Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

epodi xv


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Nox erat et caelo fulgebat Luna sereno

inter minora sidera,

cum tu, magnorum numen laesura deorum,

in verba iurabas mea,

5 artius atque hedera procera adstringitur ilex

lentis adhaerens bracchiis,

dum pecori lupus et nautis infestus Orion

turbaret hibernum mare

intonsosque agitaret Apollinis aura capillos,

10 fore hunc amorem mutuum,

o dolitura mea multum virtute Neaera:

nam siquid in Flacco viri est,

non feret adsiduas potiori te dare noctes

et quaeret iratus parem,

15 nec semel offensi cedet constantia formae,

si certus intrarit dolor.

et tu, quicumque es felicior atque meo nunc

superbus incedis malo,

sis pecore et multa dives tellure licebit

20 tibique Pactolus fluat

nec te Pythagorae fallant arcana renati

formaque vincas Nirea,

heu heu, translatos alio maerebis amores,

ast ego vicissim risero.


Composuit: 721 A.U.C. (33 ΒΡ) ?. Systema: pythiambicum primum. Appellatur: Neaera. Nomenclatura: 1 Luna; 7 Orion; 9 Apollo; 11 Neaera; 12 Flaccus; 12 Horatius; 20 Pactolus; 21 Pythagoras; 22 Nireus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. nox erat et caelo fvlgebat lvna sereno inter minora sidera. Qu[a]eritur de Neaera, quod non seruet fidem iuris iurandi, quo se obstrinxerat semper cum Horatio uicturam. Deinde horrendum ipsum ius iurandum uult facere: noctis silentium erat, inquit, serenum caelum, luna lucebat.

3. cvm tv, magnorvm nvmen laesvra deorvm. Ad euentum refert [numen laesura deorum], quasi, cum iuraret, iam perfidiam fallendi in animo haberet.

4. in verba ivrabas mea, hoc est: [mea] per eum uerba concepta iuris iurandi.

6. lentis adhaerens bracchiis. Mihi adhaerens amplexu bracchiorum, cum haec iurares.

7. dvm pecori lvpvs et navtis infestvs orion. Huic simile est: // In freta dum fluuii current, dum montibus umbrae // Lustrabunt conuexa, polus dum sidera pascet.

12. nam siqvid in flacco viri est. Id est: siquid uirile Flaccus in se habet.

13. non feret adsidvas potiori te dare noctes. [Potiori] non ex sua persona Flaccus dixit (neque enim riualem sibi suum praefert), sed ‘qui apud te potior est’.

15. nec semel offensae cedet constantia formae: qua semel offensa est. Id est: nec uincetur constantia mea a tua forma, quominus illam contemnat ac relinquat.

16. si certvs intrarit dolor. Si indignationem certam concepero.

17. et tv, qvicvmqve es felicior. Ad riualem hoc dicit.

17. atqve meo nvnc svperbvs incedis malo. Id est: tibi placens ac gloriosus.

19. sis pec[i]ore et mvlta dives tellvre licebit. Etiam diuitiis felix sis praeter amorem Neaerae.

20. tibiqve pactvlvs flvat, id est: abundes auro, quia Pactolus fluuius aurum ferre dicitur.

21. nec te pythagorae fallant arcana renati. Id est: licet doctissimus sis. Quare autem renatus Pythagora dicatur, notum est et supra diximus.

22. formaqve vincas nerea. Hunc quoque supra rettulimus formosissimum ab Homero praedicari hoc uersu: // Νηρεὺς ὅς κάλλιστος ἀνὴρ ὑπὸ ῎Ιλιον ἦλθεν.

23. hev translatos alio maerebis amores. Ingemescit iam uicem illius, qui relinqui maerebit.

24. ast ego vicissim risero. [Risero] modo coniunctiuo dicitur tempore futuro, ut est illud Terentianum: // Vxori tibi opus esse dixero.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[AD NEERAM DE PERIVRIO TERNARIVS DICOLOS • METRVM IDEM.] METRVM QVOD SVPRA.


1. nox erat. Neeram amicam suam alloquitur periuriisque eius se deceptum significat, quod amorem suum in alium transtulisset, quem negat perpetuum futurum.

4. in uerba iurabas mea. Sicut ego ostendebam tibi iurare, ita iurabas, et secundum uerba, quae proponebam, iurabas artius te mihi coniunctam fore quam ilici hederam.

5. artius. Diligentius.

11. o dolitura mea nimium u. n. Quia, si iratus fuero, contemnam te et incipies dolere.

12. nam siquid in flacco uiri est. Idest siquid habet in se uirile Horatius.


METRVM PRIMVS VERSVS HEROICVS, SECVNDVS DIMETER, IAMBICVS.


1. In hac ode queritur de Neera, quod non seruet fidem iurisiurandi, quo se obstrinxerat semper cum Horatio esse uicturam; deinde horrendum ipsum iusiurandum uult facere. Noctis silentium erat, inquit, caelum serenum, cum astris luna lucebat.

6. brachiis. Idest adh<a>erens mihi eras, cum iurares, amplexu brachiorum. Lentis autem mollibus aut ad hederam referendum [est], ut (Verg. georg. II 12): Lent<a>eque genistae.

7. Alia res, quae auget culpam periurii, quod eodem tempore peierauit, quo erat diffusa membris Horatii.

8. <turbaret.> Turbando hibernum faceret.

9. intonsos. Quasi praesto sit Apollo semper, ubi sit poeta, non quia nocte sol esse poterat.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII