Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iii xxx


1 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Exegi monumentum aere perennius

regalique situ pyramidum altius,

quod non imber edax, non aquilo impotens

possit diruere aut innumerabilis

5 annorum series et fuga temporum.

non omnis moriar multaque pars mei

vitabit Libitinam: usque ego postera

crescam laude recens, dum Capitolium

scandet cum tacita virgine pontifex:

10 dicar, qua violens obstrepit Aufidus

et qua pauper aquae Daunus agrestium

regnavit populorum, ex humili potens

princeps Aeolium carmen ad Italos

deduxisse modos. sume superbiam

15 quaesitam meritis et mihi Delphica

lauro cinge volens, Melpomene, comam.


Systema: asclepiadeum primum. Appellatur: Melpomene. Nomenclatura: 3 Aquilo; 7 Libitina; 8 Capitolium; 9 Vestales; 10 Aufidus; 11 Daunus; 13 Aeolius; 13 Italus; 15 Delphicus; 16 Melpomene



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. exegi monvmentvm aere perennivs. Haec ὠιδή, qua tertius liber consummatur, in ipsius auctoris laudes scripta est.

2. regaliqve sitv pyramidvm altivs. Pyramides regum Aegyptiorum sepulchra sunt adeo ingenti mole saxorum in mediis harenis Aegypti structa, ut inter septem miracula habeantur.

3. non aqvilo inpotens, pro ‘ualde potens’.

7. vsqve ego postera crescam lavde recens. Eleganter, quia semper sunt, quibus haec elocutio noua sit et laudetur.

8. dvm capitolivm scandet cvm tacita virgine pontifex. Tale est illud Vergilianum: // Dum domus Aeneae Capitoli[i] inmobile saxum // Accolet.

10. avfidvs, flumen Apuliae, in qua Horatius natus est.

11. et qva pavper aqvae davnvs agrestivm // regnavit popvlorvm. Daunus in Apulia regnauit[, a cuius nomine fluuius appellatus est]; qui pauper aquae dicitur, quia Apulia siticulosa est ob nimios calores.

11. agrestivm regnavit popvlorvm. Adnotanda elocutio per genetiuum figurata.

12. ex hvmili potens. Gloriatur libertino patre natum se ad tantam claritatem studiorum peruenisse.

13. aeolivm carmen ad italos dedvxisse modos. Aeolid[a]e dialecto Alcaeus lyricus poeta usus est. Testatur ergo se Horatius Graeci carminis modulationes primum in Latinam linguam contulisse.

14. svme svperbiam qvaesitam meritis. Ad Musam dicit, ac per hoc ad studium suum. Adroga, inquit, tibi gloriam ubertate ingenii quaesitam.

15. qvaesitam meritis et mihi delfica lavro cinge[re]

16. volens melpomene comam. Delfica laurus dicitur, quia Apollini grata est, qui Delficus appellatur ab urbe Delfis, quae est sub Parnasso monte, ubi oraculum eius est.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[PRAGMATICE MONOCOLOS] METRVM ASCLEPIADEVM.


1. exegi monumentum aere p. Per aeternitatem carminis auctori dat laudem. Ideo monumentum operis sui ultra statuas, quas nominate aere significat, et magnificentiam uel soliditatem sepulchrorum perennius dicit. Pyramides autem proprie regum Aegyptiorum sepulchra sunt ingenti mole constructa [(cons. Porph.)] et in acumen educta, in modum flammae sursum surgentis, unde et nomen est inditum. Ordo est: Melpomene, exegi monumentum perennius aere. exegi. Finii, perfeci. <aere perennivs.> Idest durabilius metallo. Nam monumentum dicit opus suum, quod durabilius dicit esse statuis diuitum ex aere factis. perhennivs. Fortius, ualidius.

3. quod non imber edax, non aquilo. Conrumpens ui tempestatis. Ideo et Aquilonem posuit, ut (Verg. Aen. IIII 310): Et mediis properas Aquilonibus, quia tempestuosus est aut hiemi congruens. inpotens. Valde potens.

4. aut innumerabilis a. s. Vt (Verg. Aen. XII 686): Annis soluit sublata uetustas. Hoc est: dicta sua nec uetustate nec tempestatibus abolenda.

6. non omnis. In litterarum laudem dicit corpore se moriturum, uicturum esse carminibus; ideo non omnis, [idest] non totus.

7. uitabit libitinam. Libitina dicebatur lectulus, in quo mortui efferebantur.

7. postera crescam laude. Postera<m> laudem dicit posterorum; recens autem quasi nouus; noua enim dicta magis consuerunt placere [(cf. Porph.),] uetera obsolescere. Et ideo se etiam posteris in oblectatione nouum promittit. Ordo est: ego recens crescam postera laude, usque dum pontifex scandet Capitolium cum tacita uirgine.

9. cum tacita uirgine pontifex. ‘Tacita’ aut uerecunda aut pro sacrificio tacente. Consueuerant enim sacrificaturae Capitolium tacentes ascendere. Siue pro sacerdotii dignitate clarae, ut Vergilius (Aen. II 255): Per arnica silentia lunae.

10. obstrepit. Murmurat. obstrepit avfidvs. Per Aufidum Apuliam uult intellegi, cuius prouinciae fluuius est; ‘uiolens’ [autem idest] torrens, de quo (Verg. Aen. XI 405): Amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.

11. pauper aquae daunus. Daunus rex Apuliae [fuit], quae inopia aquae siticulosa est. Ordo est: ego potens ex humili princeps dicar duxisse Aeolium carmen ad Italos modos, qua obstrepit uiolens Aufidus, et qua Daunus pauper aquae regnauit agrestium populorum.

12. ex humili p. Ex parua progenie. ex hvmili potens. Gloriatur se libertino patre natum ad tantam studiorum claritatem uenisse.

13. princeps. Idest primus. princeps aeolivm c. Primum se dicit Aeolicam unam ex quinque Graecis linguis, qua Alc<a>eus usus est lyricus poeta, deduxisse in usum Latinum.

14. sume superbiam. Nobilitatem mentis, non natalibus uenientem.

16. cinge. Illiga uel circumda. lavro cinge volens. Tamquam cui placuerit laurus Delphica consecrata Apollini uel poetis. Ordo est: Melpomene, sume superbiam quaesitam mentis et uolens cinge mihi comam Delphica lauro.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII