Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iv xv


phoebus opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

phoebus volentem proelia me loqui

victas et urbis increpuit lyra,

ne parva Tyrrhenum per aequor

vela darem. tua, Caesar, aetas

 

5 fruges et agris rettulit uberes

et signa nostro restituit Iovi

derepta Parthorum superbis

postibus et vacuum duellis

 

Ianum Quirini clausit et ordinem

10 rectum evaganti frena licentiae

iniecit emovitque culpas

et veteres revocavit artis,

 

per quas Latinum nomen et Italae

crevere vires famaque et imperi

15 porrecta maiestas ad ortus

solis ab Hesperio cubili.

 

custode rerum Caesare non furor

civilis aut vis exiget otium,

non ira, quae procudit ensis

20 et miseras inimicat urbis;

 

non qui profundum Danuvium bibunt

edicta rumpent Iulia, non Getae,

non Seres infidique Persae,

non Tanain prope flumen orti;

 

25 nosque et profestis lucibus et sacris

inter iocosi munera Liberi

cum prole matronisque nostris

rite deos prius adprecati

 

virtute functos more patrum duces

30 Lydis remixto carmine tibiis

Troiamque et Anchisen et almae

progeniem Veneris canemus.

 


Composuit: 741 A.U.C. (13 ÂÑ). Systema: alcaicum. Appellatur: Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus). Nomenclatura: 1 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 1 Phoebus; 6 Iuppiter; 7 Parthi; 9 Ianus; 9 Quirinus; 13 Italus; 13 Latinus; 16 Hesperius; 21 Danubius; 22 Getae; 23 Persae; 23 Seres; 24 Scythae; 24 Tanais; 30 Lydus; 31 Anchises; 31 Troia; 32 Aeneas; 32 Venus; 50 Hiberia



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. phoebvs volentem proelia me loqvi. Quidam separant hanc ὠιδὴν a superiore, sed potest illi iungi, quoniam et hic laudes dicuntur Augusti.

1. foebvs volentem proelia me loqvi // victas et vrbes increpvit lvra. Non ‘lyra[e] increpuit’, sed ‘uolentem me proelia lyra[e] loqui’, id est: lyrico carmine.

3. ne parva tyrrhenvm per aeqvor vela darem. Allegoricos significatur: ne magnam materiam humili generi carminis committerem.

6. et signa nostro restitvit iovi. Signa dicit, quae adempta Romanis interfecto cum exercitu a Parthis Crasso duce Augustus recuperauit.

9. ianvm qvirini clavsit. Id est: pacem ubique fecit; tunc enim claudebatur, belli uero tempore patebat. Nam et Vergilius, uolens ostendere perpetuam pacem futuram, sic ait: // Claudentur belli portae.

9. et ordinem rectvm evaganti frena licentiae iniecit. Ordo est: iniecit frena licentiae, ordinem rectum euaganti.

17. non fvror civilis avt vis exiget otivm. [Exiget] nunc ‘excludet’ significat, quasi ἔξω aget, ut Terent.: // Spectandae an exigendae. Non ira, qvae prodvcit enses. [Producit], hoc est: fabricat.

20. et miseras inimicat vrbes. Fictum uerbum est: inimicas facit.

24. non tanain prope flvmen [h]orti. Scythas significat.

30. lydiis remixto carmine tibiis. Aiunt tres modos tibiarum esse: Ionicum, Lydium, barbarum.

31. et almae progeniem veneris canemvs. Id est gentem Iuliam, quae ab Iulo nepote Veneris oriunda existimatur.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD AVGVSTVM TETRACOLOS] METRVM QVOD SVPERIVS.


1. phoebus uolentem. Non lyra increpuit, sed uolentem me proelia lyra loqui, quod est lyrico carmine, Phoebus increpuit [(ex Porph.);] amoribus enim aptum hoc metrum est, ut (Verg. ecl. 6, 3. 4): Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem // Vellit et admonuit.

3. tirrhenum per a. Per allegoriam significat magnam materiam non sufficienti ingenio et humili generi carminis non debere committi.

5. rettulit uberes. Seu quia in pace diligentior cultus uberiorem fruictum facit seu quasi ipse deus Caesar faueat frugibus, ut (Verg. ecl. 9, 47. 48): Ecce Dionaei processit Caesaris astrum, // Astrum, quo segetes gauderent frugibus.

6. et signa nostro. Quae interfecto cum exercitu Crasso a Parthis Augustus receperat.

8. duellis. Bellis.

9. ianum quirini c. Significat omnia pacata sub Caesare, templo Iani clauso, quod belli tempore semper patere consueuerat; unde ad significationem futurae pacis ait Vergilius (Aen. I 294): Claudentur belli portae.

10. et uaganti frena l. Leges tulit, quibus mores regerentur. Cum legem de adulteriis sanxit.

11. emouitque. Eiecit, remouit, ut (Verg. Aen. II 493): Emoti procumbunt cardine postes.

12. et ueteres reuocatur artes. In his quattuor uirtutibus ueteres uitae artes esse dicebant: prudentia, iustitia, fortitudine et temperantia. Per has omnem politiam constare uoluerunt. artes. Disciplinas.

15. ad ortus. Vt (Verg. Aen, I 287. 288): Imperium Oceano, famam qui terminet astris, // Iulius.

16. solis. Ab Oriente ad Occasum imperium significat peruenisse Romanum, ut (Verg. Aen. VII 100. 101): Qua sol utrumque recurrens // Respicit Oceanum. <h>esperio cvbili. Ab Occasu.

17. <nec> puror ciuilis. Nec bellum ciuile est nec uis inquietat otium. Vt (Verg. Aen. I 291): Aspera turn positis mitescent saecula bellis.

18. exiget. Excludet.

19. procudit enses. Incudibus procudit et fabricat. Vt (Verg. Aen. VII 508): Telum ira facit.

20. et miseras inimicat urbes. Inimicas facit [(ex Porph.);] miseras autem tamquam bellum patientes.

21. danubium bibunt. Gentes a fluuio, ut (Verg. Aen. VII 715): Qui Tiberim Fabarimque bibunt.

22. edicta rum. A nullis nationibus leges Augusti contempni; in Iuliani enim gentem fuerat adoptatus Augustus. non getae. Gothi.

23. infidiue persae. Crassum enim securum de pace persuaserant.

24. prope flumen orti. Scythae.

25. et profestis. Profesti dies dicebantur, qui ante festos erant. lvcibvs. Diebus.

26. inter iocosi m. l. Laetitiam iubentis, ut (Verg. Aen. I 734): Adsit l. Bacchus dator.

27. cum prole. Cum affectibus deum precantes.

28. <ad>precati. Inuocantes.

29. uirtute punctos m. p. d. Duces, inquit, optimos parentum pietate ueneramur, inter quos Augustus est.

30. lidiis remixto <c.> tibiis. Lydiis tibiis laeta canebantur, Phrygiis tristia. Tres enim habebant modos tibiarum: Ionicum, Lydium et Phrigium, quem et barbarum [(sim. Porph.).] In honorem autem Lidiorum dictus, quia ipsi primi tibiae inuenerunt.

31. almae progeniem ueneris canemus. In Augusti honorem Venerem laudari uult, quia ab Iuli descendit origine.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII