Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epodi ii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Beatus ille qui procul negotiis,

ut prisca gens mortalium,

paterna rura bobus exercet suis

solutus omni faenore

5 neque excitatur classico miles truci

neque horret iratum mare

forumque vitat et superba civium

potentiorum limina.

ergo aut adulta vitium propagine

10 altas maritat populos

aut in reducta valle mugientium

prospectat errantis greges

inutilisque falce ramos amputans

feliciores inserit

15 aut pressa puris mella condit amphoris

aut tondet infirmas ovis.

vel cum decorum mitibus pomis caput

Autumnus agris extulit,

ut gaudet insitiva decerpens pira

20 certantem et uvam purpurae,

qua muneretur te, Priape, et te, pater

Silvane, tutor finium.

libet iacere modo sub antiqua ilice,

modo in tenaci gramine:

25 labuntur altis interim ripis aquae,

queruntur in silvis aves

fontesque lymphis obstrepunt manantibus,

somnos quod invitet levis.

at cum tonantis annus hibernus Iovis

30 imbris nivisque conparat,

aut trudit acris hinc et hinc multa cane

apros in obstantis plagas

aut amite levi rara tendit retia

turdis edacibus dolos

35 pavidumque leporem et advenam laqueo gruem

iucunda captat praemia.

quis non malarum quas amor curas habet

haec inter obliviscitur?

quodsi pudica mulier in partem iuvet

40 domum atque dulcis liberos,

Sabina qualis aut perusta solibus

pernicis uxor Apuli,

sacrum vetustis exstruat lignis focum

lassi sub adventum viri

45 claudensque textis cratibus laetum pecus

distenta siccet ubera

et horna dulci vina promens dolio

dapes inemptas adparet:

non me Lucrina iuverint conchylia

50 magisve rhombus aut scari,

siquos Eois intonata fluctibus

hiems ad hoc vertat mare,

non Afra avis descendat in ventrem meum,

non attagen Ionicus

55 iucundior quam lecta de pinguissimis

oliva ramis arborum

aut herba lapathi prata amantis et gravi

malvae salubres corpori

vel agna festis caesa Terminalibus

60 vel haedus ereptus lupo.

has inter epulas ut iuvat pastas ovis

videre properantis domum,

videre fessos vomerem inversum boves

collo trahentis languido

65 positosque vernas, ditis examen domus,

circum renidentis Lares.’ –

haec ubi locutus faenerator Alfius,

iam iam futurus rusticus,

omnem redegit idibus pecuniam,

70 quaerit kalendis ponere.


Systema: iambicum. Nomenclatura: 18 Auctumnus; 21 Priapus; 22 Silvanus; 29 Iuppiter; 41 Sabinus; 42 Apulus; 49 Lucrinus; 51 Eous; 53 Afer; 54 Ionicus; 66 Lares; 67 Alfius



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. beatvs ille, qvi procvl negotiis. Haec ὠιδὴ laudes rusticae uitae continet. Negotia autem hic molestias urbanae uitae uult intellegi.

5. neqve excitatvr classico miles trvci et reliqua. Eleganter ostendit incommoda uitae, quibus rustici carent.

7. et svperba civivm p. l. Salutationum officia dicit.

10. altas maritat popvlos. Proprie maritari arbores dicuntur, cum uites his adiunguntur. Sed speciem pro specie posuit. Non enim populi maritari, sed ulmi solent. Hinc autem iam commoda rusticae uitae enumerare ac describere incipit.

17. vel cvm decorvm mitibvs pomis capvt // avtvmnvs 1agris extvlit. Poetica fantasia finxit autumnum quasi corporalem deum pomis coronatum.

19. insitiva decerpens pira. Merito [insitiua]. Nam pirorum arbores, quae sponte natae sunt, necesse est dura atque aspera poma dent.

21. qva mvneretvr te, priape. Et munero et [in] muneror in actiua significatione recte dicitur.

26. qvervntvr in silvis aves. [Queruntur], inquit, quoniam ueteres omnium animalium uoces praeterquam hominum qu[a]erellas dicebant. Denique et Vergil.: // Et cantu querulae rumpunt arbusta cicadae, inquit, et de ranis: // Et ueterem in limo ranae cecinere querellam. Et de bubus: // Atque omne querellis // Inpleri nemus.

27. fontesqve lymphis obstrepvnt manantibvs, // somnos qvod invitet leves [i. l.] Suauis elocutio: fontes obstrepunt, quod somnos inuitet.

29. a[v]t cvm tonantis annvs hibernvs iovis. [Annus hibernus], pro ‘hibernum tempus anni’. Nota autem synecdoche[n] est annum pro parte anni dicere. Sic et Vergil.: // Nunc frondent siluae, nunc formosissimus // annus.

33. avt amite levi rara tendit retia. Amites hodieque appellantur forculae, quibus retia in uenatione uel in aucupio suspenduntur. Et est figura ἐφεξήγησις [, quia retia doli sunt].

39. qvod si pvdica mvlier in partem. Non ait ‘quod si [quodsi] et pudica uxor rustico contingat’; nec enim existimat difficile esse rusticam uxorem pudicam esse, cum omnes pudicas esse intellegi uelit. Sed hoc ait: Quodsi et uxorem habeat, qui alioqui pudica est. Potest autem utique accidere [idioma. Et est consuetudo rustica], ut uxor non sit, uel quia nondum ducta est, uel quia aliquo casu adempta sit.

43. sacrvm vetvstis extrvat lignis focvm. Proprie hoc rusticae uitae est focum amare. [Sacrum] autem dixit, quia ara deorum P[a]enatium est focus.

47. et horna dvlci vina promens dolio. [Orna uina] dicuntur huius anni. Non ergo ‘dulci dolio’, ut dictum est, sed translaticio ἐπιθέτωι ‘dulcia uina’ intellegamus. Hoc quoque autem ad idioma rusticae simplicitatis pertinet, hornum uinum bibere.

48. dapes inemptas apparet. Vergilianum est. Scilic[et] et ille, cum de uita rustica loqueretur, sic ait: // Dapibus mensas onerabat inemptis.

49. non me lvcrina ivverint conchylia // magisve rhombvs avt scari. Non me magis iuuerint Lucrina conchylia rhombusue aut scari.

50. avt scari,

51. siqvos eois intonata flvctibvs // hiemps ad hoc vertat mare. Intellegi uult scaros pisces in orientali mari esse, et difficile fieri, ut circa Italiam capiantur, nisi quos inde uiolentia tempestatis adduxerit.

53. non afra avis. Afram au[t]em gallinam Numidicam dicit.

54. non attagen ionicvs. Cum attagenas feminino genere uulgo dicant, adnotandum, quod masculino genere hic dixerit. Attagen autem auis est Asiatica inter nobilissimas habita. Ionicus uero ab Ionia dictus, quae est regio Asiae, in qua est urbs Efesus.

59. vel agna festis caesa terminalibvs, // vel haedvs ereptvs lvpo. Iucunde expressit rusticorum frugalitatem.

63. videre fessos vomerem inversvm boves c. t. l. Hoc Vergilianum illud est: // Aspice aratra [iugo] [referunt suspensa iuuenci]. Languido autem collo: lasso. Et utique uoluptas domino hinc est cogitanti, quantum utilitatis ex aratione agro contulerint.

65. positosqve vernas, ditis examen domvs, hoc est: qui uernae ditem dom[in]um faciunt. Hic ‘ditem’ frequentem ac familiosam; nec ultra hoc ditem domum nunc intellegas, cum de rustico patre familias loquitur.

67. haec vbi locvtvs fenerator alfivs, // iam iam fvtvrvs rvsticvs, et reliqua. Vrbanissime postremo finxit haec non de sua persona dicta esse, sed feneratoris; per quod uult intellegi neminem nescire, quid iucunditatis habeat uita rustica, nec tamen quemquam ab ea, in qua consueuerit, posse discedere.

69. omnem redegit idibvs pecvniam, qvaerit kal. ponere. Exigit, inquit, a debitoribus pecuniam comparaturus praedia, cogitans scilicet iocunditatem uitae illius, quam in rusticis laudat. Sed rursus stimulatus cupiditate usurarum quaerit eam faenori dare.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[LAVDATIO VITAE RVSTIC<A>E.] [METRVM IAMBICVM: PRIMVS VERSVS EST EXAMETER SIVE TRIMETER, SECVNDVS VERO TETRAMETER SIVE DIMETER QVI EPODOS DICITVR, IDEST VNO PEDE MINOR METRVM, QVOD SVPRA.]


1. beatus ille, qui procul negotiis. Laus uitae rusticae [(cons. Porph.),] ut (Verg. georg. II 458. 459): O fortunatos nimium, sua si bona nossent, // Agricolas. negotiis. Litibus siue difficultatibus urbanis.

2. ut prisca gens. Antiquitatem significat cuius aurea saecula credita sunt, quod praeter ciuitatum munitiones omnes in agris uiuebant.

3. exercet. Colit [ut (Verg. georg. I 99): Exercetque frequens tellurem atque imperat aruis].

4. omni fenore. Liber a debitis et a fenore.

5. classico miles truci. Terribili tuba, ut (Verg. georg. III 530): Nec somnos abrumpit cura salubres. Classicum proprie sonitus tubae; ponitur et pro ipsa tuba.

6. horret. Timet.

7. forumque uitat. Vt (Verg. georg. II 502): Insanumque Forum. Forum proprie uocatur publicus conuentus, ubi diiudicantur lites, ponitur et pro mercato.

8. potentiorum limina. Vitans salutationes potentum, ut (Verg. georg. II 462): Mane salutantum totis uomat aedibus undam.

9. aut adulta uitium. Pro ‘adulterum’, quae iam duci et propagari possint.

10. altas maritat populos. Coniungit; sic enim ‘maritat’ hic dixit, ut supra (c. IIII 5, 30) ‘uiduas’ uitibus carentes.

11. aut in reducta ualle. Depressa siue secreta aut certe flexuosa, dum sequitur montes.

12. errantes greges. Libere pascentes, ut (Verg. ecl. 1, 9): Ille meas errare boues.

13. falce ramos amputans. Putatorem significat arborum.

14. feliciores inserit. Fertiles, ut (Verg. georg. II 81): Exiit ad caelum ramis felicibus arbos.

15. mella condit amphoris. Hoc est fauos premit, ut ceram separet et mel sincerum reparet.

16. aut tondet infirmas oues. Aut quae aestu uelleribus premantur aut delicatas tedio.

18. autumnus agris ex. Veluti de aestuum nimietate.

19. insitiua decerpens pira. Proprii laboris fruñåãü, ut (Verg. ecl. 9, 50): Insere, Daphni, piros. Bene dixit ‘insitiua’, quia de semine nata degenerant.

20. uuam purpurae. Vt (Verg. georg. II 95): Purpureae pretiaeque.

21. qua muneretur t. p. Dignas donis deorum.

22. siluane tutor finium. Custos agri siue fructuum.

23. sub antiqua ilice. Magna, ut (Verg. ecl. 7, l): Forte sub arguta consederat ilice Daphnis.. hoc est: refugio apta pastorum. 24. IN TENACI GRAMINE. Quod terram radicibus stringat et cespite.

25. interim. Pro ‘interea’.

26. <queruntur.> Veteres omnium animalium uoces praeterquam hominum querelas uocabant. Maro (georg. III 328) querulas cicadas et (georg. I 378) ranas querelam referre dicit, et de bobus (Aen. VIII 215. 216): Atque omne querelis // Impleri nemus.

27. lymphis obstrepunt m. s. q. i. Strepitu suo somnos suadent, ut (Verg. ecl. 1, 55): Atque leui somnum suadebit inire susurro. Pro ‘strepunt’ posuit.

29. hibernus iouis. Pro ‘hiberna pars anni’ [(cf. Porph.),] ut (Verg. georg. I 418): Iuppiter uuidus Austris.

30. comparat. Colligit.

31. aut trudit acris. Excludit, expellit, ut (Verg. georg. III 373): Frustra trudentes pectore montem adeunt. mvlta cane. Feminino genere canem dixit, ut (Verg. Aen. VI 257): Visaeque canes ululare.

32. apros in o. p. Fugae aprorum oppositas plagas, hoc est retia, ut (Verg. Aen. IIII 131): Retia rara, plagae. <plagas.> Retia maiora.

33. Amites dicuntur conti, in quibus ligantur retia, quibus aues maxime capiuntur. Ideo ‘leui’, quia asperitas lignorum tollitur, quando ad usum uocantur; et a genitiuo incipit hoc nomen declinari quemadmodum pecudis. avt amite l. Limpido, gracili.

34. turdis edacibus d. Epitheta singulis reddit turdos edaces dicendo et pauidos lepores. Aut qui praebent edacibus cibum aut quos edimus aut quia fructum oliuae edendo consumunt, ut in sermonibus (II 4, 43): Vinea summittit capreas non semper edul[l]is.

35. aduenam laqueo g. Quia transmarinae sunt, ut (Verg. georg. I 120): Strimoniaeque grues. Hic et haec grus. De Thracia enim dicitur uenire grus, cuius fetus difficile inuenitur; ‘aduenam’ autem ideo, quia per singulos annos noui ueniunt grues.

37. quas amor curas h. Amor: auaritia, habens malas curas cupiditatis.

39. pudica mulier. Casta, ut (Verg. Aen. VIII 412. 413): Castum seruare cubile // Coniugis et paruos possit educere natos. in parte<m> ivvet. Subauditur laboris.

41. sabina qualis aut perusta solibus. Exempla pudicitiae a mulieribus rusticis sumpta.

42. pernicis uxor apuli. Celeris, uelocis, inpigri. Agilis, ut (Verg. Aen. IIII 180): Pernicibus alis.

43. sacrum uetustis e. l. f. Diis enim Penatibus sacer est. Sacrum focum, quia iuxta focum di Penates sunt aut Lares inscripti. vetvstis lignis. Siccis.

44. lassi sub aduentum u. Vt post laborem. diligentia et studio reficiatur uxoris.

46. textis cratibus. Crates a pastoribus texi consueuerunt ad mutandas pecudibus mansiones, ut adpositae greges muniant ab incursione ferarum, ut (Verg. Aen. VIIII 60): Cum fremit ad caulas. Ouilibus. Interdum enim non solum [h]ostia, sed etiam tota ouilia de uiminibus componuntur. la<e>tvm pecvs. Aut fecundum aut pingue.

46. distenta siccet u. Plena, ut Lucanus (IIII 314): Distentas siccant pecudes.

47. horna dulci. Nouella. Huius anni, quod plebei dicunt ‘hocannium’.

48. dapes inemptas. Suo labore praeparatas, gratuitas, ut (Verg. georg. IIII 133): Dapibus mensas onerabat inemptis. apparet. Idest uxor.

49. non me lucrina. De Lucrino Baiarum lacu. ivverint conchilia. Delectauerint, ut (Verg. Aen. III 282. 283): Iuuat euasisse tot urbes // Argolicas.

50. rombus aut scari. Rhombus et sca[u]rus pisces sunt pretiosi et sapore et raritate.

51. eois. Orientalibus.

52. hiemps. Tempestas, ut (Verg. Aen. IIII 52): Dum pelago des<a>euit hiemps.

63. afra auis. Strutio. Alii dicunt gallinam Numidicam, quam quidam Garamantinam uocant, siue perdix.

54. non attagen ionicus. Attagen<a>e enim in Ionia abundare dicuntur; et attagen masculino genere declinauit.

55. quam lecta de pinguissimis oliua r. Nullas dicit delicias boni agri fructibus conferendas.

57. aut herba lapathi. Ostendere uult agrum praeter utilitatem fructuum etiam herbas salutares adferre. Quam uulgo lapam dicimus, quae corpus stringit, [a]urinam excitat, oculos purificat mixta dapibus.

59. pestis c<a>esa terminalibus. Ad excludenda enim iurgia Terminaliorum dies fuerat constitutus, qui per epularum festiuitatem caesis agnis seruari fines faceret statutos; siue in honorem mortuorum ipse colebatur dies, et post Parentalia est, eo quod sacris iam terminus poneretur. Terminalia dicuntur dies festi, qui celebrabantur pro finibus agrorum.

60. uel h<a>edus e. l. Factus gratior receptus ex perdito. Non hic suadet luxuriant agricolae, sed si quando haedum Occident, ita eum debet habere, quasi lupus eum abstulerit.

62. properantes domum. Festinantes ad stabula, ut (Verg. ecl. 4, 21. 22): Ips<a>e lacte domum referunt distenta capellae // Vbera.

63. fessos uomerem. Vt (Verg. ecl. 2, 66): Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuuenci.

64. collo languido. Labore ipso fessos.

65. positosque uernas. Pueri domi nati uernae dicuntur, ut (Iuuen. 14, 168. 169): Vnus // Vern[ac]ula, tres domini. Examen uero ad infantum multitudinem rettulit.

66. renidentes lares. Splendentes aut uultu aut garrulitate. lares. Focos.

67. fenerator alfius. Feneratorem quendam in ducit Alfium, qui laudans uitam rusticam commoda tamen fenoris non omittat.

69. omnem redegit i. p. Tamquam [enim] eum pro fenoris lucro iam receptae pecuniae peniteret, ita recollectam Idibus Kalendis properat commodare. <pecvniam.> Vsurarum, quia ante per Idus exigebantur usurae, ut Cicero (in Cat. I 6, 4): Praetermitto ruinas fortunarum tuarum, quas omnes inpendere tibi proximis Idibus senties.

70. ponere. Deponere.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII