Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iv ii


27 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Pindarum quisquis studet aemulari,

Iulle, ceratis ope Daedalea

nititur pinnis, vitreo daturus

nomina ponto.

 

5 monte decurrens velut amnis, imbres

quem super notas aluere ripas,

fervet inmensusque ruit profundo

Pindarus ore,

 

laurea donandus Apollinari,

10 seu per audacis nova dithyrambos

verba devolvit numerisque fertur

lege solutis,

 

seu deos regesque canit, deorum

sanguinem, per quos cecidere iusta

15 morte Centauri, cecidit tremendae

flamma Chimaerae,

 

sive quos Elea domum reducit

palma caelestis pugilemve equomve

dicit et centum potiore signis

20 munere donat,

 

flebili sponsae iuvenemve raptum

plorat et viris animumque moresque

aureos educit in astra nigroque

invidet Orco.

 

25 multa Dircaeum levat aura cycnum,

tendit, Antoni, quotiens in altos

nubium tractus: ego apis Matinae

more modoque,

 

grata carpentis thyma per laborem

30 plurimum, circa nemus uvidique

Tiburis ripas operosa parvos

carmina fingo.

 

concines maiore poeta plectro

Caesarem, quandoque trahet ferocis

35 per sacrum clivum merita decorus

fronde Sygambros,

 

quo nihil maius meliusve terris

fata donavere bonique divi

nec dabunt, quamvis redeant in aurum

40 tempora priscum;

 

concines laetosque dies et urbis

publicum ludum super inpetrato

fortis Augusti reditu forumque

litibus orbum.

 

45 tum meae, si quid loquar audiendum,

vocis accedet bona pars eto sol

pulcer, o laudande’ canam recepto

Caesare felix.

 

teque, dum procedis, io Triumphe,

50 non semel dicemus, io Triumphe,

civitas omnis dabimusque divis

tura benignis.

 

te decem tauri totidemque vaccae,

me tener solvet vitulus, relicta

55 matre qui largis iuvenescit herbis

in mea vota,

 

fronte curvatos imitatus ignis

tertium lunae referentis ortum,

qua notam duxit, niveus videri,

60 cetera fulvos.

 


Composuit: 738 A.U.C. (16 ÂŃ). Systema: sapphicum minus. Appellatur: Iullus (C. Antonius). Nomenclatura: 1 Pindarus; 2 Daedaleus; 2 Iullus (C. Antonius); 9 Apollinaris; 15 Centaurus; 16 Chimaera; 17 Eleus; 24 Orcus; 25 Dircaeus; 27 Matinus; 31 Tibur; 34 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 36 Sigambri; 41 Roma; 46 Sol; 49 Triumphus; 58 Luna



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. pindarvm qvisqvis stvdet aemvlari. Haec ὠιδὴ ad Antonium Iulium Marci Antoni triumuiri filium scribitur, continens laudes Pindari lyrici poetae.

2. ceratis ope daedalea nititvr pinnis. Id est: altiora quam possit expedire conatus decipietur, quem ad modum Icarus Daedali manibus factis pinnis.

3. vitreo datvrvs nomina ponto, quia ab Icaro mare, in quod decidit, Icarium appellatur. [Vitr][e][o] autem [ponto], id est: uitrei coloris.

10. sev per avdaces nova dithyrambos. Audaces dithyrambos ait, quod plurimum sibi Pindarus hic permittat. Nam et maximo spiritu nouas historias hoc metro canit. [Noua] autem [uerba] aut admirabilia aut ab ipso Pindaro facta esse accipe.

11. nvmerisqve fertvr lege solvtis. Ideo, quia plerumque ad uoluntatem suam quisque lyricus poeta metrum sibi fingit ita tamen, ut quem sibi ipse initio ὠιδῆσ statuit ordinem necesse habeat ad finem usque custodire.

17. sive qvos elea domvm redvcit palma caelestis. Vtrum Castorem ac Pollucem significat, an generaliter quicumque ex certamine sacrorum agonum uictoriam reportauerint?

19. et centvm potiore signis mvnere donat. Dicit magis illum honore inlustrari, quem Pindarus carmine suo celebrem fecit, quam si centum statuis publice honoretur.

21. flebili sponsae ivvenemve raptvm plorat. Aut si, inquit, flebile carmen scribit de adulescente aliquo, cuius morte sponsa decepta sit; quem inferis subducit atque inmortalem facit laudando animum moresque eius atque uirtutem.

25. mvlta dircaevm levat avra cycnvm. Dircaeum Pindarum dicit, quia Thebanus fuit, a fonte Boeotiae Dirce, qui est Thebis proximus. Cycnum autem eundem appellat a suauitate carminum, quia et cycni canori esse dicuntur.

25. levat avra, id est: sublimem facit.

27. matinae. Matinus mons Calabriae.

27. ego apis matinae more modoqve. Vt Pindarum propter sublimitatem et suauitatem carminis cycno comparauit, ita se api. Per quod significat parua quidem et humilia se scribere, sed subtilia ac dulcia.

33. concines maiore poeta plectro. Concedit Antonio Iulio, ut ipse potius triumphos Caesaris scribat, cum sit robustior in carminis spiritu. Hoc enim significat dicens [maiore plectro].

35. per sacrvm clivvm, id est: per uiam sacram; hac enim triumfantes in Capitulium ibant.

37. qvo nihil maivs melivsve terris fa[c]ta donavere. Caesare[m] scilicet.

42. pvblicvm lvdvm: id est: publicum gaudium.

42. svper impetrato fortis avgvsti reditv. Apparet Caesarem de reditu suo Romam litteras misisse. Sed gratus sensus. Sic enim se habet, ut intellegas populum Romanum, ut fit, publicis adclamationibus desiderasse diu reditum Augusti.

45. tvm meae siqvid loqvar avdiendvm. Spondet se quoque carmine aliquo laudes in Caesarem dicturum. Sed σχῆμα [breuis uersus] ἐπιεικὲς in eo, quod intulerit [siquid loquar audiendum].

47. pvlcher o lavdande canam recepto caesare felix. Ego felix recepto Caesare canam.

49. teqve dvm procedes io trivmphe. Ad ipsum triumphum conuersus haec dicit.

50. non semel dicemvs io trivmphe civitas omnis. Nota figura est, ut: // Pars in frusta secant et: // ὣς φάσαν ἡ πληθύς, [hoc est, ut dicebant plures].

53. te decem tavri. Hoc ad Iulium dicit.

54. me tener solvet vitvlvs. [Soluet], debito scilicet uoti suscepti.

57. fronte cvrvatos imitatvs ignis // tertivm lv[cer]nae referentis ortvm. Vitulum quo uotum soluturus sit, dicit cornua habere tertiae lunae comparabilia, id est: adhuc parua.

59. qva notam dvxit nivevs videri, cetera fvlvvs. Diserta et elegans elocutio. Significat autem uitulum hunc albam frontem tantum habere, in cetero corpore fuluum, id est, ru[m]fum esse.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[ENCOMIASTICE TETRACOL.] METRVM SAPPHICVM.


1. pindarum quisquis s. <a>e. Haec ode ad Antonium Iulium, Marci Antoni triumuiri filium, scribitur, continens laudes Pindari, lyrici poetae [(ex Porph.);] quem [dicit[ siquis imitari uelit, ita periculum suae aestimationis sicut Icarus sui conatus incurrat. <pindarvm.> Lyricum poetam in Graeco.

2. ope dedalea. Haec Dedali fabula est: dum pinnas sibi et Icaro filio arte mechanica ceris posuisset adfixas, ut uolatu Minois fugeret tyrannidem, Icarus altum petens in ipso uolatu cera soluta periit et casu suo mari nomen dedit.

3. uitreo. Perspicuo, ut (Verg. Aen. VII 759): Vitrea te Fucinus unda.

5. decurrens uelut amnis. Torrenti fluuio Pindari comparauit ingenium significans eum et in dicendo citum et sensibus abundantem.

6. aluere ripas. Qui aluei ripas uelut aquis nutritus excesserit.

7. feruet i. [Feruere dixit Pindarum], ut ignei ingenii acumen ostenderet.

9. laurea donandus a. Coronandus consueta poetis lauro Apollini consecrata.

10. noua. Aut admiranda, aut ab eo inuenta. ditirambos. Dityrambon carmen est, ex quo libri in Liberum patrem compositi sunt. Hos dityrambos audaces ideo dixit, quia ceteris rithmis uehementiores sunt, uel quia noua uerba in his Pindarus scripsit.

11. numerisque fertur. ‘Numeris’, quibus rithmus ad sonum pertinens colligitur, non pertinens ad uersuum legem; ut Vergilius de pari carmine (ecl. 9, 45): Numeros memini, si uerba tenerem. Ergo in hoc lex pedum non quaeritur et syllabarum, sed quali sono uocis dityrambi et quali rithmo cantentur. Aut lege solutos dixit, quia in hoc metro licet uariare, et non in eodem metro perdurare. Ideo autem uolunt dictos dityrambos, ueluti cui licet alio uti ostio; hoc enim uocabulo ingressus Graece appellatur. fertvr. Velut uates rapitur.

13. seu deos r. c. Deos dixit propter peanas Pindari, reges propter encomia, quia inter Olimpionicas laudauit Hieronem, regem Siciliae. Laudauit etiam Herculem siue Ixionem et Pirithoum, qui occiderunt Centauros et Proserpinam rapere conati sunt. Bellorophontem laudatum commemorat in Chimera. Castori quoque et Polluci laudes dictas, qui in Elide, Epiri ciuitate, agonio Olimpiae edito, pugilatu et equorum cursu floruerunt, ut (Verg. georg. III 202. 203): Hic et ad Elei metas et maxima campi // Sudabit spatia. In eodem agone poetae etiam heroum laudes dicentes coronabantur et accepto themate certabant.

18. palma caelestis. Caelestem dixit propter honorem numinum, quibus agon inpenditur.

19. et centum potiore signis m. d. Dicit magis illustrari honore, quem Pindarus carmine suo agonistico celebret, quam si centum statuis honoretur.

21. iuuenemue raptum plorat. Etiam in epitaphiis Pindarum significat magnum, cum aut iuuenem fortem aut puellam moratam fuisse describit et alicuius adulescentis morte facit sponsam deceptam, quem inferis subducit et dat inmortalitati laudando.

23. aureos mores. Pro bonis et Sanctis posuit.

25. multa dirceum. [Idest] Thebanum. Dirce enim fons est apud Thebas [(sim. Porph.),] unde Statius (Theb. I 38): Caerula cum rubuit Lerneo sanguine Dirce. Et quia Thebanus Pindarus fuit, ideo Dirceum cignum dixit a suauitate uocis siue carminis. levat avra c. Sublimem facit [(item Porph.)] et multa fama ad caelum fert.

26. tendit atoni q. i. a. Apostropha ad Antonium, quem adloquitur uolentem Pindarum imitari.

27. ego apis matinae. Quia cigno Pindarum conparauerat, se api contulit pro paruitate in Calabriae saltu Matinae ([leg.] Matino) pascenti, de quo legitur (Luc. VIIII 185): Iam calidi lucent buceta Matini. Fugiens ergo arrogantiam api se conparat, quae et circa terram uolat et amoenitatem depascitur florum.

32. carmina fingo. Compono, ut (Verg. Aen. VIII 634): Corpora fingere lingua.

33. concines maiore poeta p. Iulus Antonius heroico metro Diomedias duodecim libros scripsit egregios, praeterea et prosa aliquanta. Concines ergo, inquit, hoc est: cantabis nobiscum, tu Antoni, ‘maiori plectro’, meliori opere uictorem Caesarem per sacrum Capitolii cliuum captiuos Sigambros trahentem pro triumpho.

34. trahet feroces. Quia, antequam caperentur, centuriones Romanos, qui ad stipendia missi erant, tentos crucibus defixerunt.

36. fronde sygambros. Laurea enim corona triumphantes utebantur.

37. quo nihil. Caesare scilicet [(ex Porph.).]

38. boni. Propitii.

39. quamuis redeant in aurum. Nec aureo saecula similem Caesari uirum natum fuisse aut nasci posse, si in eum statum tempora recurrant.

41. laetosque dies. Idest publicas ferias et laetitiam cantabis.

44. litibus o. Orbatum dicit forum litibus Caesaris aequitate.

45. siquid loquar. Sub fuga arrogantiae etiam se laudes Caesari dicturum promittit.

46. et o sol pulcher. Solem pro die posuit, quo uictor Caesar ingressus est. Vt Vergilius (Aen. III 203. 204): Tris adeo incertos caeca caligine soles // Erramus.

48. c<a>esare felix. Hoc est: ego felix canam

49. dum procedis io t. Ad ipsum quasi triumphum loquitur [(cons. Porph.)] sacra inuocatione, qua ‘io, io’ dicebatur, ut (Verg. Aen. VII 400): Io matres, audite.

52. tura benignis. Reditum eius praestantibus.

53. te decem tauri. Ad honorem enim maiorem numinum pertinet siue potentum personarum, si magnis uictimis immoletur, ut (Verg. georg. II 146. 147): Et maxima taurus // Victima.

64. me tener soluet uitulus. Absoluet uotorum debito, hoc est promisso.

56. in mea uota. A me dis promissa.

57. imitatus ignis. Lunae incipientis similis in cornuum curuatione uel breuitate.

59. qua notam duxit. Signatum fronte uitulum diis pro reditu Caesaris promissum in ea parte, qua nota inustus erat, albos pilos habuisse significat, cum esset toto corpore naturaliter rubeus.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII