dionisus habens potestatem uel in Nymphis uel in Bacchis.

16. proceras manibus uertere fraxinos. Tantum uirium Liberi significat esse cultricibus, ut arbores radicitus possint euertere numinis eius instinctu.

17. nil mortale loquar. Quod mortali conueniat.

18. nihil mortale loquar. Subaudiendum: si me in tuos specus ac secreta nemorum duxeris.

20. cingentem uiridi tempora pampino. Amphibole dictum, utrum sibi tantum cingentem, an quoscumque numine suo implere uoluerit.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII