Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epodi ix


nobis opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Quando repostum Caecubum ad festas dapes

victore laetus Caesare

tecum sub altasic Iovi gratumdomo,

beate Maecenas, bibam

5 sonante mixtum tibiis carmen lyra,

hac Dorium, illis barbarum?

ut nuper, actus cum freto Neptunius

dux fugit ustis navibus

minatus urbi vincla, quae detraxerat

10 servis amicus perfidis.

Romanus eheuposteri negabitis –

emancipatus feminae

fert vallum et arma miles et spadonibus

servire rugosis potest

15 interque signa turpe militaria

sol adspicit conopium.

at huc frementis verterunt bis mille equos

Galli canentes Caesarem

hostiliumque navium portu latent

20 puppes sinistrorsum citae.

io Triumphe, tu moraris aureos

currus et intactas boves?

io Triumphe, nec Iugurthino parem

bello reportasti ducem

25 neque Africanum, cui super Carthaginem

virtus sepulcrum condidit.

terra marique victus hostis punico

lugubre mutavit sagum,

aut ille centum nobilem Cretam urbibus

30 ventis iturus non suis,

exercitatas aut petit Syrtis Noto

aut fertur incerto mari.

capaciores adfer huc, puer, scyphos

et Chia vina aut Lesbia,

35 vel quod fluentem nauseam coerceat

metire nobis Caecubum.

curam metumque Caesaris rerum iuvat

dulci Lyaeo solvere.


Composuit: 723 A.U.C. (31 ÂÑ). Systema: iambicum. Appellatur: Maecenas (C. Cilnius). Nomenclatura: 1 Caecubum (Ager Caecubus); 2 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 3 Iuppiter; 4 Maecenas (C. Cilnius); 6 Dorius; 6 Phrygius; 7 Neptunius; 7 Pompeius (S.); 11 Cleopatra; 11 Romanus; 18 Galli; 21 Triumphus; 23 Iugurthinus; 25 Africanus; 25 Carthago, Karthago; 25 Scipio Africanus Minor; 26 Virtus; 27 Punicus; 29 Antonius (M.); 29 Creta, Crete; 31 Notus; 31 Syrtis; 34 Chium; 34 Lesbiacus, Lesbius, Lesbous; 38 Lyaeus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. qvando repostvm caecvbvm ad festas dapes? Ad hoc repositum, ut non nisi ad festas epulas proferretur.

2. victore laetvs caesare. Vt ex inferioribus apparebit, eam uictoriam Caesaris Augusti significat, quam de Antonio et Cleopatra quaesiuerat.

3. tecvm svb alta (sic iovi gratvm)domo, // beat[a]e maecenas, bibam. Vt nos ob uictoriam Caesaris laeti epulemur, quippe cum ipse auctor sit eius uictoriae.

5. sonante mixtvm tibiis carmen lyra, // hac dorivm, illis barbarvm. Nimirum ‘tibiis barbarum’. Diximus autem et supra tres esse species apud Graecos omnium numerorum, Ionicum, Lydium, barbarum.

7. vt nvper, actvs cvm freto neptvnivs // dvx fvgit vstis navibvs. [Vt nuper] ‘bibimus’ subaudiendum, cum Sextus Pompeius freto Siciliensi uictus fugatusque est. Neptunium autem ducem Sextum Pompeium, noli simpliciter dictum accipere, quasi quod in mari dux fuisset, sed quod ad eam stultitiam processisset inflammatus pro marinarum rerum felicitate, ut Neptuni filium se diceret, et cyanea ueste obduceretur.

9. minatvs vrbi vincla, qvae detraxerat // servis amicvs perfidis. Et supra diximus Sextum Pompeium etiam fugitiuis in Sicilia sollicitatis classem armasse.

11. romanvs ehev (posteri negabitis) // emancipatvs feminae. Qui non intellegunt, putant inportunum transitum repente a Sexto Pompeio ad Antonium factum, nescientes redire poetam ad initium eglogae, ubi ait [uictore] l. C., ubi ‘de Antonio ac Cleopatra uictore’ uult accipi. Dein cum [pa]rationem praesentis [praesentis] laetitiae mentione facta Sexti Pompei et fugae eius reserasset, id, quod coeperat, exsequitur turpitudinemque, quae Antonii partiumque eius fuit.

11. ehev posteri negabitis. Non credent, inquit, posteri Romanos milites uelut dotales Cleopatrae datos. Tam foeda sunt haec, ut non uideantur ab ullo Romano admitti potuisse. Ordo est autem: Romanus miles.

13. et spadonibvs servire rvgosis potest. Adiuuandum hoc pronuntiatione, ut et rei indignitas et indignatio dicentis exprimatur.

16. sol aspicit conopivm. Conopium quasi retis genus est ad culices prohibendos, quo maxime Alexandrini utuntur, quia ibi ex Nilo culices abundant.

17. ad hvnc frementes vertervnt bis mille eqvos // galli canentes caesarem. Ordo M Galli f(rementes). Significat autem equitum Gallorum duo milia ab Antonii partibus ad Caesarem transfugisse. Quorum mentio ideo facta est, ut Romanos, qui sub praepositis spadonibus aequo animo militarent, magis oneraret per comparationem Gallorum, qui hoc dedignati ad Caesarem se contulerunt.

19. hostilivmqve navivm portv latent // pvppes sinistrosvm citae. Ordo est: puppes hostilium nauium latent portu. Quod ad locutionem adtinet, adtende mirandam συνεκδοχὴν et περίφρασιν. [Sinistrosum citae] autem quod dixerit, manifestum est, Alexandriam uersum esse. Intellegendum autem e litore Epiri, ubi pugna naualis cum Antonio fuit. Si Italiam petas, in dextra eas necesse est, si Alexandriam, in sinistra.

21. io trivmphe, tv moraris avreos cvrrvs. Quasi deum inuocat triumphum. Tu, inquit, moraris currus, qui iam parati sunt; tandem ueni.

22. et intactas boves, id est: indomitas. Feminino autem genere boues non sic dixit, quasi feminis tantum triumphantes sacrificent, sed quia nescio quid gratius feminino genere boues quam masculino dicuntur. Denique et Vergilius: // Ille meas errare boues, ut cernis.

23. io trivmphe, nec [in] ivgvrthino parem // bello reportasti dvcem. Non tanta[m], inquit, gloria[m] Gaius Marius de Iugurtha triumphauit.

27. terra mariqve victvs hostis pvnico // lvgvbre mvtavit sagvm. [Sagum] hoc est: deposuit coccinam chlamidem Antonius, qua scilicet ut imperator utebatur, et accepit lugubrem, id est nigram. Et utrum ob luctum uictarum partium hoc facit, an ut in fuga lateat?

31. exercitatas avt petit syrtes noto. Non ‘noto petit’, sed ‘exercitatas noto’. Nam et alibi ait: // Vndas // Exercet Auster.

32. av fertvr incerto mari. ᾿Αναφορὰ ad ipsum, id est: ipse fertur incertus consilii.

35. vel qvod flventem navseam coherceat // metire nobis caecvbvm. Quia austerissimum est Caecubum uinum, merito nauseam cohercet; et [metire], inquit, quia cyatho hauriebatur ex cratere uinum.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD MECENATEM POST ACTIACVM BELLVM • METRVM IDEM.] METRVM QVOD SVPRA • [PRIMVS VERSVS SCANDITVR ITA: QVANDO • REPOS • TVM CAE • CVBVM AD • PESTAS • DAPES] In hac ode canit uictoriam Augusti, unam impetratam occiso Sexto Pompeio Gn. Pompei filio, qui nauali pugna uictus est, alteram de Cleopatra et Antonio.


1. quando rbpos[i]]tum c<a>ecubum ad festas dapes. Idest seruatum, festis conuiuiis inpendendum. Scribit autem de bello Actiaco, quod cum Antonio et Cleopatra a Caesare Augusto gestum est. c<a>ecvbvm. Campanum.

3. tecum sub alta domo. In Maecenatis scilicet domo. Probat hoc Iuppiter, ut uictore Caesare tecum bibam Caecubum uinum. Nam Iouis est auctor uictoriae.

5. mixtum tibiis carmen lira. Quod est artificis miscere lyrae tibiarum sonum.

6. hac dorium illis b. Tibiis barbarum, idest Frigium, lyra Dorium. Nomina sonorum sunt VII: Lydium, Dorium, Phrygium, Yperlydium, Yperdorium, Yperfrigium. Barbarum Asianum, Dorium Gr<a>ecum; ut quod tria genera sint musicae: Ionium [Graecum], Lydium, barbarum.

7. ut nuper actus in freto neptunius d. p. Hac deuotione, inquit, uicto Antonio tecum bibam, qua nunc superato Sexto Pompeio, qui seruorum sibi manu in Sicilia congregata nauali pr<o>elio in freto perdidit et insula pulsus est. Vnde et Neptunium ducem uocauit eligentem maritimum conflictum. Sextus Pompeius, filius Gn. Pompei, qui piraticam exercuit in Siculo mari, ibique uictus atque fugatus est. Neptunium autem non ita debemus accipere, quod in mari dux fuerit, sed quod ea fuerit elatus insania, ut Neptuni se esse filium iactaret, uel quod ea ueste uteretur, qua Neptunus usus fuerit.

9. minatus urbi uincula q. d. Idest minatus est u. u., q. d. seruis fractis ergastulis. Nam ergastula Siculorum soluit et secum duxit ad nauale certamen. <perfidis.> Qui ad ipsum fugerant; nam quasi asilum fecerat recipiendo seruos sceleratos et uinctos compede.

11. posteri negabitis e. f. Ad Antonium redit, quem dicit pro mancipio Cleopatrae datum nec a posteris pro infamia. credendum, ut (Verg. Aen. VIII 688): Sequiturque, nefas! Aegiptia coniunx.

13. fert uallum e. a. m. e. s. s. r. p. Quasi praeceptis Cleopatrae Romani milites seruientes et arbitrio eunuchorum, quorum ilia obsequiis utebatur.

15. <spadonibus s. rugosis.> Rugosi enim aetate fiunt.

16. sol aspicit conopium. Conopes Graece culices dicuntur et quia in Aegipto multi sunt [culices], habitacula, quae sibi Aegyptii faciunt ad arcendam culicum molestiam, conopia appellantur. Quidam reticulum dicunt Aegiptiorum reginae, quod supra lectum tenderetur aduersum culices inter uexilla portandum.

17. ad hunc. Contra hunc, contra Antonium, quia ad Caesarem confugerunt et equos aduersum Antonium conuerterunt.

18. canentes c<a>esarem. [Laudantes.] Vt (Verg. Aen. VII 698): Regemque canebant.

20. latent puppes s. c. Idest latent ad fugiendum: Citae autem ueloces, ut (Verg. Aen. V 66): Prima citae Teucris ponam certamina classis. (AV

21. Ἀντὶ τοῦ ‘hoc restat, ut post uictoriam triumphes, Caesar’.

22. intactas boues. Paratas ad sacrificium pro triumpho. Intactas autem integras, [et] sinceras, ut (Verg. georg. IIII 551): Intacta totidem ceruice iuuencas.

23. nec iugurthino parem. Non tanta, ait, gloria triumphauit Marius de Iugurtha. Marium dicit, qui septies consul fuit. Hic enim clarissimum gessit triumphum. Hoc loco praeponit Caesarem et Mario et Scipioni Africano.

25. cui super carthaginem. Contra. Deuicta enim Carthagine uirtute Scipionis Africani, cum Afri aduersum Romanos denuo rebellarent, consulto oraculo responsum est, ut sepulchrum Scipioni fieret, quod Carthaginem respiceret; tunc leuati cineres eius sunt de pyramide in Vaticano constituta et humati in sepulchro eius in portu Carthaginem respiciente. Tangit illam historiam, qua responsum est ad compescendos Afros debere sepulchrum Scipioni Africano ita constitui, ut Africam intueretur. Hoc autem monitu positum est inter [H]ostia et portum.

27. terra marique uictus h. p. Idest Antonius. pvnico. Purpureo sago aut patrio.

28. Antea enim sago rubro utebantur imperatores, non purpureo. Sensus autem hic est: deposito punico sago luridum sumpsit.

29. aut ille [centum nobilem cretam urbibus]. Metellus siue Antonius; unde et Metellus Creticus dictus est. centvm nobilem cretam vrbibvs. Vt (Verg. Aen. III 106): Centum urbes habitant magnas.

30. uentis non suis. Non optatis, non prosperis.

31. exerci<ta>tas aut petit sirtes noto. Non ‘Noto petit’, sed ‘Noto exercitatas’, hoc est uento tempestuosas et naufragosas.

32. incerto mari. Pro ‘ipse incertus’ [(cons. Porph.)] et iturus, quo casus adtulerit. Aut quia non est certus ille, qui nauigat, aut quia mutabile est elementum.

33. capaciores s<c>yphos. Pro l<a>etitia maiores.

34. et chia uina aut lesbia[e]. Insulae uini boni fertiles.

35. fluentem. Aut inminentem aut potu nimio profluentem. ‘Fluentem nauseam’ fastidium intellegamus. Fluentem autem dixit, quoniam, qui nauseam patitur, multum spuit, ita ut fluere uideatur. navsiam coherceat. Imple uinum bonum, quod aduersum nauseam prosit.

37. curam metumque c<a>bsaris iuuat. Idest sollicitudinem et metum de absentia Caesaris uenientem ebrietate sopiri.

38. dulci liaeo soluere. Vnde et (carm. I 7, 31): Vino pellite curam.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII