Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iv i


tuum opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Intermissa, Venus, diu

rursus bella moves? parce precor, precor.

non sum qualis eram bonae

sub regno Cinarae. desine, dulcium

5 mater saeva Cupidinum,

circa lustra decem flectere mollibus

iam durum imperiis; abi,

quo blandae iuvenum te revocant preces.

tempestivius in domum

10 Pauli purpureis ales oloribus

comissabere Maximi,

si torrere iecur quaeris idoneum.

namque et nobilis et decens

et pro sollicitis non tacitus reis

15 et centum puer artium

late signa feret militiae tuae,

et quandoque potentior

largi muneribus riserit aemuli,

Albanos prope te lacus

20 ponet marmoream sub trabe citrea.

illic plurima naribus

duces tura lyraque et Berecyntia

delectabere tibia

mixtis carminibus non sine fistula;

25 illic bis pueri die

numen cum teneris virginibus tuum

laudantes pede candido

in morem Salium ter quatient humum.

me nec femina nec puer

30 iam nec spes animi credula mutui

nec certare iuvat mero

nec vincire novis tempora floribus.

sed cur heu, Ligurine, cur

manat rara meas lacrima per genas?

35 cur facunda parum decoro

inter verba cadit lingua silentio?

nocturnis ego somniis

iam captum teneo, iam volucrem sequor

te per gramina Martii

40 campi, te per aquas, dure, volubilis.


Composuit: 739 A.U.C. (15 ÂÑ). Systema: asclepiadeum quartum. Appellatur: Venus. Nomenclatura: 1 Venus; 4 Cinara; 5 Cupidines; 5 Venus; 10 Paullus Fabius Maximus; 19 Albanus; 20 Cyprius; 22 Berecyntius; 28 Salius; 33 Ligurinus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. intermissa venvs div. Post consummatos editosque tres carminum libros maximo interuallo hunc quartum scribere conpulsus esse dicitur ab Augusto, ut Neronis priuigni eius uictoriam de Reti[i]s Vindelici[i]s quaesitam inlustraret, quae in hoc libro ea ode[m] continentur, quae sic incipit: // Qualem ministrum fulminis alitem.

1. intermissa venvs div rvrsvs bella moves. In superiore libro ostendimus allegoricos bella et militiam Veneris Horatium pro amoribus dicere.

4. svb regno cina[y]re. Per ea significat Cina[y]ram se amasse. Et hoc autem allegoricos, quod ait ‘sub regno Cina[y]rae’ quasi ‘sub dominio’. Sed ut dignitatem formae eius ostenderet, reginam sibi fuisse ait.

6. circa lvstra decem. Prope annos quinquaginta aetatis iam se dicit agere.

6. flectere mollibvs iam dvrvm. ᾿Αντίθετον. ‘Mollibus’ enim ‘durum’ obposuit. Molli[ti]a autem Veneris imperia dicit, quasi ludicra ac delicata sint, se autem durum ait, quasi iam indomabilem propter aetatem. Nam et hoc translatiue dicitur a pecoribus, quibus cum iam aetate duris iuga ac frena adhibentur, perdomari non possunt.

9. tempestivivs in domvm pavli pvrpvreis ales oloribvs. Fabius Maximus Paulus fuit nobilis et disertus adulescens, cui uenerios lusus nunc cur maxime conuenire dicat, ipse ostendit subiciendo: [namque nobilis et decens et pro sollicitis non tacitus reis].

10. pvrpvreis oloribvs quomodo dicitur, cum albi sint potius? Sed sic purpureum pro pulchro dicere poetae adsuerunt, ut Vergilius: // Et pro purpureo poenas dat Scylla capillo, et alibi: // In mare purpureum uiolentior effluit amnis.

14. et pro sollicitis non tacitvs reis. Causidicum oratorem esse ostendit Paulum.

15. et centvm pver artivm. Vtique bonarum hic artium accipiendum.

17. et qvandoqve potentior largi mvneribvs riserit aemvli. [Quandoque] pro quandocumque positum est. Et est sensus: Quandocumque apud puellam potior riuale suo fuerit, quamuis ille muneribus commendare se ei conatus sit.

20. ponet marmoream svb trabe citrea. Id est: marmoreum signum tibi et templum decorum statuet.

29. me nec femina nec pver iam. Dicit, quod iam sit aetate declinata, non sperare posse fieri, ut mutuo ametur.

33. sed cvr, hev ligvrine, cvr // manat rara meas lacrima per genas? Iucundissime ostendit uelle se excusare a lusibus iam ueneriis, sed recordatione Ligyrini, quem adhuc diligit, lacrimas sibi decidisse et inpeditam linguam, quominus perferre posset ipsam excusationem.

35. cvr facvnda. Cur, inquit, lingua mea alioquin facunda subito in medio sermone obmutuit, ne perferre possem, quod coeperam dicere?

37. noctvrnis ego somniis // iam captvm teneo, iam volvcrem seqvor. Dicit se Ligyrinum ex desiderio semper somniare et, ut fit errore quodam mentis, imaginari, quasi, cum diu quaesitum tandem inuenerit, in alitem uersum ex ipsis manibus amitteret.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


METRVM PRIMO VERSV GLYCONIVM, SECVNDO ASCLEPIADEVM.


STATVERAT HORATIVS VSQVE AD TERTIVM LIBRVM CARMINVM CONPLERE OPVS SVVM, QVIBVS EDITIS MAXIMO INTERVALLO HVNC QVARTVM SCRIBERE EST AB AVGVSTO CONPVLSVS IN LAVDEM PRIVIGNI SVI DRVSI NERONIS, QVI VICTOR DE BETIS VINDELICIS FVERAT REVERSVS.


1. intermissa uenus d. Allegoricos ad Venerem scribit, quod inconpetenter res amatorias scribere cogatur quinquaginta annis, idest decem lustris grauis iam et maturus et ab omni uoluptate alienus. Hoc est: iterum cogor scribere, cum iam desierim.

4. sub regno cinar<a>e. Amicam suam commemorat; ideo autem dixit sub regno, tamquam quae inperet amatoribus, quae amatur.

7. iam durum imperiis. Antitheton mollibus durum opponendo. Mollia enim imperia Veneris sunt, quasi ludicra et delicata; se autem durum ait quasi indomabilem propter aetatem, et est metaphora a pecoribus, quibus cum iam aetate duris iugum ac frena adhibentur, peredomari non possunt.

8. quo bland<a>e l t. r. p. Qui te ultro euocent quibus facile possis persuadere, quod uelis.

9. tempestiu<i>us. Oportunius, aptius.

9. in domo pauli. Paulus fuit nobilis et disertus adulescens et uoluptuosus, cui Venerius lusus cur maxime conuenire dicat, in sequentibus ipse demonstrat dum et ‘nobilem’ adserit et ‘decentem’.

10. purpureis ales oloribus. Nitidis aut pulchris aut reginae Veneri dicatis, ut pro regno purpureos dixerit.

11. comissabere. Delectabere conuiuando.

12. si torrere iecur qu<a>eris. Ideo iecur amori dedit pro hoc, quod iecore amari uolunt, felle irasci, corde doleri.

14. et pro sollicitis non tacitus reis. Hunc Paulum et causidicum dicit [(cons. Porph.)] et flore iuuentutis decentem.

15. et centum p. a. Finitum pro infinite, hoc est multarum, qui pro bono et faceto ingenio optime possit in amore uersari.

16. late signa feret. Idest ualde amabit et libens.

18. riserit aemuli. Aduersum se amantis.

19. albanos pro<ue t.> l. In Albano monte lacus est, ubi Paulum dicit optima praedia possidere, unde eum effusiorem ad cultum Veneris et Amoris expensas promittit.

20. ponet marmoream. Idest marmoreum Veneris signum et templum decorum statuet [(ex Porph.).] Trabem uero citream aut pro difficili et nobili posuit, aut pro amoenitate Veneris odoratam, ut aedificantis diuitias indicaret.

22. et berecinthiae. Matri deum, in cuius honorem tibiae deputatae sunt, ut (Verg. Aen. VIIII 617. 618): Ite per alta Dyndima, ubi adsuetis biforem dat tibia cantum.

25. illic bis p. d. In honorem Veneris secundo in die promittit pueros saltaturos ut Salios.

26. cum teneris uirginibus. Aut pulchris aut gracilibus aut certe paruis.

27. laudantes. Ymnum canentes. pede candido. Pulchro.

28. salium. Pro Saliorum.

29. nec puer. Subauditur ‘delectat’.

30. iam nec spes animi c. m. Iam sibi spem negat esse, quod amari possit, cum ipse amare non uellet per aetatem.

31. nec certare iuuat mero. Contendere poculis.

32. nec uincire. Coronare.

33. sed cur heu ligurine. Recordatione se Ligurini pueri, quem amabat, flere queritur. ‘Rara’ [autem] ‘lacrima’ non amoris paruitate, sed aetatis uerecundia, cui flere non conueniat pro amore.

36. inter uerba c. l. Indicium nimii amoris est subito inter loquendum tacere, ut (Verg. Aen. IIII 76): Incipit effari mediaque in uoce resistit.

37. nocturnis ego [te] somnus. Dicit se Ligurinun semper ex desiderio somniare, et, ut fit, errore quodam mentis imaginari eum quasi diu quaesitum et tandem inuentum uelut alitem ex ipso euolare conplexu.

40. dure. Aut fortis aut inflexibilis. volvbiles. Fluuiales.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII