Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iv v


redde opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Divis orte bonis, optume Romulae

custos gentis, abes iam nimium diu:

maturum reditum pollicitus patrum

sancto concilio, redi.

 

5 lucem redde tuae, dux bone, patriae.

instar veris enim voltus ubi tuus

adfulsit populo, gratior it dies

et soles melius nitent.

 

ut mater iuvenem, quem Notus invido

10 flatu Carpathii trans maris aequora

cunctantem spatio longius annuo

dulci distinet a domo,

 

votis ominibusque et precibus vocat

curvo nec faciem litore dimovet,

15 sic desideriis icta fidelibus

quaerit patria Caesarem.

 

tutus bos etenim rura perambulat,

nutrit rura Ceres almaque Faustitas,

pacatum volitant per mare navitae,

20 culpari metuit fides,

 

nullis polluitur casta domus stupris,

mos et lex maculosum edomuit nefas,

laudantur simili prole puerperae,

culpam poena premit comes.

 

25 quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen,

quis Germania quos horrida parturit

fetus incolumi Caesare? quis ferae

bellum curet Hiberiae?

 

condit quisque diem collibus in suis

30 et vitem viduas ducit ad arbores;

hinc ad vina redit laetus et alteris

te mensis adhibet deum.

 

te multa prece, te prosequitur mero

defuso pateris, et Laribus tuum

35 miscet numen, uti Graecia Castoris

et magni memor Herculis.

 

longas o utinam, dux bone, ferias

praestes Hesperiaedicimus integro

sicci mane die, dicimus uvidi,

40 cum sol Oceano subest.

 


Composuit: 740 A.U.C. (14 ÂÑ). Systema: asclepiadeum secundum. Appellatur: Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus). Nomenclatura: 1 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 1 Romulu; 9 Notus; 10 Carpathius; 18 Ceres; 18 Faustitas; 20 Fides; 24 Poena; 25 Parthi; 25 Scythae; 26 Germania; 28 Hiberia; 34 Lares; 35 Graecia; 36 Hercules; 38 Hesperia; 40 Oceanus; 40 Sol



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. divis orte bonis. Haec ὠιδὴ* ad Augustum scripta est diutius in transmarinis prouinciis morantem, populi ac senatus legationibus missis reditum eius pr[a]ecatum.

6. instar veris enim vvltvs vbi tvvs adfvlsit. Hoc est: praesentia tua ad instar uernae gratiae exhilarantur omnia.

9. vt mater ivvenem qvae notvs invido // flatv carpatii trans maris aeqvora // cvnctantem spatio longivs annuo // dvlc[c]i distinet a domo // votisqve ominibvs et precibvs vocat. Vt mater iuuenem cunctantem spatio longius annuo uotis ominibus et pr[a]ecibus uocat. [Cunctantem] autem demorantem significat, ut apud Vergilium: // Reginam thalamo cunctantem ad limina primi // Poenorum expectant.

15. sic desideriis icta fidelibvs qvaerit patria caesarem. [Icta] participialiter dicitur, et significat ‘percussa’.

18. nvtrit rvra ceres almaqve favstitas. Adnotandum nomen ‘Faustitas’ sic dictum quasi felicitas aut iucunditas.

22. mos et lex macvlosvm edomvit nefas. Eleganter uidetur eam legem significare quam de adulteriis cohercendis sancxit.

24. cvlpam poena[m] premit comes. Mire, comes, inquit, culpae poena[e] sua[e] est, id est ‘non differetur poena sua delinquentibus’, per quod significat nihil gratiose aut neglegenter fieri.

30. et vitem vidvas dvcit ad arbores. Suauiter et uiduas arbores dixit, priusquam uites adiunctas habeant, quia cum habent maritari dicuntur a rusticis.

31. et alteris te mensis adhibet devm, id est: secundis mensis.

36. et magni memor hercvlis. Memor beneficiorum eius ac magnitudinis.

39. dicimvs vvidi. Id est: poti atque madidi.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[ODE TETRACOLOS] METRVM TRIBVS VERSIBVS ASCLEPIADEVM, QVARTVS GLYCONIVS.


1. diuis orte bonis optime romul<a>e. De Augusto scribitur, qui in transmarinis prouinciis diu residens senatus ac populi precibus legatione missa reditum suum promittens inmorabatur. optime romvlae. Pro ‘Romuleae’; ‘diuis orte’ ut (Verg. Aen. VIIII 642): Dis genite et geniture deos.

2. custos gentis. Idest Romanae gentis.

5. lucem redde tu<a>e. Plus dicit quam salutem, siquidem lux pro salute poni consueuit, ut (Verg. Aen. II 281): O lux Dardaniae.

6. instar ueris. Pro similitudine ueris, ut (Verg. Aen. II 15): Instar montis equum. veris. Quia ‘lux’ dixerat superiore uersu, ideo comparationem uerni temporis posuit.

9. ut mater iuuenem. Ita patria Augusti desiderari praesentiam, sicut a matre reditus absentis filii consueuit. invido. Aduerso, inimico.

10. carpat<h>ii trans maris aequora. Aegyptii, ut (Verg. Aen. V 595): Carpathium Libicumque secat.

11. cunctantem. Morantem, ut (Verg. Aen. IIII 10 133): Reginam thalamo cunctantem.

12. distinet a domo. Separat.

13. uotis om<i>nibusque. Tamquam pro reditu uota faceret et omina timeret aduersa.

14. curuo nec faciem littore. Vt affectum desiderantis ostenderet, eas partes sollicite dixit attendi, a quibus sperauit reuerti.

15. sic desideriis icta f. Tamquam patria desiderio Augusti percuteretur, dum pro eius esset salute sollicita.

17. tutus bos etenim. Significat uirtute et dispositione Caesaris praestitam agris quietem, ut (Verg. ecl 1, 9): Ille meas errare boues ut cernis.

18. faustitas. Noue felicitas dicta.

19. per mare nauitae. Conpressi enim ab eo fuerant e<t> piratae.

20. culpari metuet fides. Tamquam cuius tempore nec creditum nec depositum negaretur.

21. casta domus. Vt (Verg. georg. II 524): Casta pudicitiam seruet domus.

22. maculosum edomuit nepas. Legem significat, quam de coercendis adulteriis sanxit.

23. laudantur simili prole puerper<a>e. Vt abesse matrimonio culpam prolis parentum similitudine demonstraret, ut (Verg. Aen. IIII 329): Qui te tamen ore referret.

24. culpam p<o>ena premit comes. Comes culpae, inquit, poena est nec differendo uindictam praestat peccandi licentiam.

25. quis parthum paueat. Nullas gentes dicit incolumi Caesare formidari.

28. curet iberiae. Indomitae et bellicosae Hispaniarum gentis.

29. condit quisque diem. Peragit. Vt Vergilius (ecl. 9, 52): Cantando longos memini me condere soles.

30. et uitem uiduas ducit ad a. Idest beneficio Augusti per otium praestitum agrorum utilitatem cultu crescere; ‘uiduas’ uero ‘arbores’ ‘sine uitibus’ dixit.

31. hinc ad uina redit. Idest a labore ad con uiuia. Idest unusquisque securus est in suis agris aut propter otium aut quia pax ubique est et nulli capiuntur tyrones.

32. et alteris te mensis a. d. Secundae mensae dicebantur, quae in honorem deorum exhiberi consueuerant; ut (Verg. georg. II 101): Non ego te, dis et mensis accepta secundis. Exhiberi ergo et Augusto significat honorem deorum per easdem celebritates. In fine conuiuii, ut Virgilius (Aen. VII 283. 284): Et mensae grata secundae // Dona ferunt.

33. Antiquorum consuetudo talis fuit, ut sublata prima mensa poneretur secunda atque in ea positis pomis infusoque uino libaretur diis.

35. uti graecia castoris. Sic a Romanis promittit Augustum dis Penatibus sociandum, sicut a Graecis Hercules, Castor et Pollux, quos aut ciuica animis familiaritas commendauit aut quem labor diligi fecit et uirtus.

36. et magni memor h. Beneficiorum memor.

37. dux bone f. Aut propter continuationem uictoriarum longas optauit ferias aut ominando uitam prolixam.

38. integro. Toto die.

39. sicci. Ieiuni. vvidi. Vino pleni; ut (Verg. ecl, 10, 20): Vuidus hiberna uenit de glande Menalcas.

40. subest. Subter est, idest in occasum conditus est.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII