Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

epodi xii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris?

munera quid mihi quidve tabellas

mittis nec firmo iuveni neque naris obesae?

namque sagacius unus odoror,

5 polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis,

quam canis acer ubi lateat sus.

qui sudor vietis et quam malus undique membris

crescit odor, cum pene soluto

indomitam properat rabiem sedare neque illi

10 iam manet umida creta colorque

stercore fucatus crocodili iamque subando

tenta cubilia tectaque rumpit,

vel mea cum saevis agitat fastidia verbis:

‘Inachia langues minus ac me;

15 Inachiam ter nocte potes, mihi semper ad unum

mollis opus. pereat male quae te

Lesbia quaerenti taurum monstravit inertem,

cum mihi Cous adesset Amyntas,

cuius in indomito constantior inguine nervus

20 quam nova collibus arbor inhaeret.

muricibus Tyriis iteratae vellera lanae

cui properabantur? tibi nempe,

ne foret aequalis inter conviva, magis quem

diligeret mulier sua quam te.

25 o ego non felix, quam tu fugis, ut pavet acris

agna lupos capreaeque leones


Systema: alcmanicum. Nomenclatura: 14 Inachia; 18 Amyntas; 18 Cous; 21 Tyrius



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. qvid tibi vis, mvlier nigris dignissima barris? In mulierem foedam atque anum haec scribit. Barri autem elefanti dicuntur, unde et uox eorum barritus appellatur. Porro autem elefanti feruntur auersi coire, ex quo uidetur poeta dicere cum his eam concumbere debere, quia illam non uideant, propter deformitatem ipsius.

3. nec firmo ivveni, hoc est: nec ualido, qui sufficere libidini tuae possim.

3. neqve naris obesae, hoc est: neque occlusae naris, ut possim putorem corporis tui ferre.

5. polypvs an gravis hirsvtis cvbet hircvs in alis. Polypus non in alis, sed in naribus intellegendus.

7. qvi svdor vietis et qvam malvs vndiqve membris // crescit odor. Ordo est: uietis membris. Vieta autem dicuntur ex necessitate contorta, ut Terentius ostendit: // Vietus, ueternosus, senex [necessitate contorta].

7. malvs vndiqve membris. Hoc iam pronuntiandum uel efferendum cum admiratione.

8. cvm p[a]ene solvto indomitam properat rabiem sedare. Aspere. Cum ex fastidio tui penis languit, tu tamen cupiens libidini tuae satisfacere, dum moueris, sudas delauasque cretam et stercus crocodilli, quibus faciem fucare consuesti.

11. iamqve svbando tenta cvbilia tectaqve rvmpit. Subare proprie sues dicuntur cum libidinantur. Inde iam translatio facta in cetera animalia. Tenta autem cubilia lectum dicit restibus siue fasciolis subtentum.

13. vel mea cvm saevis agitat fastidia verbis. Vel illud eius quale est, cum me quasi per blanditias corripit, quod fastidio cum ea concumbam inputans, quod excitatiorem uenerem cum Inachia amica, quam cum ipsa agam.

16. pereat male, qvae te lesbia. Quae te inertem monstrauit mihi quaerenti taurum. Taurum autem pro ualido ac forti concubitore dixit.

18. cvm mihi covs adesset amyntas. Hoc est: cum non deesset mihi salacissimi adulescentis occasio.

21. mvricibvs tyriis iteratae vellera lanae. Purpuram Tyriam significat, quae iterum, id est bis tingi conchylio dicitur. Vnde hodieque dibafus appellatur.

23. ne foret aeqvalis inter conviv[i]a, magis qvem // diligeret mvlier sva, qvam te. Blanditur, dicens magnopere festinam se illi pr[a]etiosis purpuris uestem conficere, ut ex hoc inter contubernales eius probaret, quam ualde illum diligeret.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD INACHIAM MERETRICEM DICOLOS] PRIMVS VERSVS HEROICVS EST, SECVNDVS TETRAPODIA HEROICA EPODOS.


1. quid tibi uis, mulier nigris d. b. Eandem, quam supra, adloquitur, inpudentem in amorem suum. nigris dignissima barris. Elephantis a barritu dictis, aut certe Indis siue Mauris, qui nigri sunt et peniti.

2. munera quid mihi curue tabellas mittis. Quid mihi, inquit, munera aut codicillos amatorios dirigis, dum libidini tuae nec sicut iuuenis sufficiam nec faetoris tui nescius sim?

3. firmo iuueni. Quia iuuenes interdum etiam cum foedis et anibus coeunt, cum calor iuuenilis fuerit excitatus.

5. polipus aut grauis hirsutis cubet hercus i. a. Dicit se nec putorem narium nec hirc[or]um ferre, quo ilia laborabat. Ab hircorum enim fetore dicti sunt et olentes titilli.

6. quam canis acer, ubi lateat sus. Sagacitatem suam in inueniendo muliebrium membrorum putore cani comparauit feras quaerenti.

7. qui sudor uietis. Marcidis, ut Terentius (em. IIII 4, 21): Vetus uietus ueternosus senex.. siue rugosis et uetustate confectis. Vieta dicuntur membra ex necessitate aliqua contorta ([superscr.] al contracta), sicut senum causa senectutis et causa infirmitatis. Dicuntur autem uieta uiribus carentia.

8. pene soluto. Penem tam mulieris quam uiri posuit. solvto. Coitu finito.

10. iam manet humida. Vmefacta sudore.

11. stercore fucatus cocodrilli. Hoc enim ad conseruandam cutem uel candorem faciendum mulieres uti dicebantur.

11. iamque subando tenta cubilia. Metaphora a sue, quae subare dicitur [(cons. Porph.).] Dum cales ergo tu, ait, tenta libidine rumpis stratum et in coitum properas. Hic autem ‘subando’ ‘supra uirum sese proiciendo’. <tenta cvbilia> tectaqve rvmpat. Lectum dicit intextis funibus uel fasciolis [(cf. Porph.).] Iuuenalis (6, 537. 7, 221) cadurcum appellat, siue institam.

13. uel mea cum saeuis a. f. uerbis. Tamquam eum non satisfacientem furori suo uerbis increpet.

14. inachiam langues[cit]. Verba Canidi<a>e inducit.

15. inachiam ter nocte potes. Aliam puellam nominat, de qua ille non fatigare ([leg.] fatigari) consueuerat.

16. mollis opus. Debilis. opvs. Coitum posuit.

16. pereat male quae te lesbia. M<ala> aulistriae Lesbiae inprecatur, quae eum ostendit, dum ilia ualidiorem quaereret taurum, hoc est iuuenem satisfacientem.

18. cous adesset amintas. Nomen pueri de Coo ciuitate, cuius inguinis nimietatem arbori comparauit.

21. muricibus turiis i. u. l. Afrae purpurae, hoc est pretiosae, quod secundo fucabatur, ut (Verg. Aen. IIII 262): Tyrioque ardebat murice laena.

22. cui properabantur. Interrogatiue pronuntiandum.

23. mulier sua quam te. Tamquam quem propterea uestibus pretiosis ornaret, ut etiam ab alienis mulieribus amaretur.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII