Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epodi x


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Mala soluta navis exit alite

ferens olentem Mevium.

ut horridis utrumque verberes latus,

Auster, memento fluctibus;

5 niger rudentis Eurus inverso mari

fractosque remos differat;

insurgat Aquilo, quantus altis montibus

frangit trementis ilices;

nec sidus atra nocte amicum adpareat,

10 qua tristis Orion cadit;

quietiore nec feratur aequore

quam Graia victorum manus,

cum Pallas usto vertit iram ab Ilio

in inpiam Aiacis ratem.

15 o quantus instat navitis sudor tuis

tibique pallor luteus

et illa non virilis heiulatio

preces et aversum ad Iovem,

Ionius udo cum remugiens sinus

20 Noto carinam ruperit.

opima quodsi praeda curvo litore

porrecta mergos iuverit,

libidinosus immolabitur caper

et agna Tempestatibus.


Systema: iambicum. Appellatur: Maevius. Nomenclatura: 2 Maevius; 4 Auster; 5 Eurus; 7 Aquilo; 10 Orion; 12 Graius; 13 Ilion; 13 Pallas; 14 Aiax Oilei; 18 Iuppiter; 19 Ionicus, Ionius



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. mala solvta navis exit alite, ferens olentem maevivm. Hic est Maeuius inportunissimus poeta, quem et Vergilius cum simili[a] contumelia nominat: // Qui Vauium non odit, amet tua carmina, // Maeui. Olentem autem pro putido dictum accipe. Est enim σχῆμα λιτότης. [Mala alite], hoc est: malo auspicio. Et adtende alitem hic feminino genere dixisse, alibi masculino: Qualem ministrum fulminis alitem.

3. vt horridis vtrvmqve verberes latvs, // avster, memento flvctibvs. Iucunde, quasi uento praesenti praecipiat. Et [utrumque latus] nauis utique intellegendum est.

5. niger rvdentis evrvs inverso mari. Quid est? euerso mari an contrariis fluctibus?

10. qva tristis orion cadit: qua nocte scilicet.

13. cvm pallas [i]vsto vertit iram ab ilio // in impiamaiacis ratem. Hoc ex Vergilii lectione satis notum est.

17. et illa non virilis eivlatio. Eiulatio potius id dicitur, quod est quasi gemitus flentis. Τρόπος ὀνοματοποιεία.

19. ionivs vdo cvm remvgiens sinvs noto carinam rvperit. Vdo autem Noto, hoc est, aquoso ac pluuioso.

21. opima qvodsi praeda cvrbo litore. Opimam praedam corpus ipsius Meuii intellegamus, ex quo apparet et pinguem fuisse.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[IN MARCVM MEVIVM.] METRVM QVOD SVPRA.


1. mala soluta nauis e. a. Solui dicitur nauis, quando de statione uel de portu dimittitur. alite. Hic et haec ales; sed hic pro auspicio posuit alitem. Genere feminino auem mali ominis significat, ut (c. I 15, 5): Mala ducis aui domum.

2. olentem meuium. Putentem. Vt (Verg. ecl. 2, 11): Herbas contundit olentes. Cuius carmina puteant, aut quia caro eius ex pinguedine putida erat. <maevivm.> De quo et Vergilius (eńl. 3, 90): Qui Bauium non odit, amet tua carmina, Maeui. Fuit enim obtrectator Horatii, sectator uocum antiquarum.

3. utrumque uerberes latus. Tempestatem inprecatur Maeuio nauiganti.

6. remos differat. Cessare faciat.

7. insurgat aquilo quantus altis montibus. Qui maiori tempestati subiacent altitudine sui.

8. trementes [s]ilices. Commotas et ui uenti inclinatas.

9. nec sidus atra nocte a. a. Nigra nocte sine amico nauigantibus lunae lumine, hoc est prospero, ut (Verg. Aen. VII 8. 9): Nec Candida cursum // Luna neget.

10. tristis orion cadit. Tempestuosus; ‘cadit’ occidit; in occasu enim signi ipsius maxime tempestates emergunt, unde et (Verg. Aen. I 535): Nimbosus Orion. <O>rion signum est, quod in occasu suo gra<uissi>mas excitat tempestates. Vnde inprecatur <Horati>us, ut ea nocte, qua ipse occidit et ma<re temp>estuosum reddit, nulla prosperitas alte<rius s>igni arrideat Meuio, unde possit <sperar>e salutem. Orion in ortu ([leg.] occasu) suo tempestates excitat in mari. Vnde inprecatur Horatius, ut ea nocte, qua ipse occidit et mare tempestuosum reddit, nulla prosperitas Neuio ([leg.] Meuio) arrideat. cadit. Vt (Verg. Aen. II 9): Suadentque cadentia sidera somnos.

11. quietiore nec feratur ae. Pro mimus concitato.

12. quam graia uictorum manus. Talem illi nauigationis optat errorem, qualem post Troiae excidium [laborem] pertulerunt Graeci uictores, aut <quale fecerunt> naufragium reuertentes in monte Caphareo. Nam uenerunt ad Cafareum montem et ibi praecipitati sunt tempestate.

13. cum pallas usto uertit i. a<b ilio>. Minerua enim sacerdote sua ab Aiace uitiata iram uerterat a Troianis in Graecos, ut (Verg. Aen. I 39. 40. 41): Pallasne exurere classem Argiuum.. // Vnius ob noxam et furias Aiacis Oili?

15. sudor. Labor. (Verg. Aen. VIII 537): Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant!

16. pallor luteus. Desperatione. Luteus a luto diriuatio, non ut dicimus ‘auroram luteam’. Nam nihil tam contrarium, quam si dicas ‘luteum pallorem’.

17. non uirilis heiulatio. Inferialis planctus, rationis expers et magis feminis conueniens, ut (Verg. Aen. 26 XI 878): Femineum clamorem ad sidera tollunt.. et Iuuenalis (13, 11. 12): Flagrantior aequo // Non debet dolor esse uiri. Non gemitus, qui uirilis est, sed eiulatio, quae feminea est. Nam eiulatio est mulierum siue infantum, clamor et gemitus uirorum.

18. auersum ad iouem. Non audientem et iratum, ut (Verg. Aen. II 170): Auersa deae mens. Duplex lectio: si ‘duersum’, contrarium et infensum, si [uero] ‘uersum’, iratum, ut (Verg. Aen. II 170): Auersa deae mens.

19. ionius. Adriaticus.

20. carinam ruperit. Nauem soluerit tempestate; a parte totum: in carina enim totius nauis compago est.

21. op[t]ima praeda. Praecipua aut [(sec. Porph.)] pinguis. opima. Pinguis. Nam ideo et putidum dixit, quia superflua caro solet incalescens grauem generare putorem.

22. porrecta mergos iuuerit. Hoc est: si cadauer Maeui in littore eiectum marinis auibus iacuerit cibus. porrecta. Extensa.

23. libidinosus immolabitur c. Similitudini inpudici et petulantis poetae animal comparat immolandum, si mortis eius uoti compos extiterit. agna tempestatibvs. Maro (Aen. V 772. 773): Et Tempestatibus agnam // Caedere deinde iubet.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII