Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epodi xvi


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Altera iam teritur bellis civilibus aetas,

suis et ipsa Roma viribus ruit.

quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi

minacis aut Etrusca Porsenae manus

5 aemula nec virtus Capuae nec Spartacus acer

novisque rebus infidelis Allobrox,

nec fera caerulea domuit Germania pube

parentibusque abominatus Hannibal:

inpia perdemus devoti sanguinis aetas

10 ferisque rursus occupabitur solum;

barbarus heu cineres insistet victor et urbem

eques sonante verberabit ungula;

quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini,

nefas videre – dissipabit insolens.

15 forte quid expediat communiter aut melior pars,

malis carere quaeritis laboribus.

nulla sit hac potior sententia: Phocaeorum

velut profugit exsecrata civitas

agros atque lares patrios, habitandaque fana

20 apris reliquit et rapacibus lupis,

ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas

Notus vocabit aut protervos Africus.

sic placet? an melius quis habet suadere? secunda

ratem occupare quid moramur alite?

25 sed iuremus in haec: simul imis saxa renarint

vadis levata, ne redire sit nefas;

neu conversa domum pigeat dare lintea, quando

Padus Matina laverit cacumina,

im mare seu celsus procurrerit Appenninus

30 novaque monstra iunxerit libidine

mirus amor, iuvet ut tigris subsidere cervis,

adulteretur et columba miluo,

credula nec ravos timeant armenta leones

ametque salsa levis hircus aequora.

35 haec et quae poterunt reditus abscindere dulcis

eamus omnis exsecrata civitas,

aut pars indocili melior grege; mollis et exspes

inominata perpremat cubilia.

vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum,

40 Etrusca praeter et volate litora.

nos manet Oceanus circumvagus: arva beata

petamus, arva divites et insulas,

reddit ubi cererem tellus inarata quotannis

et inputata floret usque vinea,

45 germinat et numquam fallentis termes olivae

suamque pulla ficus ornat arborem,

mella cava manant ex ilice, montibus altis

levis crepante lympha desilit pede.

illic iniussae veniunt ad mulctra capellae

50 refertque tenta grex amicus ubera,

nec vespertinus circumgemit ursus ovile

nec intumescit alta viperis humus;

[nulla nocent pecori contagia, nullius astri

gregem aestuosa torret inpotentia]

55 pluraque felices mirabimur, ut neque largis

aquosus Eurus arva radat imbribus,

pinguia nec siccis urantur semina glaebis,

utrumque rege temperante caelitum.

non huc Argoo contendit remige pinus

60 neque inpudica Colchis intulit pedem;

non huc Sidonii torserunt cornua nautae,

laboriosa nec cohors Ulixei.

[Iuppiter illa piae secrevit litora genti,

ut inquinavit aere tempus aureum,]

65 aere, dehinc ferro duravit saecula, quorum

piis secunda vate me datur fuga.


Composuit: 713—714 A.U.C. (41—40 Â.Ñ.) ?. Systema: pythiambicum secundum. Nomenclatura: 2 Roma; 3 Marsicus, Marsus; 4 Etruscus; 4 Porsena; 5 Capua; 5 Spartacus; 6 Allobrox; 7 Germania; 8 Hannibal; 13 Quirinus; 17 Phocaei; 22 Africus; 28 Matinus; 28 Padus; 29 Appenninus; 41 Oceanus; 43 Ceres; 54 Eurus; 56 Iuppiter; 57 Argous; 58 Medea; 59 Sidonius; 60 Colchis; 60 Ulixes



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. altera iam teritvr bellis civilibvs aetas. Qu[a]eritur in hac egloga, quod bellis ciuilibus nullus finis inponatur. [Altera aetas] ergo ait alterum saeculum.

2. svis et ipsa roma viribvs rvit. Hoc est, quod Titus Libius ait: // Vt magnitudine laboret sua.

4. minacis avt etrvsca porsennae manvs. Porsenna rex Etruscorum.

5. aemvla nec virtvs capvae. [Aemula], inquit quia imperium ereptuire Romanis sperauit.

6. novisqve rebvs infidelis allobrox. Hoc ad tempus illud refertur, quo Catilinae factio coniurauit, et paene legati Allobrugum illis consenserant.

7. nec fera caervlea domvit. Caeruleos Germanos ad colorem oculorum referens dixit.

9. impia perdemvs devoti sangvinis aetas. Hic cluditur περίοδος inde coepta, [quam neque finitimi ualuerunt perdere Marsi]. Et [deuoti sanguinis] pro ‘abominati atque exsecrati’ dictum est.

10. ferisqve rvrsvs occvpabitvr solvm. Ingemescit tam desertum futurum solum urbis Romae, quam fuerit, antequam ipsa Roma conderetur.

11. barbarvs hev cineres insistet victor et vrbem. Non bella barbarica exsecra[ba]tur, sed ciuilia. Quomodo ergo dicit? Nisi forte ait futurum, ut reliquias attritas bellis ciuilibus urbis Romae barbari inuadant.

13. qvaeqve carent ventis et solibvs ossa qvirini. Hoc sic dicitur, quasi Romulus sepultus sit, non ad caelum raptus aut discerptus. Nam Varro post rostra fuisse sepultum Romulum dicit.

15. forte qvid expediat commvniter avt melior pars // malis carere qvaeritis laboribvs? subdistinguendum. Hoc enim interrogatiua figura dicitur. Ait autem: fortasse aut omnes communiter aut certe melior pars quaeritis carere malis laboribus. Melior ergo pro eo, quod est ‘maior’, dictum est, sicut apud Vergilium: // Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei est Nvlla sit hac potior sententia Focaeorvm. Elocutionis sensus sic est ordinandus: si quaeritis, quid uobis agendum sit, accipite consilium, ut nulla sit potior uobis sententia, quam eatis, quocumque pedes uos ferent, uelut Focaeorum ciuitas profugit, exsecrata agros atque lares patrios, fanaque reliquit habitanda apris et rapacibus lupis. Focaei autem relicto patrio solo in Galliam uenerunt Massiliamque urbem condiderunt.

21. ire pedes qvocvmqve fervnt. Hoc superioribus iungendum est [nulla sit hac potior sententia], quam eatis, quocumque uos pedes ferunt.

23. sic placet an melivs qvis habet svadere? secvnda. [Sic placet] interrogatiue pronuntiandum est. Sensus: hoc nempe placet? an numqui uestrum habet melius, quod suadeat? Et adtende figuram elocutionis, [an melius quis[que] habet suadere]? ‘Suadere’ [uadere] enim uerbum loco nominis positum est pro suadela, quia sic accipiendum: an quis habet meliorem suadelam?

23. secvnda ratem occvpare qvid moramvr alite? Hoc iam hortatiue dicitur, quasi non proferendo meliorem suadelam confessi sint optimum consilium esse proficiscendi. [Secunda] autem [alite] pro prospero auspicio dicitur, ut supra.

25. sed ivremvs in haec: simvl imis saxa renarint // vadis levata, ne redire sit nefas. Per hoc reuertendum non esse dicit. Nec enim saxa umquam renabunt.

27. ne conversa domvm pigeat dare lintea, qvando // padvs matina laverit cacvmina. Ne radices quidem Matini montis contingere Padus potest, nedum cacumina, quippe cum Padus Galliae sit, Matinus Calabriae. Per auxesin ergo uidetur reditum exsecrari.

29. in mare sev celsvs procvrrerit appenninvs. Appenninus mons per mediam Italiam porrigitur longe a mari. Sed eleganter dixit [in mare procurret], id est promunturium fiet.

31. mirvs amor, ivvet vt tigres svbsidere cervis. Ipse ex subiectis ostendit, quam mirus.

32. advlteretvr et colvmba milvo. Iucunde [adulteretur], quia dicitur columba nulli alii succumbere, quam cui se semel iunxit, nisi forte ad id rettulit, quod diuersum animal sit miluus a[c] columba.

33. credvla nec ravos timeant armenta leones. Non ‘quae semper credula sunt’, sed ‘in hoc credula facta, ut se leonibus committant’.

34. ametqve salsa levis hircvs aeqvora. Duplex diuersitas, ut et amet aequora hircus, id est, ut in mari moretur, utque leuis fiat, cum alioquin saetosus sit.

35. haec et qvae potervnt reditvs abscidere dvlces // eamvs omnes exsecrata civitas. Ordo: ‘haec exsecrata’ pro[pter]: ha[e]c exsecratione, id est iure iurando interposito. Et est figurata elocutio ‘eamus ciuitas’, ut: Pars in frusta secant. Dulces autem [reditus] non de his dicit (quippe cum abhorreant eos), sed qui alioqui dulces solent esse.

37. avt pars indocili melior grege; mollis et expes // inominata perpr[a]emat cvbilia: aut omnis ciuitas eamus, inquit, aut pars maior remaneat, quae mollis animi ac sine spe est[, expersque uirtutis]. Fere autem imperitorum ac deteriorum maior modus est [hoc est in melioribus uictor], ut ait ille: // ᾿Επεὶ τὰ χερείονα νικᾶι.

38. inominata perpr[a]emat cvbilia. [Inominata] numquid sic dictum est, ut ‘abominata’ solet dici, an quasi ‘nullo omine ac nulla religione condita, et ideo infelicia’?

41. nos manet oceanvs circvm vagvs arva beata. Ordo est: Oceanus circum arua beata uagus. Fortunatas autem insulas significat; et bonum ἐπίθετον ‘Oceanus uagus’.

44. et inpvtata [fronde] floret vsqve vinea. Bene ‘usque’, quasi ‘semper’. Aut numquid pro ‘ualde’ positum, quasi ‘ualde frondet’, ac per hoc ‘fertilis est’?

45. germinat et nvmqvam fallentis termes olivae. Termes appellatur proprie caulis olearum arborum. [Numquam fallentis] autem non est perpetuum epitheton oleae, sed [s]ibi’ numquam fallentis.

46. svamqve pvlla ficvs ornat arborem. Eleganter ‘et suam ornat’. [Suam] enim ad illud pertinet, ut non insertas arbores ficos, sed sponte natas intellegamus. Sic enim e contrario Vergilius, cum de insitiuis arboribus loqueretur, ait: // Miratastque nouas frondes et non sua // poma. Deinde quoniam alibi fici, quae sponte nascuntur, durae atque inelegantes solent esse, hic ait: // Ficus ornat arborem, ut pulchram et gratam nasci ostenderet. Pullam autem nigram significat, sicut Vergilius ait: // Ne maculis infuscet uellera pullis // Nascentum. Vnde et pullam uestem appellamus.

48. levis crepante lymfa desilit pede. Poetica elegantia dictum, et ‘leuis lympha’ et ‘crepante pede desilit’, simul et sonus uersus imitatur uelocitatem et strepitum aquae currentis.

50. refertqve tenta grex amicvs vbera. Bene [amicus], quia [refert] praedixerat, ut sponte uenire ad mulctra [id.] intellegamus.

53. plvraqve felices mirabimvr. [Plura] quam supra dixi. Deinde infert, quae sint haec plura.

56. vtrvmqve rege temperante caelitvm. Vt nec nimia pluuia humum radat, nec rursum siccitas urat.

57. non hvc argoo contendit remige pinvs, // neqve inpvdica colchis. Medeam significat, quae Iasonem prosecuta cum Argonautis nauigauit; per quod significat ueneficia ibi ignota esse.

59. non hvc sidonii torservnt cornva navtae, // laboriosa nec cohors vlixei. Subaudiendum: si enim huc uenissent, nollent recedere. Per Sidonios autem Cadmum Thebarum conditorem uult intellegi. [Vlixei]: metri causa [separatio, id est] dihaeresis facta est, ut [materiai et pictai] solet dici; nisi forte ita declinauit, ut ‘diei’. Nam utrumque nomen uidemus producta syllaba terminari. Ita et paulo post [Achillei] dixit.

63. ivppiter illa piae secrevit litora genti. Hoc est: ad hoc secreuit, ut pia gente habitarentur.

65. qvorvm piis secvnda vate me datvr fvga. Quorum saeculorum, scilicet aerei ac ferrei, fuga uobis piis datur a me uate, id est, datur uobis consilio meo, ut effugiatis pessuma saecula.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. altera iam teritur bellis ciuilibus rel. Altera, quando Antonius dimicauit contra Augustum.

2. suis et ipsa roma u. r. Magnitudine sua laborat (ex T. Liuii praefatione).

3. marsi. Qui primi mouere bella ciuilia.

5. <a>emula. Inuida.

6. nouisque rebus. Magnis, ut (Verg. ecl, 10 3, 86): Pollio et ipse facit noua carmina.

7. nec fera caerulea domuit germania pube. Caerulea ad oculos retulit, quos stigmatos habent, aut <caerulea pube> gente caesia <ab> oculorum colore, idest cano.

7. abominatus. Execrationibus habitus.

9. deuoti sanguinis. Execrabilis et detestandi.

10. rursus. Sicut antea.

11. uictor. Conpos uoti, ut (Verg. georg. III 17): Illi uictor ego et Tyrio conspectus in ostro.

13. et solibus. Antique dixit. ossa qvirini. Et ilia, quae sepulta sunt, dissipabit ossa, quia semper est clausum templum Quirini. Non enim licet patefieri templum eius.

25. sed iuremus in haec. Per haec uerba. imis. Deest ‘ab’, ut (Verg. Aen. III 3): Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia. renarint. Supra mare natauerint uel sursum emerserint.

29. procurrerit. Occident, processerit, quod fieri non potest.

30. noua libidine. Nouo desiderio.

31. subsidere. Subcumbere, idest: quando tigres conuenient cum ceruis in amore, qui sibi discordant per naturam.

33. oredula. Vt credant se leonibus.

34. salsa leuis h. e. Leuis hircus contra naturam, dum hispidus sit.

37. mollis et expers. Idest quietiores, et qui amore soli genitalis nolit sectari meliora, resideat in Penatibus propriis.

39. uos quibus est uirtus. Quibus uirtus est in animo, discedite. tollite l. Vt (Verg. Aen. XII 156): Non hoc lacrimis tempus aut ut (Verg. Aen. VI 37): Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit.

40. etrusca p. et u. l. Nauigate Tyrrenum mare.

41. circumuagus a. b. oceanus. In quo sunt Insulae Fortunatae, ad quas Sallustius (hist fragm. I 61 M.) in historia dicit uictum uoluisse ire Sertorium.

42. diuites. Idest fecundas ut Virgilius (georg. II 468): Diues opum uariarum.

43. reddit u. c. t. i. quot a. Vt Virgilius (georg. I 127. 128): Ipsaque tellus // Omnia liberius nullo poscente ferebat.

45. numquam f. Idest fructibus abundantis. fallentis termis olivae. Termes dicitur extremus oliuae ramus, sicut uitium palmes.

46. suamque p. f. o. a. Nigra; ad colorem pomi retulit.

49. illic iniussae ueniunt ad multra capellae. Sic Virgilius (ecl 4, 21. 22): Ips<a>e lacte domum referent distenta capellae Vbera.

50. tenta. Distenta, plena.

51. nec uespertinus circumgemit u. o. Vt (Verg. ecl 4, 22): Nec magnos metuent armenta leones.

52. nec int. a. u. Vt (Verg. georg. II 153. 154): Nec rapit inmensos orbes per humum neque tanto // Squameus in spiram tractu se colligit anguis. Vel ut (Verg. georg. II 151. 152): Nec s<a>eua draconum (Verg. leonum) // Semina.

57. non huc a. c. Vt (Verg. georg. II 140): Haec loca non tauri spir. nar. ig.

58. colchis. Medea.

59. sidonii. Cadmi socios significat. circvm gemit. Insidiatur. Proprietatem ursorum expressit gemere. cornva n. Capita uelorum cornua dicuntur, ut (Verg. Aen. III 549): Cornua uelatarum obuertimus antennarum.

60. laboriosa nec c.u. Vt supra (carm. I 6, 7): Nec cursus duplices per mare Vlixei.

61. nulla n. p. c. Vt (Verg. ecl. 1, 50): Nec mala uicini pecoris contagia ledent.


METRVM PRIMO VERSV HEROICVM, SECVNDO IAMBICVM TRIMETRVM ACATALECTICVM.


1. In hac ode conqueritur, quod bellis ciuilibus nullus finis inponatur. Altera autem aetas alterum seculum. Execratur autem bella ciuilia, quia post bellum commissum a Caesare et Pompeio alterum parabatur ab Augusto contra Brutum et Cassium interfectores Caesaris.

3. marsi. Qui primi mouerunt bella ciuilia, idest sociale. Sensus autem in multos uersus tenditur, idest quam tot hostes non potuerunt perdere, nos impia aetas perdemus?

4. Pro Tarquiniis, ut Virgilius (Aen. VIII 646. 647): Porsenna iubebat // Accipere ingentique urbem obsidione premebat.

5. <capuae.> Propter bellum Punicum, quia Capuenses pro Cartaginensibus faciebant. spartacvs acer. Spartacus princeps gladiatorum; de illis quattuor et septuaginta, qui ludo egressi, ut Sallustius in tertio historiarum (fr. 90 M.) refert, graue praelium cum populo Romano gesserunt.

7. <caerulea.> A caesio colore oculorum, idest cattino. Ad oculos retulit, quos stigmatos habent, aut <caerulea> magna, ingenti.

8. Quoniam Catilinae et Lentulo fidem non praestiterunt, quamuis graue bellum postea gesserunt cum Romanis, aut quia consenserunt Catilinae et postea prodiderunt timore, non amore circa Romanos.

10. Ingemiscit sic desertum urbis locum futurum, quomodo fuit, antequam conderetur. Ante enim, quam aedificiis ornaretur Roma, silua erat.

11. <uictor.> Voti compos. Ideo insultauit ([leg.] insultabit), quod bellis ciuilibus affligitur, ut a quocumque postea barbaro possit opprimi.

13. Idest et ilia, quae sepulta sunt, dissipabit. Plerique aiunt in Rostris Romulum sepultum esse et in memoriam huius rei leones duos ibi fuisse, sicut hodieque in sepulchris uidemus, atque inde esse, ut pro Rostris mortui laudarentur.

14. ossa quirini nefas uideri. Quae ossa, cum sint sepulta, nefas est palam fieri uel uideri. Hoc sic dixit, quasi Romulus sepultus sit et non sublatus ad caelum aut non discerptus. Nam et Varro pro Rostris fuisse sepulchrum Romuli dicit.

15. <melior pars.> ‘Melior’ pro ‘maior’, ut ille (Verg. Aen. VIIII 156): Nunc adeo, quoniam melior pars acta diei est. Sensus est autem: forte aut omnes aut melior pars hominum consilium a me requirentes, quemadmodum his malis possitis carere, quid uobis agendum sit, accipite consilium, cum potior sententia uobis nulla sit, quam ut eatis, quocumque uos pedes ferent, uelut Phoceorum ciuitas profugit execrata agros atque Lares patrios, fanaque reliquit habitanda apris et rapacibus lupis. Hoc etenim relicto patrio solo in Galliam uenerunt Massiliamque urbem, ut lectum est, condiderunt.

17. Phocei enim, cum patriam propter hostes optinere non possent, in Galliam nauigando delati sunt ibique Massiliam condiderunt. Alii dicunt, quod propter bella ciuilia ad Galliam profugerint.

20. Hoc superiori sic iungendum est: nulla sit hac potior sententia, quam: eatis, quocumque uos pedes ferunt.

25. Idest debemus iurare non ante redire ad patriam, quam saxa natauerint, leuata de imis uadis, aut ante quam res inpossibiles factae sint. Ex inpossibilibus reuersionem ponit dicens: cum saxa imo fundo maris leuata fuerint, tunc redeamus. Per quod intellegitur non redeundum decreuisse Phocenses.

28. Vt ille (Verg. ecl 1. 59): Ante leues ergo pascentur in aethere cerui. Ac per hoc dicit se hoc uinculo iuris iurandi constringere, ne aliquando redeant: saxa etenim numquam possunt natare, et cum radices quidem Matini montis Padus contingere non possit, quippe cum Padus Italiae Humus, Matinus Calabriae mons sit.

29. Ab Alpibus enim oritur Appenninus et usque ad fretum Siculum peruenit. Et quasi dorso quodam Italiam mediam scindit inferumque a supero mari diuidit. Siue, inquit, Appenninus promunctorium maris net, cum longe a mari sit.

31. <tigres subsidere ceruis.> Ypallage est: ut delectet ceruos subsidere tigribus.

32. <miluo.> Ouidius (met. II 716): Rapidissima miluus exitii. Melius tamen genere feminino dicemus.

33. <credula.> Non semper credula, sed in hoc credula, ut leonibus se committant. [nec graves ([leg.] ravos) l.] Grauidos ([leg.] rauidos = rabidos).

34. salsa leuis h. e. Leuis hircus contra naturam, dum hispidus sit. <levis.> Sine pilis, non hirsutus; duplex diuersitas, ut et leuis fiat, qui setosus est, et in mari hircus moretur.

35. <in> haec. Pro ‘hac execratione’ idest ‘iure iurando inposito’; et est figura per numeros: ‘ciuitas eamus’. ‘Dulces’ autem <’reditus’>, qui aliis dulces solent esse, non nobis, qui non sumus regressuri.

36. <eamus.> Hoc dicit: aut omnis ciuitas proficiscamur aut pars, quae est melior uulgo.

37. <indocili melior grege.> Indocilis enim erit pars ilia et imperita, quae hic remanebit. mollis et expes. Idest quietiores, et qui amore soli genitalis nolit sectari meliora, resideat in Penatibus propriis. Idest aut omnes eamus aut pars, quae est indocili grege melior, idest prudentiores; mollis autem pars et expers rationis loco resistat. ‘Expers’ dicitur sine parte, ‘exspes’ sine spe, ‘exlex’ sine lege. <mollis et expes.> Quae est mollis et sine spe remaneat in ciuitate.

39. uos quibus est uirtus. Quibus uirtus est in animo, discedite. mvliebrem lvctvm. Epitheton naturale posuit, quia omnis luctus mollis est. tollite l. Vt (Verg. Aen. XII 156): Non hoc lacrimis tempus aut ut (Verg. Aen. VI 37): Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit.

40. etrusca p. et u. l. Nauigate Tyrrenum mare.

41. circumuagus a. b. oceanus. In quo sunt Insulae Fortunatae, ad quas Sallustius in historia (hist 80 fr. I 61M.) dicit uictum uoluisse ire Sertorium. Circumfluens, qui est uicinus Insulis Fortunato. ‘Beata arua’ dicit Insulas Fortunatas, et mire arua repetiuit ut Maro (Aen. I 553): Si datur Italiam.. et iterum (Aen. I 554): Vt Italiam laeti Latiumque petamus.

42. diuites. Idest fecundas [ut Virgilius (georg. II 468): Diues opum uariarum].

43. reddit u. c. t. i. quot a. Vt Virgilius (georg. I 127. 128): Ipsaque tellus Omnia liberius nullo poscente ferebat. Hoc loco describit situm amoenum et felicitatem Fortunatarum Insularum, quae sunt in Oceano.

44. ‘Floret’ hic copiosa est, nam et illae possunt florere, quae non putantur.

45. numquam f. Idest fructibus abundantis. Fallentis termis oliuae. Termes dicitur extremus oliuae ramus, sicut uitium palmes. Caulis oliuae termis dicitur.

46. suamque. Mire ait suam, ut, quod apud nos magno labore insertio facit, ibi ipsa natura suggerat, ut Virgilius, cum de insitis loqueretur, ait (georg. II 82): Miraturque nouas frondes et non sua poma. Et quoniam ficus durae et fatuae sunt et cito decidunt, quae sponte et sine cultura proueniunt, ibi, inquit, tales nascuntur, ut ornent arborem, licet pullae sint, hoc est nigrae, ut Tullius (in Verg. II 4, 24): Cum tunica pulla sedere solebat et pallio. svamqve p. f. o. a. Nigra: ad colorem pomi retulit. <pvlla.> Nigra, idest matura; Virgilius (georg. III 89. 90): Ne maculis infuscet uellera pullis Nascentum.

48. leuis lympha. Sine impetu fluens et limpida. ‘Crepante pede’, idest sonante meatu ad puellam retulit. Eleganter [autem] ipso uersu susurrum aquae salientis imitatus est.

50. tenta. Distenta, plena. amicvs. Commodus suis. Virgilius (ecl. 4,21. 22): Ipsae lacte domum referent distenta capellae // Vbera.

51. nec uespertinus circum uag ([leg.] circumgemit, [ut exh. p]) u. o. Vt (Verg. ecl 4, 22): Nec magnos metuent armenta leones. Nocturnus, qui per noctem lustrat ouilia. circvm gemit. Insidiatur. Proprietatem ursorum expressit gemere.

52. nec int. a. u. Vt (Verg. georg. II 151. 152): Nec s<a>eua draconum (Verg. leonum) // Semina. Neque saeuiunt uiperae in ilia regione; aut est ὑπαλλαγέ: neque humus in altas premit latebras uiperas.

53. Plura, quam supra dixit; deinde infert, quae plura.

54. <‘Aquosus Eurus’> ut aquosus Orion (sim. Verg. Aen. IIII 52).

55. pinguia. Idest quae possunt esse pinguia, si non urantur aut ardore aut frigore.

56. <caelitum.> Hi caelites tantum pluraliter.

57. non huc a. c. Vt (Verg. georg. II 140): Haec loca non tauri spir. nar. ig. Per ‘Argoo’ [autem] ostendit ibi nullas posse fieri insidias, quae factae sunt ab Iasone propter uellus eripiendum, quod in Ponto erat.

58. colchis. Medea. Medeam significat, quae Iasonem secuta cum Argonautis nauigauit, ac per hoc dicit ibi uenena non esse.

59. ‘Sidonii’ [uero] pro Tyriis posuit, hoc est: nulla est ibi astutia, quia Tyrii quasi astuti habentur. Aut propter Cadmum dicit et ceteros, qui profecti sunt ad qu<a>erendam Europen. Hic autem Cadmus conditor Thebarum fuit. sidonii. Cadmi socios significat. cornva n. Capita uelorum cornua dicuntur, ut (Verg. Aen. III 549): Cornua uelatarum o. a.

60. cohors vlixei. Quae utique, si huc uenisset, capta loci bonitate numquam hinc postea discessisset.

61. nulla nocent p. c. Vt (Verg. ecl. 1, 50): Nec mala uicini pecoris contagia l<a>edent.

62. inpotentia. Idest pestilentia, ut Maro (Aen. III 141): Tum steriles exurere Sirius agros. Nimia potentia.

63. Sensus: non sunt, inquit, istae terrae his concessae, qui erant periculis et laboribus destinati.

64. Postquam Iuppiter aere tempus aureum inquinauit et postea id ferro durauit, ilia littora piae genti segregauit. ‘Durauit’ autem dura fecit et mala, ac per hoc deprauauit.

66. <datur fuga.> Vt ad ea loca ueniatis, quae sint uobis digna. Idest me suadente uobis piis fuga praestatur.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII