Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epodi xiii


6 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Horrida tempestas caelum contraxit et imbres

nivesque deducunt Iovem; nunc mare, nunc siluae

Threicio Aquilone sonant. rapiamus, amici,

occasionem de die, dumque virent genua

5 et decet, obducta solvatur fronte senectus.

tu vina Torquato move consule pressa meo.

cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna

reducet in sedem vice. nunc et Achaemenio

perfundi nardo iuvat et fide Cyllenaea

10 levare diris pectora sollicitudinibus,

nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:

‘invicte, mortalis dea nate puer Thetide,

te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi

findunt Scamandri flumina lubricus et Simois,

15 unde tibi reditum certo subtemine Parcae

rupere, nec mater domum caerula te revehet.

illic omne malum vino cantuque levato,

deformis aegrimoniae dulcibus adloquiis.’


Systema: iambelegicum. Nomenclatura: 2 Iuppiter; 3 Aquilo; 3 Thrax, Thracius, Threicius; 5 Torquatus (L. Manlius); 8 Achaemenes; 8 Achaemenius; 9 Cylleneus; 11 Centaurus; 11 Chiron; 12 Achilles; 12 Thetis; 13 Assaracus; 14 Scamander; 15 Parcae



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. horrida tempestas caelvm contraxit et imbres. Hortatur contubernales, ut, quoniam caelum pluuium sit nec quicquam agi possit, in conuiuium secedant. Caelum autem pro nubibus accipe, et ‘contraxit’ in unum coegit, ac per hoc ‘densas fecit’ intellegendum.

1. et imbres nivesqve dedvcvnt iovem. Suauiter, quasi cum imbribus ad terras Iuppiter descendat.

3. rapiamvs amici occasionem de die. Vtrum occasionem, quae de die pluuio incidit, an ut ‘conuiuia de die’ dicebantur a primo mane coepta?

5. obdvcta solvatvr fronte senectvs. [Obducta], id est: in rugas contracta, ac per hoc, s[a]euera et tristis. Sic ergo et senectutem pro grauitate ac seueritate accipe.

6. tv vina torqvato move consvle pressa meo. Praecipit uina proferri Mallio Torquato consule defusa, quo anno ipse natus sit, quod et alibi amforam adloquens ostendit sic dicens: // O nata mecum consule Mallio. Ad hoc ergo pertinet, quod ait [Mallio Torquato meo].

7. devs haec fortasse benigna reddvcet in sedem vice. Sensus est: haec, de quibus sollicitus es, fortasse benignus restituet tibi deus, qui uices rebus humanis constituit.

9. et fide[s] cyllenaea, id est: corda, quam Mercurius inuenit, ac per hoc, lyra.

11. nobilis vt cecinit grandi centavrvs alvmno. Chiro scilicet Centaurus [alumno], id est Achilli.

15. vnde tibi reditvm certo svbtegmine parcae rvpere. Tale est et illud: // Extremaque Lauso // Parcae fila legunt.

16. nec mater domvm caervla te revehit. Per matrem Thetidem atque ex hoc metonymicos mare intellegamus.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD AMICOS IAMBICVS DICOLOS.] PRIMVS VERSVS HEROICVS, SECVNDVS IAMBELEGVS DICITVR. PRIMA ENIM PARTE IAMBICVS EST DIMETER, SECVNDA ELEGVS; HOC MODO: NIVES • QVE DE • DVCVNT • IOVEM • NVNC MARE • NVNC SILVAE.


1. horrida tempestas caelum contraxit e. Hortatur amicos suos, ut pluuio aere, quo aliud facere nil possunt, laetitiae et poculis indulgeant. caelvm. Pro nubibus, ut (Verg. Aen. I 133): Caelum terramque meo sine numine. contraxit. In unum coegit ac per hoc densas tempestates effecit, ut (Cic. de deor. nat. II 39, 101): Atque in nubibus cogitur aer, et imbres. Vt (Verg. Aen. V 693. 694): Effusis imbribus atra // Tempestas sine more furit.

2. Effusim cadunt niues et imbres uel niues ipsae nimiam pluuiam concitant.

4. dumque uirent g. Pro hoc quod iuuentus uiret, et senectus arida ponitur, ut (Verg. Aen. V 432): Genua labant.. de iuuene (Aen. V 430): Ille pedum melior motu.

5. obducta soluatur p. s. Laetitia tendatur frons obducta m<a>erore. Vt tristitia senectutis abscedat.

6. torquato moue c. p. m. Eo consule uina reposita proferri iubet, quo ipse natus est: Mallio Torquato. <tv.> Alloquitur pincernam.

7. deus haec fortasse benignus k. i. s. u. Idest siqua minus laeta sunt aut quae sollicitudinem moueant, de deo speranda dicit, ut in melius mutentur, dummodo laetitiae non praetermittatur occasio.

8. achemenio. Persico. Nam primum Persae inuenerunt usum nardi.

9. fide cillenia. Lyra a corda; quam traditur Mercurius inuenisse [(cons. Porph.),] qua accepta ab eo Amphion cantu dicitur muros fecisse Thebanos.

11. orandi centaurus alumno. Vt Iuuenalis (7, 210. 211): Iam grandis Achilles // Cantabat patriis in montibus.

12. inuicte mortalis dea n. p. t. Nobilem Chironem dicit, cuius uerba ponit Achilli praedicentia fata sua. Verba sunt Centauri, qui Achillem et Aesculapium nutriuit.

13. assaraci tellus. Auus Priami, a quo et Troiani. tellvs. In qua sepeliendus erat. Si ‘praui’ tortuosi, non recti, sinuosi, siue <‘parui’> exigui.

14. scamandri flumina. Scamander fluuius Europam ab Asia diuidere dicitur; ideo posuit ‘findunt’. Scamander uero et Simois fluuii sunt Troiae, sed Scamander diuiditur iu riuulos. lvbricvs et simois. Fluius sanguine Troianorum, ut (Verg. Aen. I 100. 101): Vbi tot Simois correpta sub undis Scuta uirum, siue pro natura aquae lubricus. <lvbricvs.> Limosus, ubi quis labi possit.

15. certo. Fixo. svbtemine parcae. Stamine, ut (Lucan. III 19): Rumpunt stamina Parcae.

16. cerula. Nomen a colore maris, idest ‘marina’, ut (Ouid. her. 9, 14): Ceruleus Nereus.

18. aegrimoniae. Aegritudinis animi.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII