Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epodi iv


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Lupis et agnis quanta sortito obtigit,

tecum mihi discordia est,

Hibericis peruste funibus latus

et crura dura compede.

5 licet superbus ambules pecunia,

fortuna non mutat genus.

videsne, sacram metiente te viam

cum bis trium ulnarum toga,

ut ora vertat huc et huc euntium

10 liberrima indignatio?

sectus flagellis hic triumviralibus

praeconis ad fastidium

arat Falerni mille fundi iugera

et Appiam mannis terit

15 sedilibusque magnus in primis eques

Othone contempto sedet.

quid attinet tot ora navium gravi

rostrata duci pondere

contra latrones atque servilem manum

20 hoc, hoc tribuno militum?'


Composuit: 717 A.U.C. (37 ÂÑ). Systema: iambicum. Appellatur: MaåNa (P.). Nomenclatura: 1 MaåNa (P.); 3 Hibericus; 6 Fortuna; 13 Falernus; 14 Appia Via; 16 Otho (L. Roscius)



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. lvpis et agnis qvanta sortit[i]o obtigit, // tecvm mihi discordia est. Hanc eglogam in Pompeium Maenam scribit libertum. Pompei Magni, qui praefectus classi fuit. Sexto Pompeio bellum aduersum Augustum Caesarem gerente, hic cum classe ad Caesarem transierat, deinde ad Sextum rediit, et rursus refugit ad Caesarem.

2. tecvm mihi discordia est. Accersendum huc extrinsecus ‘tanta’. Sic enim consequens erit elocutio: quanta sortit[i]o obtigit discordia lupis et agnis, tanta mihi tecum est.

3. hibericis pervste fvnibvs latvs. Restibus caesum saepe ac per hoc malum seruum fuisse uult intellegi. Hibericos autem funes ideo dicit, quia in Hiberia, id est in Hispania plurimum spartum nascitur.

7. videsne, sacram me[n]tiente te viam // cvm bis ter vlnarvm toga, // vt ora vertat hvc et hvc evntivm // liberrima indignatio? Ordo est: me[n]tiente te sacram uiam cum bis ter ulnarum toga [utor; id est], uidesne, ut euntium ora huc et illuc uertat liberrima indignatio? Significat autem populum ex indignatione, quod ille oblitus condicionis tam magnificus incedat, detorquere ab illo aspectum. Et bene liberrimam indignationem dixit, quod libere ac palam hunc uidentes in seruitutem inueherentur. [Cum bister ulnarum toga]. Hoc est cum sex ulnarum toga. Hanc autem iustam togae mensuram esse intellegendum est.

11. sectvs flagellis hic trivmviralibvs. [Triumuiralibus] autem quod dixerit, speciali[s] elocutionis genere usum esse pro generali puto. Neque enim triumuiris tantum, sed etiam aliis potestatibus ius est alienos seruos flagellare.

12. praeconis ad fastidivm. Aspere: donec aliud agentibus triumuiris, praeco cum uellet desinere iuberet.

14. et appiam mannis ter[r]it. Eleganter [mannis], quia nimiarum deliciarum afluentia est equos burichos habere. Mannos autem equos uulgo burichos appellant. Appiam autem pro qualibet uia posuit. An numquid proprie, quia Falerni agri meminerat, quo[s] scilicet Appia uia necesse est ire.

15. sedilibvsqve magnvs in primis eqves // othone contempto sedet. Et ‘magnus eques’ et ‘sedilibus in primis’ cum uehementi indignatione dicitur. Ex quattuordecim autem ordinibus, quos lege Roscia Otho tribunus plebis in theatro equestri ordini dedit, duo primi ordines tribuniciis uacabant.

17. qvid attinet tot ora navivm gravi // rostrata dvci pondere // contra latrones atqve servilem manvm? Sensus est: Quid prodest classem rostratis nauibus ducere aduersum latrones ac fugitiuos, quos Sextus Pompeius armauit, [et] cum hunc patimur tribunicium equitem Romanum esse?



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[TERNARIVS IAMBICVS.] METRVM QVOD SVPERIVS.


1. lupis et agnis quanta sortito optigit. Hic, quem adloquitur, libertus fuit Gnei Pompei Magni. Postea mortuo Pompeio, Sexto Pompeio filio eius exercente piraticam, ad Augustum relicto Sexto confugit. Iterum ad Sextum reuersus est, rursus illo relicto ad Augustum rediit et ab eo tribunus militum factus est. qvanta sortito. Inimicitiae aut naturales sunt aut uoluntariae. Sibi ergo cum isto naturales inimicitias [esse] dicit sicut agnis et lupis. Sortito aduerbium est qualitatis, hoc est: ex sorte idest naturaliter euenit. <sortito.> Aduerbium est qualitatis, hoc est ‘ex sorte’.

3. hibericis peru<ste> f. l. Cruciatibus afflicte et uinculis Hispanorum, qui sunt districti ad resecanda delicta. ‘Peruste latus’ absolute locutus est. Qui notas habes in dorso.

4. crura dura compede. Fortia aut ferrea aut cruda.

5. superbus ambules pecunia. Idest liberum te esse diuitiae excusare non possunt.

7. sacra<m> metiente te uiam. Indignatione ait uidentes eum togatum incedere permoueri. Metientem dixit ambulantem, ut (Lucan. V 556): Stabili gressu metitur litora cornix.

8. <bis> ter ulnarum toga. Sex enim ulnis habebat diffusam togam. Longa uidelicet nimium, ut Tullius (Cic. in Cat. II 10, 22): Velis amictos, non togis.

10. liber[r]ima. Iustissima et libera. Est liberrima indignatio, est et tacens. Liberrima est aperta, tacens ut de Chrisogono, seruo Syllae, quem potentissimum fecerat, indignabantur homines, sed non audebant palam loqui (cf. Cic. pro S. Roscio Amerino).

11. sec[i]tus flagellis h. t. u. Tamquam qui ad maius uitae dedecus a publico sit iudice uerberatus; nam ut tribunis plebi, ita triumuiris ius erat alienos seruos caedendi; ‘sectus’ ergo ‘caesus’; [ut] Iuuenalis (10, 316): Secat ille flagellis. <flagellis.> Qui frequenter apud triumuiros caesus est usque ad fastidium pr<a>econis. Interdum enim ali quid agente iudice pr<a>econes c<a>edunt eum, qui iussus est uapulare, quantum ipsi uolunt, aut ‘pr<a>econis ad fastidium’ hoc est in tantum caesus, ut fastidium pateretur pr<a>eco in clamando, ut plagae fortius inprimantur. ‘Sectus’ ergo grauiter caesus.

13. arat falerni. Regio Campaniae uini boni fertilis.

14. <mannis.> Nimiarum delitiarum uult esse burdos habere, idest burdones.

15. sedilibusque magnus in primis eques. Hoc est: inter primos sedet, quia Lucius Roscius Otho legem theatralem tulerat, ut in XIIII ordinibus sederent equites, de quibus in duobus sederent tribuni, non tamen serui, quia Menas tribunus factus fuerat ab Augusto. [Vt] Iuuenalis (3, 159): Sat libitum uano, qui nos distincxit, Othoni.

17. quid attinet. Hoc est: quid prodest piratas superatos, si is, qui piraticam exercuit inter Sexti seruos, tribunus factus est militum? ‘Quid attinet’ cum ingenti indignatione dictum est.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII