Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epodi viii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Rogare longo putidam te saeculo,

viris quid enervet meas,

cum sit tibi dens ater et rugis vetus

frontem senectus exaret

5 hietque turpis inter aridas natis

podex velut crudae bovis.

sed incitat me pectus et mammae putres,

equina quales ubera,

venterque mollis et femur tumentibus

10 exile suris additum.

esto beata, funus atque imagines

ducant triumphales tuum

nec sit marita quae rotundioribus

onusta bacis ambulet.

15 quid, quod libelli Stoici inter Sericos

iacere pulvillos amant:

inlitterati num minus nervi rigent

minusve languet fascinum?

quod ut superbo provoces ab inguine,

20 ore adlaborandum est tibi.


Systema: iambicum. Nomenclatura: 15 Stoicus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. rogare longo pvtidam te saecvlo. In anum libidinosam scribit, quam aspernatur. Est autem sensus: cum sis longae aetatis iam et ob id deformis ac putida, mirum est te desiderare conplexus meos, praesertim cum etiam sine iniuria uirium mearum hoc tibi prouenire non possit.

3. et rvgis vetvs frontem senectvs exaret. Vergilianum est: // Et frontem obscenam rugis arat. Velvt crvdae bovis. Crudam pro dura aut indomita uidetur dixisse.

9. venterqve mollis. Mollem uentrem necesse est esse cute iam rugosa ac dissoluta.

9. et femvr tvmentibvs exile svris additvm. Ingeniosa descriptio. Nihil enim tam deforme est, quam crassiores pedes esse infra genua quam supra. Sed et illud signate quod [additum] dixerit, quasi non conuenienter in hac diuersitate tumoris et exilitatis. [Addit][um] ergo, quasi applicita ibi haec aut adposita uideantur.

11. esto beata, fvnvs atqve imagines // dvcant trivmphales tvvm: placeas tibi licet generositate ac diuitiis inquit, dum modo deformitatem hanc effugere non possis. In funere autem nobilissimi cuiusque solebant praeferri imagines maiorum eius, quod adhuc obseruari uidemus in funeribus principum.

15. qvid qvod libelli stoici inter sericos // iacere pvlvillos amant? Significat illam uindicare sibi studium philosophiae, et ob id cum libro frequenter esse ad tegendam scilicet libidinis u[t]ilitatem.

17. inlitterati non minvs nervi rigent. Quid prodest, inquit, ostentare te litteratam esse, cum nihil te hoc adiuuare possit ad erigendum mihi penem, qui litteras nescit, nec earum studium habet. Neruos pro uirili membro dixit. Et est ordo: ‘non minus rigent nerui’; et ‘rigent’ pro ‘frigidi sunt’ accipe, ac per hoc: lenti et marcentes.

18. minvsve langvet fascinvm. Aeque pro uirili parte posuit, quoniam praefascinandis rebus haec membri deformitas adponi solet.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD ANVM DEFORMEM VEL IN GRATIDIAM.] METRVM QVOD SVPRA.


1. rogare longo putidam ne saeculo. Inuehitur in eam, a qua dicebatur lentus in uenerem; et magis fetoris ipsius uel aetatis esse adfirmat, quod eam fastidiat, quam quod ipse nihil possit.

2. uires. Caput est uersus sequentis.

4. frontem senectus exaret. Senecta enim nonnumquam ex rugis apparet, ut (Verg. Aen. VII 417): Frontem obscenam rugis arat.

6. podex. Pudenda pars corporis, ut Iuuenalis (2, 12): Et podice leui. <crvdae.> Aut macrae aut senectute confectae.

7. sed incitat me pectus. Vt reuera incitat.

8. quales ubera. Qualis ut qualia ubera.

9. mollis. Luridus et rugosus.

10. exile suris additum. Aetate iam sine musculis et suris indiscrete sociatum.

11. <est>o beata. Beatam eam pro diuite dixit.

12. ducant triumphales tuum. Idest tamquam nobilium funus imagines te maiorum praecedant.

14. onusta bacis ambulet. Hoc est: nulla mariti cura sit comptior gemmis. Bacas gemmas dixit, ut (Verg. Aen. I 654. 655): Colloque monile // Bacatum.

15. quod libelli stoici. Siue quod amicos haberet Stoicos, ut eos amoris et coitus notaret, siue quia libros ipsos legere consueuerat, ut docta uideretur; quos ad ostentationem in Sericis plumaciis reponebat.

16. Puluinum diminutiuum puluillum facit.

17. num minus nerui rigent. Hoc est: ita scolasticorum coitus eligis, tamquam minus in libidinem possint litteras ignorantes?

18. minusue languet fascinum. Virilem penem fascinum dixit propter obscenam figuram, quam adiecerat in sequenti; lingua enim detersa fronte mulieres amputare se infantibus fascinum putant. fascinvm. Virile membrum, quod fascia solet tegi.

19. superbo. Fastidienti.

20. ore adlaborandum est tibi. Aut lingua aut magis blandimentis, ut Iuuenalis (6, 197): Vox blanda et nequam digitos habet.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII