Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epodi v


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

At o deorum quidquid in caelo regit

terras et humanum genus,

quid iste fert tumultus? aut quid omnium

voltus in unum me truces?

5 per liberos te, si vocata partubus

Lucina veris adfuit,

per hoc inane purpurae decus precor,

per inprobaturum haec Iovem,

quid ut noverca me intueris aut uti

10 petita ferro belua?'

ut haec trementi questus ore constitit

insignibus raptis puer,

inpube corpus, quale posset inpia

mollire Thracum pectora,

15 Canidia brevibus inplicata viperis

crinis et incomptum caput

iubet sepulcris caprificos erutas,

iubet cupressos funebris

et uncta turpis ova ranae sanguine

20 plumamque nocturnae strigis

herbasque quas Iolcos atque Hiberia

mittit venenorum ferax,

et ossa ab ore rapta ieiunae canis

flammis aduri Colchicis.

25 at expedita Sagana per totam domum

spargens Avernalis aquas

horret capillis ut marinus asperis

echinus aut currens aper.

abacta nulla Veia conscientia

30 ligonibus duris humum

exhauriebat, ingemens laboribus,

quo posset infossus puer

longo die bis terque mutatae dapis

inemori spectaculo,

35 cum promineret ore, quantum exstant aqua

suspensa mento corpora;

exsecta uti medulla et aridum iecur

amoris esset poculum,

interminato cum semel fixae cibo

40 intabuissent pupulae.

non defuisse masculae libidinis

Ariminensem Foliam

et otiosa credidit Neapolis

et omne vicinum oppidum,

45 quae sidera excantata voce Thessala

lunamque caelo deripit.

hic inresectum saeva dente livido

Canidia rodens pollicem

quid dixit aut quid tacuit? o rebus meis

50 non infideles arbitrae,

Nox et Diana, quae silentium regis,

arcana cum fiunt sacra,

nunc, nunc adeste, nunc in hostilis domos

iram atque numen vertite.

55 formidulosis dum latent silvis ferae

dulci sopore languidae,

senem, quod omnes rideant, adulterum

latrent Suburanae canes

nardo perunctum, quale non perfectius

60 meae laborarint manus.

quid accidit? cur dira barbarae minus

venena Medeae valent,

quibus superbam fugit ulta paelicem,

magni Creontis filiam,

65 cum palla, tabo munus inbutum, novam

incendio nuptam abstulit?

atqui nec herba nec latens in asperis

radix fefellit me locis:

indormit unctis omnium cubilibus

70 oblivione paelicum.

a a, solutus ambulat veneficae

scientioris carmine.

non usitatis, Vare, potionibus,

o multa fleturum caput,

75 ad me recurres nec vocata mens tua

Marsis redibit vocibus:

maius parabo, maius infundam tibi

fastidienti poculum,

priusque caelum sidet inferius mari

80 tellure porrecta super,

quam non amore sic meo flagres uti

bitumen atris ignibus.’

sub haec puer iam non, ut ante, mollibus

lenire verbis inpias,

85 sed dubius unde rumperet silentium,

misit Thyesteas preces:

venena magnum fas nefasque, non valent

convertere humanam vicem.

diris agam vos: dira detestatio

90 nulla expiatur victima.

quin, ubi perire iussus exspiravero,

nocturnus occurram furor

petamque voltus umbra curvis unguibus,

quae vis deorum est Manium,

95 et inquietis adsidens praecordiis

pavore somnos auferam.

vos turba vicatim hinc et hinc saxis petens

contundet obscaenas anus.

post insepulta membra different lupi

100 et Esquilinae alites

neque hoc parentes, heu mihi superstites,

effugerit spectaculum.’


Composuit: 721 A.U.C. (33 ÂÑ) ?. Systema: iambicum. Appellatur: Canidia. Nomenclatura: 6 Lucina; 8 Iuppiter; 14 Thraces; 15 Canidia; 21 Hiberia; 21 Iolcus; 24 Colchicus; 25 Sagana; 26 Avernalis; 29 Veii; 42 Ariminensis; 42 Folia; 43 Neapolis; 45 Thessalus; 48 Canidia; 51 Diana; 51 Nox; 58 Suburanus; 62 Medea; 64 Creon; 76 Marsicus, Marsus; 86 Thyesteus; 92 Furor; 94 Manes; 100 Esquilinus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. at o deorvm qvidqvid in caelo regit terras. Verba sunt praetextati uociferantis in domo Canidiae; quem significat ab ea furtim raptum, ut necromantiam ex eo faceret. Et bene abrupta exclamatio[: [in caelo]]. Hoc enim perileptum est: quidquid in caelo est regens terras.

3. qvid iste fert tvmvltvs? Quid sibi uult hic tumultus? Tumultum autem dicit rapinae ipsius, quam passus est.

3. avt qvid omnivm vvltvs in vnvm me trvces? Earum dicit, quae cum Canidia consciae et ministrae sceleris huius fuerant.

7. per hoc inane pvrpvrae d. p. Quo magis oneret atrocitatem sceleris huius praetextatum, ac per hoc honestum ac delicatum facit hunc puerum esse. [Inane] ergo [decus purpurae] apud eam inane[m] intellege, quae scilicet sine respectu equitatus eius in eo[s] saeuiat.

12. insignibvs raptis pver, inpvbe corpvs. Insignia pueri intellege togam praetextam ac bullam, et est σχῆμα ἐφεξήγησις ‘puer inpube corpus’[, hoc est, inpube corpus erat].

13. qvale posset impia mollire thracvm pectora. Etiam Thracum. Sic dicitur illud apud Vergilium: // Quis talia fando // Myrmedonum Dolopumue aut duri miles Vlixi pro: etiam Myrmedonum Dolopumue.

15. canidia, brevibvs inplicata viperis // crines et incomptvm capvt. Furiali habitu eam describit, et breues uiperae perpetuo ἐπιθέτωι dicuntur. Sic enim sunt. Nota autem figura est elocutionis ‘inligata crines’ et ‘inligata caput’.

17. ivbet sepvlchris caprificos ervtas. Non unde lubet, sed ex sepulchris potissimum erutas accipe, quoniam inferna ac uenefica esse haec sacrificia intellegi uult. Talia denique sunt et quae subiciuntur: // Iubet cupressus funebres et cetera.

20. plvmamqve noctvrnae strigis. Sic dicitur, non ut uulgo ‘strigae’, quia uenit a nominatiuo, ‘strix’, non ‘striga’. Haec autem auis est nocturna mali ominis.

21. herbasqve, qvas iolcos atqve hiberia // mittit venenorvm ferax. Iolcos urbs est Thessaliae. Thessalia autem uenenorum ferax est. Hiberiam autem nunc quae in Ponto est intellegenda. Porro autem [ut] et Vergilius ait: // Nascuntur plurima Ponto.

24. flammis advricolchicis. Per ueneficia accendi[sse]. Sed hoc propter Medeam dicitur, quae Colchis fuit.

25. at expedita sagana per totam domvm. Saganam hanc ex consciis ac ministris ueneficii illius accipe. ‘Expeditam’ succinctam uidetur dicere.

29. abacta nvlla veia conscientia. [Nulla conscientia] ablatiui casus est. Est enim sensus: Veia, quae nulla mala conscientia remota est.

33. longo die bis terqve mvtatae dapis inemori spectacvlo. Vt magis famis incitaretur puero, ait illi anteponi epulas ac saepe mutari.

37. exsecta vti medvlla et aridvm iecvr. Nunc uidetur reddere causam tanti facinoris [epithesis dolo malo cositura]; significat autem Canidiam amoris potionem Varo praeparare; infert enim: // Non usitatis, Vare, potionibus.

39. interminato cvm semel fixae cibo intabvissent pvpvlae: fixae cibo.

41. non defvisse mascvlae libidinis ariminensem foliam. Dicit etiam Foliam nomine ueneficam huic sceleri interfuisse. Quod ait autem [masculae libidinis], ad id pertinet, quod dicantur quaedam mulieres habere e natura[m] monstrosae libidinis concubitum cum feminis. Quo crimine etiam Sappho male audiit.

43. et otiosa credidit neapolis. Videtur significare scelus hoc Neapoli factum. Nam, ut supra diximus, Gratidia haec Neapolitana fuit. Neapolim autem otiosam pro ‘quietam’ dixit, simul quia otiosis, id est uitae quietioris aptissimus ille secessus sit.

47. hic inresectvm saeva dente libido // canidia rodens pollicem. Pro rei atrocitate mira haec [idem positura] epithesi asperantur ‘inresectum pollicem’ et ‘saeua’ et ‘dente liuido’. Sed illud attende, ut duabus praepositionibus exaggerata sit facinoris atrocitas: [inresectum] pro ‘ualde et saepius sectum’.

49. qvid dixit avt qvid tacvit? Sensus est: quae scelera nunc dixit aut quae silentio praeterire potuit?

49. o rebvs meis non infideles arbitrae. Hinc iam Canidiae uerba sunt.

53. nvnc in hostiles domvs iram atqve nvmen vertite. Varo haec inpr[a]ecatur, a quo fastidiebatur.

59. qvale non perfectivs meae laborarint manvs. Hinc scias illam, ut diximus, unguentariam fuisse. Attende autem elocutionem in soloecismo constitutam ‘quale[m] non perfectius’, cum sit dicendum: quo non perfectius.

61. qvid accidit? cvr dira barbarae minvs venena medeae. Indignatur uenena sua non ita, ut uellet efficacia esse, quae uenena Medeae essent, quibus illa usa sit, cum se de pelice sua Glauce ulta est.

65. cvm palla, tabo mvnvs inbvtvm. [Palla munus] figura [est, quae] ἐφεξήγησις [dicitur]. [Tabo] autem nunc ‘ueneno’. Aliter Vergilius: // Huic atro linquuntur sanguine guttae // Et terram tabo maculant.

69. indormit vnctis omnivm cvbilibvs oblivione paelicvm, et reliqua. Obscura elocutio, quae sic ordinanda est: Indormit cubilibus unctis obliuione omnium paelicum. Et est sensus: Nescio cuius sunt praesentiora ueneficia, quae cubile unguit medicaminibus, per quae medicamina obliuio ei datur omnium paelicum. Paelices autem Canidia pro se sola dixit.

71. a a, solvtvs ambvlat venefic[i]ae scientioris carmine. Hoc est, quod ingemuit, quod alia scientior uenefic[i]a inuenta sit, quam ipsa est.

75. ad me recvrre[n]s, nec vocata mens tva // marsis redibit vocibvs. Voces suas Marsas dicit, quasi magicas, ut sit sensus: mens tua magicis meis uocibus semel euocata numquam redibit ad sanitatem. Aut numquid hoc dicit: mens tua a me incantata numquam redibit, etiam si Marsis uocibus reuocetur? Marsi autem periti incantationum sunt. Huic etiam rei Vergilius testis est, qui de duce[t] Marsorum sic ait: [Spargere qui somnos cantuque manuque][solebat].

78. fastidienti pocvlvm. [Fastidienti]: me scilicet.

86. misit thyesteas pr[a]eces. Id est: diras exsecrationes, qualibus in tragoediis Thyestes Atreum exsecratur.

87. venena magnvm fas nefasqve non valent. Magnum fas uenena sunt, si hostibus dentur, magnum nefas, si amicis.

87. non valent convertere hvmanam vicem. Sensus est: Quamuis uenena multum possint, non tamen ualent merita in contrarium uertere, ut liberentur poena, qui male mereantur. Vices autem appellantur poenae, quae in scelerosis admissis re[m]geruntur.

89. diris agam vos. Dirae, ut dixi, execrationes dicuntur ac detestationes saeua maledicta. [Agam] autem nunc ‘persequar’ significat.

97. vos tvrba vicatim hinc et hinc saxis petens // contvndat obscenas anvs. Eleganter, quia insanos solent fustibus et lapidibus insectari, ut eos a domibus suis fugent.

100. et escylenae alites. Et alibi saepe ostendit, in regione aggeris, quae est extra portas Escylinas, solita fuisse pauperum corpora uel comburi uel proici.

101. neqve hoc parentes, hev mihi svperstites, // effvgerit spectacvlvm. Subaudiendum hic extrinsecus ‘uos’. Et est ordo et sensus talis: neque hoc spectaculum effugerit uos, o parentes mihi superstites. Et bene ἐνπαθῶς [, id est dolenter] iuxta parentum commemorationem gemitus insertus est: heu.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[IN CANIDIAM MVTATO NOMINE.] METRVM QVOD SVPRA.


1. at o deorum quicquid i. <c.> r. In Canidiam ueneficam scribit inducta persona pueri, qui ad immolationem raptus uociferans rogat, ne mulierum consciarum turba pereat inclusus. qvicqvid in caelo regit. ‘At’ uacat ut (Verg. Aen. II 535): At tibi pro scelere, exclamat, pro talibus ausis. Necromantiam factam detestatur a Canidia maga [(cf. Porph.),] quae infosso puero regio animam extorquere non ambigit.

4. uultus in unum m. Quasi etiam uultus crudelitate turbentur.

5. per liberos te, si uocata partubus. Vult intellegi aut non peperisse Canidiam, aut de adulterio subolem suscepisse.

7. per hoc inane p. d. Velut praetextatus puer inane apud eas purpurae decus dixit, quia non proderat perituro.

8. improbaturum h<a>uuec iouem. [Hoc est] uindicaturum. Humanae enim uictimae Ioui acceptae esse non poterant, quia a iuuamine hominum Iouis dictus est.

12. insignibus raptis p. Expoliatus praetexta puerili.

13. inpube corpus. Aut delicatum [(cf. Porph.)] aut pulchrum corpus, quod et crudelitatem potuisset flectere barbarorum.

15. breuibus inplicata uiperis. Tamquam ipsa uenefica furiali habitu crines haberet uiperis inplicatos. <brevibvs viperis.> Quia nulla de serpentibus breuior est, quae non sit et peior, aut breuibus, quia non multum uiperae crescunt. Epitheton uiperarum.

17. sepulchris caprificos e. Ligna etiam infelicia et sterilia e sepulchris collecta praeparata significat tam quam sacris infernis profutura.

18. cupressos funebres. Vt (Verg. Aen. VI 216): Feralis ante cupressus.

19. et uncta turpis o. e. Non oua ranae, sed uncta ranae sanguine oua. Rana enim infernum et uenenosum animal est, ut Iuuenalis (2, 150): Et Stigio ranas in gurgite nigras.

10. turpis ranae. Grandis, ut (Verg. georg. III 52): Cui turpe caput. Tales enim ranae uulgo rubetae dicuntur et magis uenenosae sunt; de quibus ait Iuuenalis (3, 44. 45): Ranarum uiscera numquam // Inspexi.. et idem alibi (l, 70): Miscet sitiente rubeta.

20. nocturnae strigis. Lucanus (VI 689): Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur.

21. quas colchos atque hiberia. Colchos ciuitas Ponti est herbis ueneficis abundans, ut (Verg. ecl. 8, 94): Has herbas atque haec Ponto mihi lecta uenena. Nam et Hiberiam hic quidam uolunt non Hispaniam dictam, sed [(cf. P.)] Ponto ciuitatem uicinam, unde (Verg. Aen. VIIII 582): Et ferrugine clarus Hibera; et illic pro Pontica.

23. et ossa ab ore r. Vt Lucanus (VI 552): Morsusque luporum. Expectat siccis raptur<a> e faucibus artus.

24. flammis aduri colchicis. Quales Medea tractauit apud Colchos de lignis infecundis.

25. at expedita. Succincta. Cincta, ut nulla fluxio uestimentorum se impediret. sagana. Nomen ueneficae alterius. Haec senatoris cuiusdam uxor fuit.

26. spargens auernales aquas. [Quasi Auernales.] Vt (Verg. Aen. IIII 512): Sparserat et latices simulatos fontis Auerni.

27. capillis ut marinus asperis. Erectis ipso sacrorum furore, ut Lucanus (V 171): Erectis discussa comis.

28. currens aper. Furens, ut (Verg. Aen. X 711): Inhorruit armos.

29. nulla ueia. Veiam etiam nomine aliam ueneficam sacrificio ipsi ait interfuisse, quam in nullo scelere non misceri commemorat.

30. ligonibus duris humum. Vt infoderetur puer. <ligonibvs.> Rastris; dicti autem rastri a raritate dentium. ingemens l. Animositate operis laborantem designat.

32. infossus puer. Vt extante capita infosso, dum diuersos cibos porrigunt, diu animam reseruarent.

33. Ideo mutabantur dapes, ut desiderio mutatae dapis moreretur et cor eius et fibrae amatorium facerent. Ante oculos defossi pueri cibos positos per momenta mutabant, ut desiderio tabesceret.

37. exsecta uti medulla. Vt de uisceribus eius amatorium poculum facerent uel ex medulla.

39. interminato cibo. <Vt> interdicto iam cibo moreretur.

40. <pupulae.> Pupulas quas dicimus oculorum.

41. ariminensem foliam. Magam aliam significat Ariminensem, Foliam nomine, uirorum libidine calentem.

41. Dicuntur quaedam mulieres habere naturam monstrosae libidinis coeundi cum feminis, quo crimine etiam Sappho male audit [(ex Porph.).] Huiusmodi autem feminae hermafroditae dicuntur.

43. et ociosa credidit neapolis. Aliena ab his curis et otio uacans, ut (Verg. georg. IIII 563. 564): Alebat // Parthenope studiis florentem ignobilis otii.

44. <uicinum oppidum.> Idest Puteolana ciuitas.

45. quae. Subauditur Folia. voce thessala. Magica, quod huiusmodi ars maxime Thessalorum est, ut et lunam cantibus deponant et astra commoueant.

48. canidia rodens pollicem. Habitum et motum Canidiae expressit furentis. Petronius, ut monstraret furentem (fragm. 3 ed. Bücheler), ‘pollice’ ait, ‘usque ad periculum roso’.

49. Ordo: quid tacuit aut quid non dixit? Per quod intellegitur dixisse multa et nefaria. o rebvs meis. Nunc uerba [sunt] inducta Canidiae.

50. arbitrae. Consciae et testes. Consciae aut pr<a>esentes, sicut Sallustius (Cat. 20, 1): Arbitris procul amotis.

51. diana. Pro luna posuit.

52. arcana cum fiunt sacra. Idest dum secreta et nocturna sacra celebrantur.

53. nunc in hostilis domos. Vari cuiusdam, aduersum quem amore eius inflammata sacrificabat.

55. formidolosis cum l. s. f. Vt nocte uexaretur, quae etiam feris quieti est, ut (Verg. Aen. IIII 526. 527): Quaeque aspera dumis // Silua tenet, somno posita sub nocte silenti.

57. senem quod omnes rideant. Vt usque in senectam amet et risui sit.

58. suburban<a>e canes. Vt per amoris inpatientiam nocte ambulans a canibus [suburbanis] latretur. <svbvranae.> Quod subustione paludeta illic siccata sint, Subura dicitur.

59. nardo perunctum. Vt placendi studio nardo uteretur, quale nec ipsa habere poterat, quae unguentaria erat. ‘Nardo’ unguentum generis neutri, herbam generis feminini comprobabimus, licet a poetis sint ista mutata.

61. quid accidit c. d. Mirator cur in capiendo Varo preces suae tardius audiantur et aut se Medeam ponit pro perfectione artis aut Medeam ideo nominat, tamquam quae inuenerit et docuerit sacrum.

63. superba. Potens [ut (Verg. Aen. I 21): Hinc populum late regem belloque superbum].

10. ulta pelicem. Dolorem morte Glauces.

65. cum palla tabo m. i. Alii uestimentum, alii coronam oblatam uolunt a Medea infectam uenenis, qua sumpta accipiens periret incendio. Hic παρ᾽ ἱστορίαν dicit. Dicitur enim Medea Glauc<a>e coronam dedisse, non pallam. Palla munus significat, figura efexegesis. Tabo autem hic uenenum, alibi sanguinem corruptum intellegimus, ut (Verg. Aen. III 29): Terram tabo maculant. Et est monoptotum nomen.

67. atqui nec herba nec latens in asperis. Dicit se, dum nihil praetermiserit de his, quae a Medea facta sunt, cur ipsa nihil optinet, admirari.

69. unctis omnium cubilibus. Ita nil ualere actionem suam dicit, ut Varus, aduersum quem omnia fecerit, inmemor sui odoratis pelicum cubilibus teneatur quietus.

71. ahah. Scio quid est, et est uox dolentis. solvtvs ambvlat venefic<a>e. Actionem suam credit inuenta doctiore uenefica superatam.

73. non usitatis, uare, potionibus. Ab amoris sui uinculis Varum dicit nouis et magnis potionibus absolutum.

74. o multa fleturum caput. Tamquam aduersum quem aggredi uehementiora disponat, ita ut alienus mente uoluntati ([leg.] uoluntate) eius uelut nescius rapiatur.

76. uocibus. Incantationibus.

78. fastidienti poculum. Vt etiam uis poculi carminibus adderetur.

79. caelum sidet inferius mari. Ante, inquit, ipsis elementis rerum natura mutabitur, quam non ita Varus amore meo ardeat, ut igni bitumen appositum.

83. iam non, ut ante. Vt cui adderet desperatio libertatem. mollibvs. Blandis.

86. thyesteas preces. Diras. Et tales infossus puer, ait, preces c<o>epit effundere, quales in tragoediis inducitur Thiestes cognitis filii membris in Atreum locutus.

87. magnum fas nepasque. Lex enim humana habet malis poenam, bonis praemia pollicenda, et ideo furens puer dicit hoc eas carminibus mutare non posse.

89. diris agam uos. Promittit se in eas post mortern saeuiturum, ut (Verg. Aen. IIII 386): Omnibus umbra locis adero.

94. quae uis deorum mantum est. Vt faciant insomnes uel malis gaudeant.

97. uos turba uicatim. Missurum se populo promittit furorem, ut ex omnibus uicis turba concurrens eas saxis obruat pro factorum crimine.

99. insepulta membra different lupi. Vt iam, quia eum ipsa<e> paene sepelierant, ill<a>e grauius aliquid paterentur expositae feris et auibus insepultae.

100. et aesquilin<a>e alites. Romanae, idest uultures. Aesquilina porta dicitur ad Sessorium, in qua certus erat locus sepulchrorum. Ibi enim pauperum corpora aut conburi solebant aut proici.

101. parentes heu mihi superstites. Poenas earum etiam a parentibus suis ait uidendas, quod cum dolore promittit, tamquam qui se uiuere magis uoluerit quam uindicari.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII