Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iv ix


sacro opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Ne forte credas interitura quae

longe sonantem natus ad Aufidum

non ante volgatas per artis

verba loquor socianda chordis:

 

5 non, si priores Maeonius tenet

sedes Homerus, Pindaricae latent

Ceaeque et Alcaei minaces

Stesichorique graves Camenae,

 

nec, siquid olim lusit Anacreon,

10 delevit aetas; spirat adhuc amor

vivuntque conmissi calores

Aeoliae fidibus puellae.

 

non sola comptos arsit adulteri

crinis et aurum vestibus inlitum

15 mirata regalisque cultus

et comites Helene Lacaena,

 

primusve Teucer tela Cydonio

direxit arcu, non semel Ilios

vexata, non pugnavit ingens

20 Idomeneus Sthenelusve solus

 

dicenda Musis proelia, non ferox

Hector vel acer Deiphobus gravis

excepit ictus pro pudicis

coniugibus puerisque primus.

 

25 vixere fortes ante Agamemnona

multi; sed omnes inlacrimabiles

urgentur ignotique longa

nocte, carent quia vate sacro.

 

paulum sepultae distat inertiae

30 celata virtus. non ego te meis

chartis inornatum silebo

totve tuos patiar labores

 

inpune, Lolli, carpere lividas

obliviones: est animus tibi

35 rerumque prudens et secundis

temporibus dubiisque rectus,

 

vindex avarae fraudis et abstinens

ducentis ad se cuncta pecuniae,

consulque non unius anni,

40 sed quotiens bonus atque fidus

 

iudex honestum praetulit utili,

reiecit alto dona nocentium

voltu, per obstantis catervas

explicuit sua victor arma.

 

45 non possidentem multa vocaveris

recte beatum; rectius occupat

nomen beati, qui deorum

muneribus sapienter uti

 

duramque callet pauperiem pati

50 peiusque leto flagitium timet,

non ille pro caris amicis

aut patria timidus perire.

 


Composuit: 737 A.U.C. (17 ÂÑ) ?. Systema: alcaicum. Appellatur: Lollius (M.). Nomenclatura: 2 Aufidus; 5 Maeonius; 6 Homerus; 6 Pindaricus; 7 Ceus, Cios, Cius; 7 Simonides; 8 Camena; 8 Stesichorus; 9 Anacreon; 12 Aeolius; 12 Sappho; 13 Paris; 16 Helena; 16 Lacaena; 17 Cydonius; 18 Ilion; 20 Idomeneus; 20 Sthenelus; 21 Musae; 22 Deiphobus; 22 Hector; 25 Agamemnon; 33 Lollius (M.)



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. ne forte credas interitvra. Haec ὠιδὴ ad Marcum Lollium scripta est consularem; qua adfirmat inmortalitatem habitura scripta sua, quamuis sint alii ante se meliores poetae; nam nec Homeri magnitudinem obstare, quo minus Pindarus et alii poetae, qui post eum orti sunt, clari habeantur. Prima autem syllaba ὠιδῆς huius circumflexe enuntianda est, ut sit ‘ne credas’, id est ‘ne credideris’.

2. non ante vvlgatas per artes. Gloriatur se primum lyrica carmina Latina lingua ausum scribere.

7. c[a]eaeqve et alcaei minaces. Simonides lyricus poeta C[a]eus fuit, id est: ex C[a]ea insula. [Minaces] autem [Alcae][i] Camenae dicuntur, quoniam adeo amarus fuit, ut austeritate carminis sui multos ciuitate eiecerit.

9. nec siqvid olim lvsit anacreon. [Lusit], inquit, quia iocis et conuiuiis digna scripsit.

11. vivvntqve commissi calores aeoliae fidibvs pvellae. [Calores] pro ‘amores’ dicuntur. Saffo autem significat, quae Aeolid[a]e dialecto usa est.

13. non sola comptos arsit advlteri crines. [Arsit crine][s] pro ‘deperiit, a[u]tque amauit’ dictum est. Hac autem periodo colligit saepe eadem facta, quae legimus circa Ilium gesta; quod his clarus poeta contigerit perpetuam obtinuisse memoriam.

29. pavlvm sepvltae distat in[h]ertiae celata virtvs. Non, inquit, multo distat ab inertia uirtus, si ut de illa, ita de hac quoque sileatur.

35. secvndis temporibvs dvbiisqve rectvs. Id est: et prosperis et aduersis, aequitatem retinens.

37. vindex avarae fravdis. Vindicem nunc pro punitore posuit, quia uindicare apud ueteres non tantum defendere, uerum etiam punire significat.

38. dvcentis ad se cvncta pecvniae. Vtrum pecuniam pro auaritia posuit, quae merito ad se ducere cuncta dicitur, quia auari rapere omnia student, an [ducentis ad se cuncta pecuniae] ad hoc referens dixit, quia pecuniosorum gratiam omnes sequuntur?

39. consvlqve non vnivs anni. Virtutes tuae, inquit, te perpetuum consulem faciunt.

40. sed qvotiens bonvs atqve fidvs // ivdex honestvm praetvlit vtili, // reiecit alto dona nocentivm // vvltv, per obstantes catervas // explicvit sva victor arma. Quotiens, inquit, animus tuus honeste iudicans praemia oblata a nocentibus respuit, totiens gloriosus ex hostibus uictoriam reportauit.

45. non possidentem mvlta vocaberis recte beatvm. Ordo: Non recte uocaueris beatum multa possidentem.

51. non ille pro caris amicis avt patria timidvs perire. Deest [g]erit’. Ait autem eum, qui bonis artibus instructus sit, non dubitare et pro amicis et pro patria mortem subire, si necesse sit.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD LOLLIVM TETRACO<LO>S] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS IAMBICVS DIMETER YPERCATALECTICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. ne forte credas interitura. Ad Marcum Lollium scribit consularem adfirmans inmortalia futura scripta sua, quamuis ante eum sint alii meliores poetae; nam nec Homeri magnitudinem obstare, quominus Pindarus et alii poetae, qui post eum orti sunt, clari essent. interitvra. Idest ne casu credas peritura.

2. natus ad aufidum. Ipse Horatius, qui primus Latinus lyricus fuit.

5. maeonius. Homerus a M<a>eonia dictus.

6. pindaric<a>e late[a]nt. Propter Simonidem lyricum poetam, qui de Cea insula fuit [unde et Pindarus]. Minaces autem Alc<a>eae Camenae dictae, quoniam adeo amarus fuit, ut austeritate carminis sui multos ciuitate eiecerit.

8. <s>tersichorique g. Et ipse poeta bellorum descriptor.

5. graues. Magnae, profundae.

9. lusit anacreon. Ideo lusit, quia iocis et conuiuiis digna cantauit [(ex Porph.),] ut (Verg. georg. IIII 565): Carmina qui lusi pastorum. Anacreon autem saturam scripsit, amicus Lisandri.

10. spirat adhuc amor. Recens est.

11. uiuuntque commissi calores. Pro amoribus posuit. Sappho autem significat, quae [de] Aeolide dialect[ic]o usa est. Phannen Sappho puerum amauit, de cuius amore puellis confessa est.

13. non solum. Helena. arsit. Amauit [(cons. Porph.),] ut (Verg. ecl. 2, 1): Coridon ardebat Alexin.

20. adulteri. Raptoris Alexandri. Crines enim nobilium calamistro <inurebantur, ne> crisparentur.

15. regalisque cultus. Quia regis Priami Alius fuit.

16. et comites helene. Itineris comites. <h. l.> Helene de Lacedemonia, ut (Verg. Aen. VII 363): At non sic Phrigius penetrat Lacedemona pastor.. uel quia non sola Helena amauit Paridem; nam et aliae similis culpae fuerunt, sed magis haec famosa est carmine poetarum.

17. primusque teucer. Telamonis filius ab Homero inducitur sagittis peritissime usus; Cidoneo autem Cretensi a Cidonea ciuitate, ubi primum de pecudum cornibus arcus ornati sunt, ut (Verg. ecl. 10, 59. 60): Cidonea cornu // Spicula.

18. non semel. Ab Hercule enim ante euersa fuerat. ilios. Et ‘haec Ilios’ et ‘hoc Ilium’.

19. non pugnauit ingens. Sed hi carmine prae ceteris clari, ut (Verg. Aen. II 261): Thesandrus Stenelusque duces. Stenelus autem Capanei et Euadnae filius fuit.

22. hector. Ostendere uult: licet multi uiri fortes fuerunt, illos tamen celebrari fama, quos commendauere poemata. Nam nec solus Hector et Deiphobus pro patria perierunt, sed hii magis carminibus noti sunt. Similiter et ante Agamemnonem paris uirtutis plures fuisse, sed nesciri silentio; et ideo se ad scribendum priorum confirmat exemplis.

23. excepit ictus. Vt (Verg. Aen. VI 494. 495): Laceratum corpore toto // Deiphobum uidet.

27. ignotique longa. Tamquam nesciantur uel morati, quos nemo describit occisos.

30. celata uirtus. Virtus non laudata similis inertiae est. Ita enim silentio obscuratur; tamquam si nulla fuerit. <non ego te.> Maronis illud (Aen. X 185. 186): Non ego te Ligur<um> ductor.. // Transierim, Cinire.

31. inornatum. Inlaudatum, ut (Verg. Aen. VI 841): Quis te, magne Cato, tacitum.

35. rerumque prudens. Philosophiae aptus, unde et rerum prudentes philosophi dicti.

36. temporibus dubiisque rectus. Quem neque prospera neque aduersa mutauerint.

37. uindex auar<a>e fraudis. Punitor fraudis; uindicare enim apud ueteres non tantum defendere, sed et punire significabat. Acron interpretatur: Lollius.

38. ducentis ad se cun<c>ta pecuniae. Abstinentem dixit pecuniae Lollium, quam aut ideo ad se ducere cuncta posuit, quia auari student rapinis, aut quia pecuniosorum gratiam omnes secuntur.

39. non unius anni. Fide, uirtute et honestate Lollium praefert. 4. <SED QVOTIENS.> Quotiens, inquit, iudex bonus es, honestum utili praeponens, uel quotiens bellorum uictoriis rei publicae consulis, totiens consulari uteris potestate et uirtute tua perpetuus consul efficeris.

42. reiecit alto. Prudenti, profundo. nocentivm. Noxiorum et corrumpere iudicia temptantum.

44. Metaphora. Nam arma hic ratio accipitur aut uirtus animi. victor. Vel cupiditatis uel hostium, quotiens emersit.

45. non possidentem multa. Idest non recte diuitem beatum uocari, sed ilium rectius beatum dici, qui felicitatem moderetur et non habeat execrabilem pauper tatem plusque timeat morte peccatum.

46. occupat. Sibi uindicat.

49. callet. Nouit.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII