Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

carmina iv x


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens,

insperata tuae cum veniet pluma superbiae

et quae nunc umeris involitant, deciderint comae,

nunc et qui color est puniceae flore prior rosae,

5 mutatus, Ligurine, in faciem verterit hispidam,

dices ‘heu’, quotiens te speculo videris alterum,

quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit,

vel cur his animis incolumes non redeunt genae?


Systema: asclepiadeum quintum. Appellatur: Ligurinus. Nomenclatura: 1 Venus; 5 Ligurinus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. o crvdelis adhvc et veneris mvneribvs potens. Haec ὠιδὴ in Ligurinum scripta est, qu[a]erellam amoris continens.

1. veneris mvneribvs potens. Id est: ob munera, quae in te Venus contulit.

2. insperata tvae cvm veniet plvma svperbiae. Plumam pro prima barba posuit.

4. nvnc et qvi color est pvniceae flore prior rosae. [Prior] pro ‘melior’.

5. in faciem verterit hispidam, id est: hirsutam.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[MONOCOLOS METRVM CORIAMBICVM] METRVM SAPPHICVM EXDECASYLLABVM SIVE CHORIAMBICVM, QVOD CONSTAT SPONDEO, TRIBVS CHORIAMBIS ET PYRRICHIO.


1. o crudelis adhuc et ueneris muneribus p. Vt (Verg. ecl. 2, 6): O crudelis Alexi, significans amoris querellam. veneris m. Pulchritudine.

2. et plum[m]a superbiae. Plumam pro barba incipiente posuit.

3. nunc humeris inuolitant. Vsque ad pubertatem enim pueris comae nutriri consueuerant, ut (Verg. Aen. X 137. 138): Crines cui lactea ceruix // Accipit.

4. puniceae flore prior. Priorem pro meliore dixit [(ex Porph.),] puniceam sanguinei coloris, ut (Verg. Aen. XII 77): Puniceis inuecta rotis.

5. hispidam. Hirsutam iam barbam.

6. quotiens speculo uideris alterum. Inmutationem formae per aetatem aspectam dolebit in speculo. Est sensus Terentianus.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII