Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epodi i


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Ibis Liburnis inter alta navium,

amice, propugnacula,

paratus omne Caesaris periculum

subire, Maecenas, tuo:

5 quid nos, quibus te vita si superstite,

iucunda, si contra, gravis?

utrumne iussi persequemur otium

non dulce, ni tecum simul,

an hunc laborem, mente laturi decet

10 qua ferre non mollis viros?

feremus et te vel per Alpium iuga

inhospitalem et Caucasum

vel occidentis usque ad ultimum sinum

forti sequemur pectore.

15 roges, tuum labore quid iuvem meo

inbellis ac firmus parum?

comes minore sum futurus in metu,

qui maior absentis habet,

ut adsidens inplumibus pullis avis

20 serpentium adlapsus timet,

magis relictis, non, ut adsit, auxili

latura plus praesentibus.

libenter hoc et omne militabitur

bellum, in tuae spem gratiae,

25 non ut iuvencis inligata pluribus

aratra nitantur meis

pecusve Calabris ante sidus fervidum

Lucana mutet pascuis

neque ut superni villa candens Tusculi

30 Circaea tangat moenia.

satis superque me benignitas tua

ditavit, haud paravero

quod aut avarus ut Chremes terra premam,

discinctus aut perdam nepos.


Composuit: 723 A.U.C. (31 ÂŃ). Systema: iambicum. Appellatur: Maecenas (C. Cilnius). Nomenclatura: 1 Liburnia; 3 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 4 Maecenas (C. Cilnius); 11 Alpes; 12 Caucasus; 13 Occidens; 15 Antonius Musa; 27 Calaber; 28 Lucanus; 29 Tusculum; 30 Circaeus; 33 Chremes



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. ibis libvrnis inter alta navivm, amice, propvgnacvla. Liber hic [epodon] inscribitur, scilicet quod ita uersus in eo ordinati sunt, ut singulis quibusque clausulae suae recinant. Clausulas autem lyrici appellant quasi praecisos uersus integris subiectos, qualis est secundus [amice propugnacula], et deinceps alterni, quibus tertia pars deest, quominus sint praecedentibus similes, id est ipsi senarii, quos merito bessales clausulas appellant et alterumbes. Bessi enim tertia pars opus est, ut integer fiat.

1. ibis libvrnis inter alta navivm, amice, propvgnacvla. Non uidetur uerecundiae Horati conuenire, ut amicum se Maecenatis dicat, cum clientem debeat dicere. Numquid ergo sic ordinanda frasis est, ut ‘amice Caesaris’ intellegamus, et ideo bis ‘Caesaris’ accipiendum erit, ut sit tale: amice Caesaris, Maecenas, ibis Liburnis paratus periculum Caesaris tuo periculo subire?

5. qvid nos, qvibvs te vita si svperstite // ivcvnda, si contra, gravis? Bis posuit particulam ‘si’, sed semel abundat. Melius enim sic loqueretur: quibus te superstite uita iucunda est, si contra sit, grauis est. Ergo uerbum extrinsecus hic accipiendum [ex eo] ‘sit’, ut plena fiat eloquutio.

6. si contra, gravis. [Contra], id est, superstiti contraria.

7. vtrvmne ivssi perseqvemvr otivm? [Iussi] a te. Aut numquid a Caesare? Dicitur enim Caesar Augustus dedisse Horatio militiae uacationem, cum aliis negasset.

9. an hvnc laborem, mente latvri, decet // qva ferre non mollis viros // feremvs? Sensus autem est hic: aut numquid animo laboraturi per absentiam tuam suscipiamus et corporis laborem tecum eundo? Corporis enim laborem uult esse non mollium uirorum.

17. comes minore svm fvtvrvs in metv, // qvi maior absentes habet. Sensus est: si comes sim, minorem metum patiar, qui semper absentibus maior est. Et attende a singulari numero ad pluralem transitum fecisse.

19. vt adsidens inplvmibvs pvllis avis // serpentivm adlapsvs timet. Attende elocutionem ‘illis timet’ per datiuum casum, non ‘pro illis timet’. Sic et Terentius: [Syre], [tibi metui male].

21. non, vt adsit, avxilii latvra plvs praesentibvs. ‘Sit’ uerbum hic deest, et ‘si’ particula, quia ordo et sensus hic est: Non ut plus auxilii praesentibus sit latura, si adsit.

27. pecvsve calabris ante sidvs fervidvm // lvcana mvtet pascvis. Ambigua quidem elocutio est, sed cum [ante sidus feruidum] dicat et Calabriam manifestissimum sit caloratam esse, apparet eum hoc dicere: non ut pecus ante feruentissimum aestatis tempus ex Calabria in Lucaniam transeat.

30. circea tangat moenia. [Circea moenia] Tusculum intellegendum, quia Telegonus Circes et Vlixis filius hoc oppidum condidit. Sensus est autem: ut neque in Tusculano possideam uillarumque ibi aedificia usque ad ipsam urbem extendam.

31. satis svperqve me benignitas tva ditavit. Donatum sibi in Sabinis fundum a Maecenate Horatius saepe testatur.

33. qvod avt avarvs vt chremes terra premam. Quoniam Chremes nomen senis est in comoediis; ibi enim fere senes auari finguntur. Vnde uidetur non inmerito Chremen auarum dixisse. Sensus autem: non studebo nummos adquirere, quos thensauris conditos terrae suffodiam Per quod ait se nolle nummos habere plures, quam qui opus sint, ac per quos sollicitam non habeat uitam.

34. discinctvs avt perdam nepos. [Discinct][u][s]. Ita discinctos pro neglegentibus solemus et nos dicere. Nepotem autem ueteres ut prodigum ac luxuriosum dicebant, quia re uera solutioris delicatiorisque uitae soleant esse, qui sub auo nutriantur.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


Liber iste epodon appellate, et qu<a>eritur de nomine ipsius; soluitur sic: aut quia in itinere posito Maecenati haec dicit, aut quoniam ita uersus ordinati sunt, ut singulis quibusque clausulae suae recinant. Clausulam uero dicunt lyrici poetae praecisos et non integros uersus [(cf. P.).] Praecedit semper trimeter iambicus et sequitur dimeter; trimeter autem dicitur, qui habet sex iambos; dimeter, qui habet quattuor; iambicus trimeter tragicus, qui recipit pedes dextros spondeos primum, tertium, quintum, sinistros iambos secundum, quartum, sextum. Diui potentes, ferte lassatis opem. Comicus erit, qui frequenter tribrachys habet ut [(com. Lat. fr. inc. 26 Ribb.):] Agite, <agite,> quid dubitatis hilares dare choros? Satyricus medius, ut: Musae Iouem laudate et hilares date choros. Metrum iambicum. Primus uersus est exameter siue trimeter, secundus uero tetrameter siue dimeter, qui epodos dicitur, idest uno pede minor. Duo sunt genera huiusmodi stili: epodon et proodon. Epodon dicitur quasi postcantatio, ut, quod dicit primus uersus, ordo sequentis explanet; proodon per contrarium quasi antecantatio. Hoc ipsum item: epodon quasi post oden, hoc est post uocem, post cantilenam; proodon quasi ante oden, ante uocem, ante cantilenam.


IBIS LIBVRNIS INTER ALTA NAVIVM. METRVM IAMBICVM DICITVR. PRIMVS ENIM VERSVS IAMBICVS TRIMETER, SECVNDVS DIMETER IAMBICVS. Epodon carmen uocatur: primus enim uersus maior [est], secundus minor. Et primus uersus secundo ἐπάδεται idest praecanitur, uel quia Graece ἔπος carmen dicitur, ideo ἐπῳδῶν hic liber nominatur, quia continuo tenore primi uersus sensus uersu sequenti concluditur. Huius uero metri inuentor fertur Archilochus.


1. ibis liburnis. Maecenatem prosequitur euntem ad bellum nauale cum Augusto aduersum Antonium et Cleopatram. Ostendit naumachiae, idest nauali proelio tunc ternporis interesse M<a>ecenatem, cui ipse pr<a>eerat, dicens ilium ire cum Liburnis, idest nauiculis Libicis, quibus utuntur negotiatores Libyae; et hi etiam, qui proelium nauale ordinant, cum his nauiculis discurrunt inter maiores naues, ordinantes milites per singulas naues, quod M<a>ecenas tunc egit, sicut quilibet dux in equestri certamine.

2. amice propugnacula. <Propugnacula> ut in muro, ita et in nauibus fiunt, post quae dimicantes armati consistant.

4. tuo. Sub. ‘periculo’.

5. uita si superstite. Superstitem pro praesenti posuit, ut Plautus (fr. 6 Winter ex Artemone): Nemo hic adest superstes.

7. utrumne iussi. A Maecenate aut a Caesare; ipso enim agente Horatius ab Augusto meruerat militiae uacationem, quod iniucundum sibi sine ipso confirmat.

9. an hunc laborem. Idest hunc laborem tecum suscipiamus, quem molles ferre non possunt?

11. per alpium iuga et inhospitalem <caucasum>. Aut propter nimia [Alpium] frigora, aut inhospitalem inhabitabilem propter montis ipsius asperitatem, ut (Verg. Aen. IIII 41): Inhospita Sirtis. <cavcasvm.> Scythiae montem ut (Verg. Aen. IIII 366. 367): Duris genuit te cautibus horrens // Caucasus.

14. porti sequemur p. Forti animo [metonomicos], inbecillum enim se corpore in sequenti dicturus erat.

15. roges. Interroges. qvid ivvem meo? Humanae mentis ratio est, ut per diuersas suspiciones dilectis plus timeatur absentibus. Dicit ergo non quod comitatu suo inbecillis fortissimum uirum posset iuuare, sed aut praesens cum eo tutior esset aut salutis eius minorem praesens sollicitudinem sustineret. Lucanus, at timorem sollicitae mentis ostenderet (V 779): Euentus belli sciet ultima coniunx.

17. comes. Si comes sum.

19. ut adsidens inplumibus p. a. Apta inertium curae auium comparatio; ill<a>e enim nidos non relinqunt cura pietatis, dum uindicare non possint.

20. adlapsus magis timet. Aut ipsa incursus serpentum timet aut magis pullis relictis timet. Non pro illis timet, sed illis timet, ut Terentius (heaut. III 2, 20): Syre, tibi timui male.

23. et omne militabitur bellum. Noue et eloquenter dixit ‘militabitur bellum’ ut ‘pugnam pugno’, ‘seruitutem seruio’.

24. spem gratiae. Non pro spe praedae, sed gratiae M<a>ecenatem se dicit nolle deserere. <plvribvs aratra.> Vt (Verg. Aen. VII 539): Terram centum uertebat aratris.

27. ante sidus feruidum. Ante Caniculares dies.

28. lucana m. Idest non ut saltus Lucaniae aestiuos accipiam, ad quos greges uitantes aestus Calabriae transferantur.

29. nec ut superni. Alti, in superiori positi. villa candens t. Aut pro altitudine niuosa aut marmoribus compta.

30. circea tangat m. Telegonus enim Circes filius Tusculum condidit. Aut Circea moenia Campana, idest nolo continuare agros Tusculanos usque ad Circeum.

31. benignitas. Liberalitas.

32. haud parauero. Adquisiero, et est pronuntiatiuum futuri temporis ut: docuero, orauero. Vergilius (Aen. II 719. 720): Donec me flumine uiuo // Abluero.

33. ut cremes terra premam. Nomen in Terentio diuitis et tenacis.

34. discinctus. Dissolutus, ut (serm. I 2, 25): Maltinus tunicis demissis ambulat. nepos. Luxuriosus, neglegens.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII