Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epodi xiv


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Mollis inertia cur tantam diffuderit imis

oblivionem sensibus,

pocula Lethaeos ut si ducentia somnos

arente fauce traxerim,

5 candide Maecenas, occidis saepe rogando:

deus, deus nam me vetat

inceptos olim, promissum carmen, iambos

ad umbilicum adducere.

non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo

10 Anacreonta Teium,

qui persaepe cava testudine flevit amorem

non elaboratum ad pedem.

ureris ipse miser. quodsi non pulcrior ignis

accendit obsessam Ilion,

15 gaude sorte tua: me libertina nec uno

contenta Phryne macerat.


Systema: pythiambicum primum. Appellatur: Maecenas (C. Cilnius). Nomenclatura: 3 Lethaeus; 5 Maecenas (C. Cilnius); 9 Bathyllus; 9 Samius; 10 Anacreon; 10 Teius; 14 Ilion; 16 Phryne



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. mollis inertia cvr tantam diffvderit imis oblivionem sensibvs. Ad Maecenatem loquitur. Significat illum frequenter de se quaerere, cur neglegat carmina scribere. Deinde quasi interrogationes eius uolens effugere amorem causatur.

7. inceptos olim promissvm carmen iambos // ad vmbilicvmaddvcere. Σχῆμα ἐφεξήγησις: iambos carmen. Vtrum ‘olim promissum’ an ‘olim inceptos’, ambiguum est.

8. ad vmbilicvm addvcere. Pro ‘finire et consummare’, quia in fine libri umbilici ex ligno aut osse solent poni.

9. non aliter samio dicvnt[vr] arsisse bathyllo // anacreonta teivm. Adtende per ablatiuum dictum [arsisse Ba][t][hyllo], cum et hic supra et Vergilius per accusatiuum dixerit // Formonsum pastor Corydon ardebat Alexin.

12. non elaboratvm ad pedem. Hoc ideo, quia, ut supra ostendimus, lyrici poetae, prout libet cui[us]que, uersus sibi fingunt.

13. vreris ipse miser. Maecenati hoc dicit, quia et ipse Terentiam dilexit, cuius et supra sic meminit: // Manum puella sauio obponat tuo, // Extrema et in sponda cubet.

17. qvod si non pvlchrior ignis // accendit obsessam ilion, // gavde sorte tva. In honorem Maecenatis gratificatur laudem Terentiae, Helenae eam comparans. Hoc autem ait: si non fuit Helena speciosior, iucunda haec miseria est. Et [accendit Ilion] ad amorem magis pertinet quam ad ignem, quo[d] Troia cremata est. Nec inmerito dicitur, quia ipse amor ignis solet dici.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD MECENATEM DICOLOS.] METRVM PRIMO VERSV HEROICVM, SECVNDO IAMBICVM [dimetrum acatalecticum].


1. mollis inertia cur tantam diffuderit imis obliuionem sensibus. Dicit ita se inertia et obliuione obpressum, tamquam Letheum sumpserit poculum.

3. pocula letheos ut si ducentia somnos. Vt (Verg. Aen. VI 714. 715): Lethei ad fluminis undam // Securos latices et longa obliuia potant.

4. traxerim. Biberim.

5. candide m<a>ecenas. Pure, simplex.

6. deus. Amor.

8. ad umbilicum. Ad perfectionem, ad finem.

9. arsisse bathillo. Pantomimus fuit, de quo Iuuenalis (6, 63): Molli saltante Bathillo. arsisse. Amasse, ut (Verg. ecl. 2, l): Formosum pastor Coridon ardebat Alexin.

10. anacreonta teium. Poetam de Teia. Vt alibi (carm. I 17, 18): Et fide Teia.

11. qui pers<a>epe caua testudine f. a. Qui praeter metrum amorem suum flebiliter cantauerit.

13. ipse miser. Hic ‘miser’, aut ‘ualde’ dixit aut ‘miser consolandi causa’, tamquam qui frui amata non posset; quod de Terentia, quae eius erat, significari non potuit et de patrono incongrue dicebatur.

13. non pulchrior ignis acce<n>dit opsessam ilion. Non melior quam te, ait, urit, Maecenas; quod gratificans dicit Terentiae, quam amauit Maecenas.

14. opsessam ilion. Ad Helenam refert.

16. contenta phrin[a]e macerat. Libertinam se amare Phrinem adfirmat, quae licet uiro non sit uno contenta, turpitudinem tamen eius fatetur ferre pro amore.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII