Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iv xiv


medios opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Quae cura patrum quaeve Quiritium

plenis honorum muneribus tuas,

Auguste, virtutes in aevum

per titulos memoresque fastus

 

5 aeternet, o qua sol habitabilis

inlustrat oras, maxime principum,

quem legis expertes Latinae

Vindelici didicere nuper,

 

quid Marte posses. milite nam tuo

10 Drusus Genaunos, inplacidum genus,

Breunosque velocis et arces

Alpibus inpositas tremendis

 

deiecit acer plus vice simplici,

maior Neronum mox grave proelium

15 conmisit immanisque Raetos

auspiciis pepulit secundis,

 

spectandus in certamine Martio

devota morti pectora liberae

quantis fatigaret ruinis,

20 indomitas prope qualis undas

 

exercet Auster Pleiadum choro

scindente nubis, inpiger hostium

vexare turmas et frementem

mittere equum medios per ignis.

 

25 sic tauriformis volvitur Aufidus,

qui regna Dauni praefluit Apuli,

cum saevit horrendamque cultis

diluviem meditatur agris,

 

ut barbarorum Claudius agmina

30 ferrata vasto diruit impetu

primosque et extremos metendo

stravit humum sine clade victor,

 

te copias, te consilium et tuos

praebente divos. nam tibi quo die

35 portus Alexandrea supplex

et vacuam patefecit aulam,

 

Fortuna lustro prospera tertio

belli secundos reddidit exitus

laudemque et optatum peractis

40 imperiis decus adrogavit.

 

te Cantaber non ante domabilis

Medusque et Indus, te profugus Scythes

miratur, o tutela praesens

Italiae dominaeque Romae.

 

45 te fontium qui celat origines

Nilusque et Hister, te rapidus Tigris,

te beluosus qui remotis

obstrepit Oceanus Britannis,

 

te non paventis funera Galliae

50 duraeque tellus audit Hiberiae,

te caede gaudentes Sygambri

conpositis venerantur armis.

 


Composuit: 741 A.U.C. (13 ÂÑ). Systema: alcaicum. Appellatur: Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus). Nomenclatura: 1 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 1 Quirites; 7 Latinus; 8 Vindelici; 9 Mars; 10 Genauni; 11 Breuni; 12 Alpes; 14 Nero; 14 Nero; 21 Auster; 21 Pleiades; 25 Aufidus; 26 Apulus; 26 Daunus; 35 Alexandrea; 37 Fortuna; 41 Cantaber, Cantabricus; 42 Indi; 42 Medus; 42 Scythae; 44 Roma; 46 Hister, Ister; 46 Nilus; 46 Tigris; 48 Britanni; 48 Oceanus; 49 Gallia; 51 Sigambri



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. qvae cvra patrvm qvaeve qviritivm. Negat ullo senatus populiue Romani obsequio posse pro meritis dignos honores inueniri uirtutibus Caesaris, quibus in aeternum consecretur.

4. per titvlos memoresqve fastos aeternet: fictum uerbum est ‘aeternet’.

7. qvem legis expertes latinae // vindelici didicere nvper, // qvid marte possis. Non sic haec dicit, quasi ab Augusto Caesare Vindelici debellati sint, sed quod Drusus exercitibus auspiciisque Augusti eos debellauerit.

10. genavnos . . . brennosqve. Cisalpinae gentes sunt hae.

11. et arces alpibvs inpositas tremendis. Non ‘Alpes tremendas’, ut dictum est, intellegamus, sed ‘hos tremendos, id est timendos, qui eas habitant’.

13. deiecit acer plvs vice simplici. Vult intellegi in uastandis his non tantam illis cladem intulisse, quantam ipsi dederant, sed duplam. [Hoc est enim: ‘non simplicem uicem reddente].

14. maior neronvm. Ordo est: Drusus maior Neronum. Hic enim maior natu fuit.

18. devota morti pectora liberae. Eleganter: non metuentes mortem. Mortem liberam perpetuo epitheto dictam accipe.

19. qvantis fatigaret rvinis: hostium ruinis scilicet.

20. indomitas prope qvalis vndas // exercet avster pleiadvm choro[s] // scindente nvbes, inpiger hostivm // vexare tvrma[r]s. Mirum [an quod sequitur] ἀνακόλουθον. Cum enim praedixisset ‘qualis’, non intulit, quod erat consequens, ‘talis’, sed ‘inpiger’. Ergo sic totum intellegendum: Qualis est Auster cum ortu [Vergiliarum] Pleiadum concitatus [Cum] exercet undas, tam inpiger Drusus hostium turmas uastabat.

24. per ignes. Ignes nunc pro acerrimis concitatisque periculis accipere debemus.

25. sic tavriformis volvitvr avfidvs. Omnium fluminum genii taurino uultu, etiam cum cornibus, pinguntur propter impetus et fremitus ipsarum aquarum.

27. cvm saevit horrendamqve cvltis // dilvviem meditatvr agris. Male dixit [m][ed][itatur], quia in ipso actu est, nec debet cogitare aut condiscere id, quod iam facit.

31. primosqve et extremos metendo. Sic et Vergilius: // Proxima quaeque metit gladio.

32. sine clade victor, id est, sine suorum clade.

33. te consilivm et tvos praebente divos. Hoc ideo dicitur, quia auspiciis Caesaris haec gessisse dicitur.

34. nam tibi qvo die portvs alexandria svpplex. Ita euenit, ut post annos quindecim Drusus eodem die Raetos Vindelicos uinceret, quo die Augustus Alexandriam uicerat.

39. et optatvm peractis imperiis decvs adrogavit. Inmortalitatem ex consecratione uidetur significare, cum dicat [peractis imperiis].

42. te profvgvs scythes. [Profugus] dicitur, quia numquam eodem loco manet, unde et nomades dicuntur.

49. te non paventis fvnera galliae. Et hic ‘tellus’ per zeugma ex inferiore uersu accipere debemus. Non pauentes autem Gallos funera ait, quia uel ferocia uel uana persuasione rursus renascendi mortem non timebant. De quibus et Lucanus sic ait: // Animaeque capaces // Mortis: et ignauum, rediturae parcere uitae.

52. compositis venerantvr armis, id est: pacati.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD AVGVSTVM TETRACOLOS] METRVM DVOBVS VERSIBVS ALCAICVM, TERTIVS IAMBICVS DIMETER YPERCATALECTICVS, QVARTVS PINDARICVS.


1. quae cura patrum, qu<a>eue quiritium. Negat ullos a senatu uel populo Romano dignos honores inueniri, qui pro mentis uel triumphis Augusti aeternitati ipsius consecrentur. Maronis illud (Aen. XI 125): Quibus caelo te laudibus aequem?

4. per titulos memoresque pastus. Annales, qui ad commemorationem honorum uel rerum gestarum inuenti sunt, ipsi enim fasti dicuntur.

5. aeternet. Aeternum faciat et laudibus consecret. habitabilis. Propter inhabitabilem Cecaumenen.

7. latinae. Latinitatis nescii uel ciuilitatis.

8. uindelici. Augusto inputat de Vindelicis Drusi uictoriam, quia eius ordinatione et exercitu uicerat.

10. inplacidum genus. Inplacidos, inplacabiles; Genauni et Brenni gentes Gallorum.

12. tremendis. Terribilibus.

13. plus uice simplici. Aut non simplicem uicem <dixit>, quia dupla, quam dederant, clade perculsi sunt [(cons. Porph.),] aut quia [dixit] acer non uice simplici.

14. maior neronum. Drusus, qui maior natu fuit.

15. inmanes. Fortes.

16. secundis. Prosperis.

17. spectandus. Famosus uel terribilis bellator.

18. deuota morti Ð. Retiorum gentis libertatis amore morti animos destinatos fuisse.

20. indomitas prope q. u. Tempestati furenti uiri fortis animum conparauit.

21. pleiadum. Pleiades dictae quae et Vergiliae; harum tempestuosus ortus est. choro. Vento tempestuoso.

22. scindente nubes. Ita pugnantem Drusum scindisse dicit hostium turmas, ut uentus nubes undasque consueuit.

24. mittere equum. Inrumpendo hostium cuneos. per ignes. In medium pugnae feruorem.

25. sic tauriformis u. a. Omnium fluminum famosorum uultus cum cornibus finguntur. Ideo tauriformis propter impetus et mugitus aquarum, ut (Verg. Aen. VIII 77): Corniger Hesperidum fluuius regnator aquarum. Ideoque eorum tempora harundinibus coronata perhibentur, quoniam eorum ripae ipsa silua decorantur; ut poeta (Verg. ecl. 7, 12): Et tenera praetexit harundine ripas.

26. qui regna dauni. ‘Apuli’ a rege Apuliae Dauno.

28. diluuiem. Inundationem fluminis uiro forti comparat pro Drusi laude. Vt (contamin. ex Verg. Aen. II 308. 305. 306): Saxi de uertice torrens // Sternit agros.

31. metendo. Vt (Verg. Aen. X 513): Proxima quaeque metit gladio.

32. strauit humum, sine clade uictor. Sine damno suorum militum dicit.

33. te copias. Augusti auspiciis et felicitate Drusum dicit hostes fudisse.

34. nam tibi quo die. Felicitati adsignat Augusti Drusi uictoriam, demonstrando ante annos XV eo die ab Augusto Alexandriam captam, quo Drusus Vindelicos superauit [(ex Porph.).] Pompei enim mortem Actiaco bello ultus Augustus est.

36. et uacuam. Sine hoste, sine domino.

39. laudemque et optatum peractis imperiis. Inmortalitatem ex consecratione uidetur significare, cum dicit peractis imperiis; diuinos enim honores meruit Augustus.

41. non ante domabilis. Non ante Caesarem uictus.

42. profugus scithes. Aut sub Aquilone interius constitutus, aut [(sec. Porph.)] qui numquam in eodem loco commaneat.

43. o tutela. Augustum dicit.

45. qui celat origines. Origo enim Nili nescitur, ut (Lucan. I 20): Gens siqua iacet nascenti conscia Nilo.

46. et <hister> te rapidus tigris. Gentes fluminum commemoratione designat. Danubius a Gallia dicitur oriri.

48. oceanus brittannis. Brittanni enim interfuso Oceano a terris omnibus separantur, ut (Verg. ecl. 1, 66): Penitus toto diuisos orbe Brittannos.

49. te non pauentis funera galliae. Mortem enim Galli ferocia non pauent.

50. duraeque. Laborios<a>e.

51. te c<a>ede gaudentes. Bella optantes adsidua. sicambri. Qui et Germani. Nomen gentis Galliae. Ipsi sunt Franci, Gallis mixti.

52. uenerantur armis. Pacatis moribus et feritate deposita.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII