Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epodi vii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris

aptantur enses conditi?

parumne campis atque Neptuno super

fusum est Latini sanguinis,

5 non ut superbas invidae Karthaginis

Romanus arces ureret

intactus aut Britannus ut descenderet

sacra catenatus via,

sed ut secundum vota Parthorum sua

10 urbs haec periret dextera?

neque hic lupis mos nec fuit leonibus

umquam nisi in dispar feris.

furorne caecus an rapit vis acrior

an culpa? responsum date.

15 tacent et albus ora pallor inficit

mentesque perculsae stupent.

sic est: acerba fata Romanos agunt

scelusque fraternae necis,

ut inmerentis fluxit in terram Remi

20 sacer nepotibus cruor.


Composuit: 713—722 A.U.C. (41—32 Â.Ñ.) ?. Systema: iambicum. Nomenclatura: 3 Neptunus; 4 Latinus; 5 Carthago, Karthago; 6 Romanus; 7 Britanni; 9 Parthi; 19 Remus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. qvo qvo scelesti rvitis? Eleganter ut in tumultu ab exclamatione incipit. Ad eos autem dicit, qui furiosa mente instaurare bellum ciuile conabantur.

1. avt cvr dexteris aptantvr enses conditi? Enses, qui iam conditi erant, cur dextris adcommodantur? ut si diceret: cur stringitis gladios in uagina iam conditos?

11. neqve hic lvpis mos nec fvit leonibvs, // vmqvam nisi in dispar feris. Sensus est: ferae non faciunt, quod uos, o Romani, sanguinem inuicem petentes. Nam ferae eiusdem generis inter se pacem habent, dispares se insectantur. [In dispar fer]. [Dispar] aduerbium est nunc, ut si diceret: Dispariter feris.

13. fvrorne caecvs an rapit vis acrior? Quae est acrior uis quam furor? aut numquid deorum ira?

15. tacent, et albvs ora pallor inficit. Elegans ἐνέργια, quasi his uerbis conuicti steterint, deinde conscientia sceleris palluerint.

17. sic est: acerba fata romanos agvnt. Eleganter, quasi tandem inuenit furoris huius causam, intulit ‘sic est’. Nam est sensus: ‘sine dubio hoc est: fato agimur ad hoc bellum supplicium pendentes ob caedem Romuli in fratrem admissam’.

20. sacer nepotibvs crvor. [Sacer] utique uenerabilis nunc intellegendum, nisi forte epitheton, ut solet, ad ipsum facinus reuocamus, ut ‘sacer cruor’ pro sacra, id est execrabili, caede effuso dictum sit. Sacrum autem et pro execrabili ueteres dixisse notum est. Etiam apud Vergilium: [Quid n]. [m]. [p]. [c]. [auri sacra fames].



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD REMPVBLICAM DICOLOS.] METRVM QVOD SVPRA.


1. quo, quo scelesti ruttis aut cur dexteris. Illud bellum cum exclamatione significat, quod ab Augusto gestum est contra Cassium et Brutum, interfectores Caesaris.

2. aptantur enses conditi. Vaginis clausi.

3. parumne campis. Ciuilis belli tempore.

7. intactus. Ante inuictus. vt descenderet. Vt uictus pro triumpho duceretur.

9. secundum uota parthorum. Qui occiso Crasso metuebant Romanos, nisi bellum emersisset ciuile.

10. sua urbs <haec> p. d. Vt Lucanus (I 23): In te uerte manus.

11. non hic lupis mos. Vt se ipsi persequerentur.

12. in dispar feris. Hoc est: in diuersam naturam.

13. uis acrior. Fatalis quaedam necessitas.

14. an culpa responsum date. Velut interroget causae furoris.

15. et albus ora pallor inficit. Velut qui conscientiam peccati monstraret, ut (Verg. Aen. IIII 499): Pallor simul occupat ora. Albus palloris epitheton. ora pallor albvs inficit. Quia pallore foedamur, quando non habemus prompte quod respondeamus. Sic Cicero (in Catil. I 8, 21): Cum tacent, clamant.

16. stupent. Sollicitudine.

17. acerba fata romanos a. Hoc est: tamquam illis tacentibus ipse intellexerit belli ciuilis originem inde in nepotes tractam, quia occiso fratre Romulus parricidium perpetrauit, unde (Lucan. I 95): Fraterno primi maduerunt sanguine muri.

20. sacer nepotibus cruor. Pro execrandus.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII