Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iv vii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Diffugere nives, redeunt iam gramina campis

arboribusque comae;

mutat terra vices, et decrescentia ripas

flumina praetereunt.

5 Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet

ducere nuda choros.

inmortalia ne speres, monet annus et almum

quae rapit hora diem.

frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas,

10 interitura, simul

pomifer autumnus fruges effuderit, et mox

bruma recurrit iners.

damna tamen celeres reparant caelestia lunae:

nos ubi decidimus

15 quo pius Aeneas, quo dives Tullus et Ancus,

pulvis et umbra sumus.

quis scit an adiciant hodiernae crastina summae

tempora di superi?

cuncta manus avidas fugient heredis, amico

20 quae dederis animo.

cum semel occideris et de te splendida Minos

fecerit arbitria,

non, Torquate, genus, non te facundia, non te

restituet pietas.

25 infernis neque enim tenebris Diana pudicum

liberat Hippolytum

nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro

vincula Pirithoo.


Systema: archilochium secundum. Appellatur: Torquatus. Nomenclatura: 5 Gratiae; 5 Nymphae; 8 Hora; 9 Zephyrus; 11 Auctumnus; 15 Aeneas; 15 Ancus Marcius; 15 Tullus Hostilius; 21 Minos; 23 Torquatus; 25 Diana; 26 Hippolytus; 27 Lethaeus; 27 Theseus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. diffvgere nives. Carmen hoc uerni temporis continet descriptionem. Scribitur autem ad Torquatum.

3. et decrescentia ripas flvmina praeterevnt. Id est: praeter ripas suas eunt flumina, quod significat ripas suas non excedere, sed intra alueum labi.

5. avdet dvcere nvda choros. [Nuda], quia iam frigora exclusa sunt.

7. inmortalia ne speres monet annvs. Id est: nequid putes inmortale esse atque perpetuum, respice anni tempora, quorum unum quodque celeriter occidens alii cedit.

13. damna tamen celeres reparant caelestia lvnae. Cum condicionem mortalitatis nostrae temporibus anni comparasset, ne uiderentur et homines renasci ut tempora, intulit: [Nos ubi decidimus] et reliqua.

15. qvo pivs aeneas, qvo tvllvs dives et ancvs. Hoc ideo dicit, ut ostendat condicionem mortalitatis omnibus hominibus communem esse.

17. qvis scit an adiciant hodiernae crastina svmmae // tempora dii svperi. Quis, inquit, scit an ad summam annorum uitae, quam hodiernum usque egisti, crastinus dies adiungatur: id est: qui scit an cra[n]s uicturus sis, cum facile et quacumque hora possis occidere?

19. cvncta manvs avidas fvgient heredis amico. Id est: illud tuum erit tantum, quo[d] dum uiuis, fructus fueris.

21. et de te splendida minos fecerit arbitria. Non dicit ‘cum te splendidum ornatumque fecerit Minos iudicio suo’, sed ‘cum de te splendide ac digne iudicauerit Minos’. Ita ‘splendida arbitria’ ad Minois gloriam pertinent iudicantis, non ad eius, de quo iudicat.

25. infernis neqve enim tenebris diana pvdicvm // liberat hippolytvm. Atqui Vergil. ait, Hippolytum redisse ad auras aetherias, ita: // Paeoniis reuocatum herbis et amore Dianae. Sed nunc non ad illud refert, quod post distractionem illam, quam ab equis suis passus est, in uitam restitutus fertur, sed ad condicionem mortalitatis, quam non potuit perpetuo effugere per Dianae fauorem.

27. nec lethea valet thesevs abrvmpere caro // vincvla pirithoo. Nota historia Theseum et Pirithoum ad inferos descendisse rapiendae Proserpinae causa. Quos nunc dicit uinctos ibi remansisse.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[DICOLOS AD TORQVATVM] METRVM HEROICVM: PRIMVS VERSVS EXAMETER; SECVNDVS TRIPODIA HEROICI VEL CAESVRA EPTEMEMERE.]


1. diffugere niues redeunt iam g. c. Ad Torquatum scribit per uerni temporis descriptionem [(cons. Porph.)] omnium rerum uicissitudinem. De quo et Vergilius (georg. I 43. 44): Vere nouo, gelidus canis cum montibus humor // Liquitur.

3. mutat terra uices. Per rationem temporum etiam ipsam naturam mutari.

4. flumina praetereunt. Intra ripas labuntur.

5. gratia cum nimphis. Frigoribus hiemis finitis amoenitate iam temporis ad ludum et laetitiam Nimphas et Charites prouocari.

7. inmortalia ne speres. Nil immortale esse, dum etiam tempora finiuntur.

9. frigora mitescunt zephiris ue<r> protulit. <v>estas. Per uices temporum probat aeternum non esse, quod temporale est.

11. effuderit. Idest cum effuderit.

16. quo tullus diues et ancus. Tullus et Ancus reges Romani, per quos ostendit mortem potentibus pauperibusque communem.

17. quis scit. Idest per incertum uitae nesciri, utrum homini usque ad diem, quem egit, sequens adiciatur, cum facile et per horas possit occidere.

19. cuncta manus. Ipsi in lucrum uenire, quae inpensa fuerint uoluptati, peritura heredibus derelicta.

21. splendida minos. Vt (Verg. Aen. VI 432): Quaesitor Minos urnam mouet.

23. non torquate genus. Nec nobilitatem nec eloquentiam nec pietatem quemquam morti praeripere.

25. diana pudicum. Aut fabulosum et falsum dicit Hyppolitum ab inferno reuersum, aut nil ei ad conditionem mortalitatis profuisse, quia ab equis suis tractus uitae restitutus est, dum in eandem sortem fuisset reuersus nec mortem perpetue potuisset effugere.

27. nec lethea. A flumine inferos dixit. thesevs abrvmpere c. Theseus et Pirithous amici fuerunt, quos dicit coniurata amicitia morti eripi non potuisse; nam uolentes Proserpinam rapere apud inferos remanserunt. (Verg. Aen. VI 617. 618): Sedet aeternumque sedebit // Infelix Theseus. Hii autem ad rapiendam Proserpinam descenderant.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII