Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epodi iii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Parentis olim siquis inpia manu

senile guttur fregerit,

edit cicutis alium nocentius.

o dura messorum ilia.

5 quid hoc veneni saevit in praecordiis?

num viperinus his cruor

incoctus herbis me fefellit? an malas

Canidia tractavit dapes?

ut Argonautas praeter omnis candidum

10 Medea mirata est ducem,

ignota tauris inligaturum iuga

perunxit hoc Iasonem,

hoc delibutis ulta donis paelicem

serpente fugit alite.

15 nec tantus umquam siderum insedit vapor

siticulosae Apuliae

nec munus umeris efficacis Herculis

inarsit aestuosius.

at siquid umquam tale concupiveris,

20 iocose Maecenas, precor,

manum puella savio opponat tuo

extrema et in sponda cubet.


Composuit: 718—721 A.U.C. (36—33 Â.Ñ.). Systema: iambicum. Appellatur: Maecenas (C. Cilnius). Nomenclatura: 8 Canidia; 9 Argonautae; 10 Iason; 10 Medea; 16 Apulia; 17 Hercules; 20 Maecenas (C. Cilnius)



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. parentis olim siqvis impia manv senile gvttvr fregerit. Execratur alium significans se eo grauiter uexari.

21566. edit autem dicendum potius quam ‘edat’, quia sic declinatur: Edo, es, edit, deinde modo optatiuo tempore futuro: utinam edim, edis, edit, pluraliter: utinam edimus, editis, edint. Et [alium] dicendum, ut ‘solium dolium’, non ut uulgo ‘aleum’.

3. edit cicvtis. Cicuta herba est uenenatissima.

4. o dvra messorvm ilia: qui ferum alium prandent, de quibus et Vergilius in Bucolicis: // Thest[h]ylis et rapido fessis messoribus aestu // Alia serpyllumque herbas contundit olentes.

7. an malas canidia tractavit dapes? Sub hoc Canidiae nomine Gratidiam Neapolitanam unguentariam intellegi uult, quam ut uenificam Horatius semper insectatur. Sed quia non licet probrosum carmen in quemquam scribere, idcirco fere poetae similia adfingunt. Sic et Vergilius in Bucolicis pro Cytheride Lycoridem appellat.

9. candidvm medea mirata est dvcem. Iasonem significat Candoris autem nomine et Vergilius in significatione pulchritudinis semper utitur, ut // Candidus insuetum miratur limen Olympi, et // Candida Dido, et // Candida Maia. Notam autem historiam hic in iocum conuertit, quasi Medea alio perunxerit Iasonem, ut eum muniret aduersus uim taurorum flammas spirantium, qui iussu regis subiciendi erant, si uellet pellem auream accipere.

13. [hoc delibvtis vlta donis pelicem serpente fvgit alite. Vt cum ait: milens uolens aderat.]

17. nec mvnvs vmeris efficacis hercvlis. De ueste illa loquitur sanguine Nessi delibuta, quam a Deianira coniuge oblatam Hercules cum induisset, incendio eius absumptus est. [Efficacis] autem perpetuum epitheton uult esse Herculis.

19. at siqvid vmqvam tale concvpiveris, // iocose maecenas, pr[a]ecor. Oportune iocosum appellat, cui uidelicet iocos suos commendatos esse uult.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD MAECENATEM.] METRVM QVOD SVPERIVS.


1. parentis olim siquis impia manu. Parentis, patris, ut (Verg. Aen. VI 609): Pulsatusque parens. Siquis ergo, inquit, parricidium fecerit, alium comedat pro poena, quia est ueneno nocentius.

2. senile guttur fregerit. Ad augmentum sceleris dixit senile, qui etiam si occisus non esset, mori [tamen] potuerit. Vt Lucanus (II 105): Iam senis extremum piguit uergentibus annis // Praecipitasse diem.

3. edit cicutis. Pro edat; sic enim ueteres declinabant, ut (Verg. Aen. XII 801): Nec te tantus edet ([leg.] edit) tacitam dolor.

4. o dura messorum ilia. Fortia, ut (Verg. georg. IIII 512): Durus arator.

6. num uiperinus c. Viperinum sanguinem uenenum dicit.

7. incoctus. Inmixtus.

8. canidia tractauit d. Canidiam pro Gratidia posuit; non enim proprium nomen notari decebat in carmine, ut (Iuu. 1, 163): Nulli grauis est percussus Achilles. Fuit autem Gratidia unguentaria Neapolitana quasi malefica. <canidia>. Romana matrona est, quam notat alio loco quasi maleficam.

9. ‘Vt’ pro ‘postquam’; et erit sensus talis: post quam mirata est Medea Iasonem, hoc eum perunxit medicamine, ut ilium tauri non manderent.

10. medea mirata est d. Mirata est: adamauit, quem supra omnes maleficiorum herbas alio perunctum tauros ignem spirantes [naribus] iunxisse significat.

13. ulta donis pelicem. Glaucen dixit Creontis regis filiam, quam dum reuectus a Colchis Iason uoluisset accipere uxorem, propter amorem Iasonis Medea repudiata dolore oblatione coronae malefica arte compositae incendit et occisis filiis Medo et Mermero dolorem suum ulta pinnatis draconibus uecta fugit et Medeam constituit ciuitatem.

15. umquam siderum i. Non tanto ardore solis siccari Apuliam dicit, quanto ardore alium comedentum uiscera peruruntur.

17. efficacis herculis. Nessus Centaurus uulneratus ab Hercule eo quod Deianeram uxorem eius rapere uoluisset, dum eam susceptam ab Hercule Euenum fluuium traiceret, ut se de eo ulcisceretur, lanam tinctam sanguine suo Deianerae dedit dicens eam satis ab Hercule amandam, si ex accepta lana confectum uestimentum Herculi dedisset. Hoc ilia muliebri facilitate seruauit. Quando [autem] amore I<o>lae minus se amari cognouit ab Hercule, pallium factum ei, ut indueretur, dedit. Quo tacto Hercules tanto ardore correptus est, ut se ipse laniaret nec ardorem uinceret, nisi piram sibi in Oeta monte Thessaliae fecisset, cui se iniciens purgatus corpore inter deos adfirmabatur receptus. Deianeram autem Hercules acceperat uicto Acheloo, Aet[h]oliae fluuio, quae Deianera fuit Oenei filia, soror Tydei. Hanc autem fabulam ideo commemorauit, ut ardorem Herculis incendio alii conpararet.

19. <um>quam tale con. Idest ut alium. Idest aliud simile.

20. iocose. Laete, iucunde.

21. manum puella suauio opponat tuo. Idest refutet puella sauium tuum pro alii faetore et in sponda lecti fugiat olentem uirum. Quidam uolunt Terentiam concubinam Maecenatis eum significare uoluisse.

22. <in sponda.> In extrema parte lecti.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII