Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

epodi vi


nam opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Quid inmerentis hospites vexas canis,

ignavus adversum lupos?

quin huc inanis, si potes, vertis minas

et me remorsurum petis?

5 nam qualis aut Molossus aut fulvos Lacon,

amica vis pastoribus,

agam per altas aure sublata nivis,

quaecumque praecedet fera;

tu, cum timenda voce complesti nemus,

10 proiectum odoraris cibum.

cave cave, namque in malos asperrimus

parata tollo cornua,

qualis Lycambae spretus infido gener

aut acer hostis Bupalo.

15 an si quis atro dente me petiverit,

inultus ut flebo puer?


Systema: iambicum. Nomenclatura: 5 Lacon; 5 Molossus; 13 Archilochus; 13 Lycambes; 14 Bupalus; 14 Hipponax



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. qvid inmerentes hospites vexas canis? In hac egloga allegoricos uidetur loqui ad eum, qui, cum dicacitatis amaritudine insectaretur quietos alioquin homines, in eo sibi gloriam adsignarit, quod illi cedentes ei uiderentur non sufficere respondere.

6. amica vis pastoribvs. [Amica] nunc pro utili dicitur.

7. agam per altas avre svblata nives, // qvaecvmqve praecedet fera. De se hoc poeta dicit significans non defuturam sibi linguae amaritudinem, si prouocetur alicuius inprobitate.

13. qvalis lycambae spretvs infido gener[o]. [Lycambae] datiuus casus est. Archilochum autem significat, qui Lycamben probrosis uersibus usque eo insectatus est, ut ille mortem sibi conscisceret. Hoc autem eo fecit, quod ille filiam suam in matrimonium promissam mox denegasset.

14. avt acer hostis bvpalo. Aeque datiuus casus est[, ut]: huic Bupalo. Hipponacta significat, qui aeque iambicis uersibus Bupalum persecutus est.

16. invltvs vt flebo pver: flebo inultus, ut puer.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[DICOLOS IN CASSIVM SEVERVM IDEM METRVM.] METRVM QVOD SVPERIVS.


1. Bibaculum modo persequitur poetam, qui maledica carmina in multos conposuit, inimicum suum dicens, qui accepto pretio multa fingebat. Et est allegoria in eum, qui quietos homines, idest sibi cedentes, inuehatur nimia dicacitate et inde glorietur, quod lacessiti ei non respondeat. qvid immerentes hospites vexas canis? ‘Immerentes’ nihil mali meritos. hospites. Peregrinos. vexas canis. Fatigas. canis. Bene maledicum canem uocauit, uelut qui et ipse morderet.

2. aduersum lupos. Lupis homines fortes comparauit. Vitas ergo, inquit, qui se ulcisci possunt, et miseros laceras. Et quia carminibus aliquos notabat, prouocat, ut in se audeat dicere, qui eum uelut lupus remordeat.

6. amica uis pastoribus. Efexegesis. Amicos canes pastoribus dixit, ut (Verg. georg. III 406. 407): Numquam custodibus illis Nocturnum stabulis furem incursusque luporum. vis. Sagaces canes dixit, ut (Verg. Aen. IIII 132): Odora canum uis.

7. agam per altas a. s. n. Seruat metaphoram et dicit se agere, hoc est persequi, aure ad latratus (alacriter sursum [suspic.] K.) posita in feras, et ostendit se persecuturum uerba maledici. <avre svblata.> Erecta, sursum eleuata, quod specialiter canum est dum s<a>euiunt, alioquin timentium sunt remissae.

8. <fera.> Ἀληγορικῶς: quicumque me lacessit.

9. complesti nemus. Demonstrat eum pecuniam quaerere maledictis, qua accepta ita desinere, ut canis, quod insectabatur, reperto cibo.

11. namque in malos a. Non se aut munere placandum aut precibus dixit, si maledictis eius c<o>eperit respondere.

12. parata tollo cornua. Vt (Verg. ecl. 9, 25): Cornu ferit ille, caueto.

13. qualis licambae spretus. Datiuo casu Licambae posuit [(cf. Porph.),] cuius haec fabula est: Licambes habuit filiam Neobulem. Hanc cum Archilocus in matrimonium postulasset, promissa nec data est a patre. Hinc iratus Archilocus in eum maledicum carmen scripsit, quo tanto est dolore compulsus, ut cum filia laqueo uitam finiret. Lycambes filiam suam promisit Archiloco daturum uxorem, quod postea denegauit. Qua de causa iratus Archilocus carmina scripsit in Lycamben et eius filias, ita ut ex dolore carminum eius filiae laqueo uitam finirent.

14. aut acer h. b. Hipponactem significat, qui Bupali filiam nuptum petiit et pro deformitate contemptus est. Illud tamen uerius uolunt fuisse: Bupalum pictorem fuisse apud Laudiomenas ([scripserat fort.] Cladiomenas), ciuitatem Asiae. Hic Hipponactem quendam poetam deformem pro risu pincxit; quo ille furore commotus tali eum carmine perculit, ut se laqueo suspenderet. Vnde nunc similis carminis uim maledico minatur Horatius. Ipponax scilicet, qui poeta erat eloquentissimus foeda et uitiosa facie. Hunc Bupalus pictor in Panathenaeis pictum proposuit, ut risum moueret populo. Ille iratus iambis eum ita fatigauit, ut uitam suspendio finiret. Etiam iste socerum suum, postquam se fraudauit, carminibus petiit.

15. atro dente me peti<u>erit. Maledico aut obtrectatorio sermone.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII