Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

carmina iii xxvi


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Vixi puellis nuper idoneus

et militavi non sine gloria:

nunc arma defunctumque bello

barbiton hic paries habebit,

 

5 laevom marinae qui Veneris latus

custodit: hic, hic ponite lucida

funalia et vectis et arcus

oppositis foribus minacis.

 

o quae beatam diva tenes Cyprum et

10 Memphin carentem Sithonia nive,

regina, sublimi flagello

tange Chloen semel arrogantem.

 


Systema: alcaicum. Appellatur: Venus. Nomenclatura: 5 Venus; 9 Cyprus; 10 Memphis; 10 Sithonii; 12 Chloe



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. vixi[n] pvellis nvper idonevs. Hac ὠιδῆι uidetur iam renuntiare carminibus et lyram consecrare et amare desinere.

2. et militavi non sine gloria. Allegoricos militiam nunc amorem uocat.

3. defvnctvmqve bello barbit[t]on. Perseuerat in allegoria ‘defunctum bello barbit[t]on’ dicendo, significans amores suos se barbit[t]o cecinisse, quod est organi genus.

5. laevvm marinae qvi veneris latvs cvstodit. Consecratum Veneri barbit[t]on se suspendere in templo eius dicit in pari[af]etem sinistrum.

6. hic hic p. lvcida // fvnalia et vectes et arcvs // oppositis foribvs minacis. Haec instrumenta amoris intellegi uult.

9. et memfim carentem sithonia nive. Memfis in Aegypto ciuitas est, quam merito carere niue dicit, quia in Aegypto numquam est nix; adeo calidi aeris est. Sithonii autem Thraces sunt, ubi nix multa est; unde κατ᾿ ἐξοχὴν sithoniam niuem dixit.

11. svblimi flagello tange chloen semel adrogantem. [Sublimi flagell][o] : id est: in altum subleuato. Hoc enim fit, cum quis uehementius uelit percutere. Vult autem Chloen, quod sit adrogans et superba amantibus, percuti uel una amoris plaga a Venere.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[EVCHARISTICE TETRACOLOS] METRVM ALCAICVM, VT SVPRA.


1. uix<i> puellis nuper idoneus. Hac ode uideri uult iam renuntiare carminibus, et lyram consecrare et amare desinere. idonevs. Voluptati sufficiens.

2. et militaui non sine gloria. Allegoricos militiam nunc amorem uocat. sine gloria. [Non] sine opinione boni amatoris.

3. nunc arma. Bene amoris anna lyram dixit. defvnctvmqve bello. Absolutum.

5. marinae qui ueneris latus. Mali Ortae, ut (Verg. Aen. V 800. 801): Meis te fidere regnis, // Vnde genus ducis. Et ordo est: qui paries laeuum marinae Veneris latus custodit, ac per hoc in sinistra parte templi pendebit.

6. ponite lucida f. Funes, quibus luminaria suspendi consueuerant. Vel funalia sunt propri[a]e funes cereorum, qui succendebantur in nuptiis, per quae intellegi uoluit ardorem amoris.

7. et uectes et arcus. Haec instrumenta amoris uult intellegi [(ex Porph.),] quibus fastus etiam per uim contempnentium superantur.

8. oppositis p. Clausis.

9. quae beatam diua tenes cyprum. In Cypro enim insula Venus specialiter colitur, similiter et apud Memphin, idest Aegiptum, quam ideo carere niue dixit, quia calida regio est.

10. sithonia niue. A prouincia nomen niuibus dedit, ut (Verg. ecl. 10, 66): Sithoniasque niues hiemis ubeamus aquosae.

11. sublimi flagello. In altum sublato ictu, quod fit, dum quis uehementius uult ferire; et ideo Chloen, quia est adrogans ac superba amantibus, percuti uel una graui dicit debere amoris plaga Venerii.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII