Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epodi xvii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Iam iam efficaci do manus scientiae,

supplex et oro regna per Proserpinae,

per et Dianae non movenda numina,

per atque libros carminum valentium

5 refixa caelo devocare sidera,

Canidia, parce vocibus tandem sacris

citumque retro solve, solve turbinem.

movit nepotem Telephus Nereium,

in quem superbus ordinarat agmina

10 Mysorum et in quem tela acuta torserat,

unxere matres Iliae additum feris

alitibus atque canibus homicidam Hectorem,

postquam relictis moenibus rex procidit

heu pervicacis ad pedes Achillei;

15 saetosa duris exuere pellibus

laboriosi remiges Ulixei

volente Circa membra; tunc mens et sonus

relapsus atque notus in voltus honor.

dedi satis superque poenarum tibi,

20 amata nautis multum et institoribus:

fugit iuventas et verecundus color

reliquit ossa pelle amicta lurida,

tuis capillus albus est odoribus;

nullum a labore me reclinat otium,

25 urget diem nox et dies noctem neque est

levare tenta spiritu praecordia.

ergo negatum vincor ut credam miser,

Sabella pectus increpare carmina

caputque Marsa dissilire nenia.

30 quid amplius vis? o mare et terra, ardeo,

quantum neque atro delibutus Hercules

Nessi cruore nec Sicana fervida

virens in Aetna flamma: tu, donec cinis

iniuriosis aridus ventis ferar,

35 cales venenis officina Colchicis?

quae finis aut quod me manet stipendium?

effare: iussas cum fide poenas luam,

paratus expiare, seu poposceris

centum iuvencos, sive mendaci lyra

40 voles sonare: tu pudica, tu proba

perambulabis astra sidus aureum.’

infamis Helenae Castor offensus vice

fraterque magni Castoris victi prece

adempta vati reddidere lumina:

45 et tupotes namsolve me dementia,

o nec paternis obsoleta sordibus

neque in sepulcris pauperum prudens anus

novendialis dissipare pulveres;

tibi hospitale pectus et purae manus

50 tuusque venter Pactumeius et tuo

cruore rubros obstetrix pannos lavit,

utcumque fortis exsilis puerpera.

quid obseratis auribus fundis preces?

non saxa nudis surdiora navitis

55 Neptunus alto tundit hibernus salo.

inultus ut tu riseris Cotytia

volgata, sacrum liberi Cupidinis,

et Esquilini pontifex venefici

inpune ut urbem nomine inpleris meo?

60 quid proderat ditasse Paelignas anus

velociusve miscuisse toxicum?

sed tardiora fata te votis manent:

ingrata misero vita ducenda est in hoc,

novis ut usque suppetas laboribus.

65 optat quietem Pelopis infidi pater

egens benignae Tantalus semper dapis,

optat Prometheus obligatus aliti,

optat supremo conlocare Sisyphus

in monte saxum; sed vetant leges Iovis.

70 voles modo altis desilire turribus,

modo ense pectus Norico recludere,

frustraque vincla gutturi nectes tuo

fastidiosa tristis aegrimonia.

vectabor umeris tunc ego inimicis eques

75 meaeque terra cedet insolentiae.

an quae movere cereas imagines,

ut ipse nosti curiosus, et polo

deripere lunam vocibus possim meis,

possim crematos excitare mortuos

80 desiderique temperare pocula,

plorem artis in te nil agentis exitus?


Systema: versus trimetri iambici. Appellatur: Canidia. Nomenclatura: 2 Proserpina; 3 Diana; 6 Canidia; 8 Achilles; 8 Telephus; 10 Mysi; 11 Ilius; 12 Hector; 13 Priamus; 16 Ulixes; 17 Circe; 28 Sabellus; 29 Marsicus, Marsus; 31 Hercules; 32 Nessus; 32 Sicanis; 33 Aetna; 35 Colchicus; 42 Castor Et Pollux; 42 Helena; 43 Pollux; 44 Stesichorus; 55 Neptunus; 56 Cotyttius; 57 Cupido; 58 Esquilinus; 60 Pelignus; 65 Pelops; 66 Tantalus; 67 Prometheus; 68 Sisyphus; 69 Iuppiter; 71 Noricus; 78 Luna



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. iam iam efficaci do manvs scientiae. In hac egloga figurate cum Canidia agit. Nam quasi satisfaciat, lacerat eam eleganti urbanitate. [Scientia][e]: ueneficiorum scilicet intellegendum.

2. svpplex et oro regna per proserpinae. Eleganter quasi per deas ipsius eam orat, quia ueneficae Ecaten [in]colunt.

3. per et dianae non movenda nvmina. Hoc est: non lacessenda, ut moueantur, id est irascantur.

4. per atqve libros carminvm valentivm. Ordo: atque per libros carminum; ipsius autem Canidiae dicit.

6. parce vocibvs tandem sacris. [D]uocibus: uerbis. Di[a]logos nunc dicitur [sacris], quia sacrum et religiosum et exsecrabile significat.

7. citvmqve retro solve, solve tvrbinem. [Retro solue], id est, quod breuius ‘resolue’ dicimus, et [citum], id est cito solue; turbinem autem dicit, quod quasi obligauerit mentem eius.

8. movit nepotem telefvs nerei[d]vm. Exempla adfert, quibus ostendat etiam inimicos pr[a]ecibus eorum, quibus irati erant, ad miserationem adductos. Notum autem historia est, Telefum ab Achille uulneratum esse, fragmentoque hastae, a qua uulneratus erat, ab eodem Achille curatum.

12. homicidam hectorem. Aliter homicidam Hectorem esse dixit, quam uulgo dicitur. Nunc enim pro uiro forti dictum, qui multos in bello occiderit.

14. hev pervicacis ad pedes achillei. De hac diuisione in superiore egloga locutus sum circa nomen Vlixis. Peruicaces autem dicuntur, qui in contentione usque ad peruincendum perseuerant.

20. amata navtis mvltvm et institoribvs. [Amata] uocatiui casus est: o amata. Sed et hoc urbanissima contumelia dicitur, quasi sub illa laude, quod adeo pulchra sit, ut a multis ametur.

21. fvgit ivventas et verecvndvs color. Sibi dicit Horatius haec fugisse per cruciatum, quem de carminibus illius patiatur. Verecundum autem colorem eleganter pro rubore dixit, ex quo significat se pallere.

23. tvis capillvs albvs est odoribvs. Nunc ostendit, quare supra dixerit [fugit iuuentas].

24. nvllvm a labore me reclinat otivm. Laborem animi uult intellegi, quasi quibusdam tormentis animi per ueneficia illius crucietur.

25. neqve est levare tenta spiritv praecordia. Figurata elocutio [neque est leuare] pro: neque contingit, ut leuentur.

28. sabella pectvs increpare carmina. Ipsis, inquit, malis adductus sum, ut credam Sabellis carminibus defigi mentes humanas. Sabella autem carmina pro Marsis posuit, et neniam pro incantatione. Alioquin nenia proprie carmen est, quod mortuis cantatur.

35. cales venenis officina colchicis. Ipsam mulierem officinam uenenorum diserte dixit. Colchicis autem manifestum est propter Medeam dici[t].

36. qvae finis avt qvod me manet stipendivm? [Stipendium] quasi tributum uult intellegi, quod apparet ex eo, quod statim infert, [iussas cum fide poena][s][luam].

42. infamis helenae castor offensvs vice et cetera. Stesichorum aiunt excaecatum esse, quod infamia carmina in Helenam fecisset. Deinde oraculo admonitum palinodiam fecisse, id est contrario carmine eam laudasse et lumina recepisse.

45. et tv, potes nam, solve me dementia. Ordo est: solue me dementia. Nam et tu potes.

46. o nec paternis obsoleta sordibvs. Vrbanissime obscura dicitur ironia; in contrarium namque accipienda haec. Quis enim sic laudat, qui simpliciter agit: o quae non es sordidi generis nec ossa humana ad maleficia colligis et reliqua?

48. novemdialis dissipare pvlveres. Cineres reliquiarum uult intellegi. Nam nouemdiale dicitur sacrificium, quod mortuis fit nona die, qua sepultura est. Nec illud sine amaritudine est in superiore uersu, quod anum illam appellet, quae adhuc amari uelit. Et adnotandum pluraliter dixisse [pulueres].

50. tvvsqve venter, pactvmeivs. Cum per ironiam et haec dicantur, uult intellegi illam Pactumeium, qui filius eius existimabatur, subposuisse sibi, non peperisse.

50. et tvo crvore rvbros obstetrix pannos lavit, vtcvmqve fortis exilis pverpera. [Lauit] secundum ueterem declinationem praesenti tempore dicitur. [Vtcumque] autem ‘quotienscumque’ significat. Et est sensus: Quotienscumque paris, puerperio sanguinatos pannos obstetrix lauat. Sed illud argute dictum [exilis fortis puerpera], quia fortem uult intellegi eo scilicet, quod non pe- pererit. Exilem autem sub ea specie, quasi puerperio facta sit deformis per exilitatem corporis ac maciem naturalem, dicit.

53. qvid obseratis avribvs fvndis preces? Facit Canidiam respondentem. [Obseratis auribus] suis dicit Canidia significans se preces eius nolle audire.

56. invltvs vt tv riseris cocytia // vvlgata sacrvm liberi cvpidinis. Videtur Canidia commisisse Horatio secreta sacrificiorum suorum, quae ille ridens diuulgauerit. Cocytia autem sacrum Cupidinis esse dixit, quia maleficia haec, quae per inferna sacra fiunt, ad amorem pertinere uult intellegi. Et liberum Cupidinem dixit, quod quasi nulli sit obnoxius et omnes amore[s] ludat. Sic denique et apud Vergilium dicitur: // Patris summi, qui tela Tyfoea temnis. Cocytia sacra dicuntur, quae infernis diis a ueneficis fiunt, inde fortasse, quod Cocytus fluuius sit inferorum.

58. et aesqvilini pontifex venefici. Pontificem nunc quasi censorem ac iudicem dicit, quia pontifices de sacris iudicant. [Esquilini] autem merito, quia, ut saepe ostendit, extra portas Esquilinas, hoc est, ibi in aggeri[bu]s re[li]gione[s] ea sepulchra erant, inter quae noctibus illa malefica sacra conficiebat.

60. qvid proderit ditasse paelignas anvs? Fallit sensus hic, quasi Canidia dicat se Paelignas anus donis ditasse, ut ueneficiorum suorum artes se docerent; sed subiecta repugnant huic intellectui. Ergo sic potius intellegendum: quid tibi prodest, Horati, adhibuisse tibi magnis mercedibus Paelignas anus, quae ueneficiis meis te per carmina liberarent?

61. velocivsve miscvisse toxicvm. Per quod tibi, Horati, mortem accerseris, ut tormenta uitae carminibus meis inrogata effugeres.

62. si tardiora fata te votis manent: si tardius moreris, quam optasti.

64. novis vt vsqve svppetas doloribvs. Hoc est: ut suppediteris et quasi minist[e]reris cruciatibus.

74. vectabor vmeris tvnc ego inimicis eqves. Quid est [umeris uectabor]? Nisi forte subaudiendum extrinsecus ‘iactantibus’, aut quid tale. Sic enim iactare umeros solent, qui gloriantes incedunt. Quod si ita est, ‘inimicis eques’ iungendum erit, ut si diceret: equitans super inimicos meos. Aut numquid [umeris inimicis] [Quod si ita est ‘inimicis] uectabor [uectamus] intellegemus, quasi: super inimicorum meorum umeros ero, ac sic uectabor atque equitabo.

73. fastidiosa tristis aegrimonia. Vitae fastidiosa[e] scilicet. Et sunt ablatiui casus ‘fastidiosa aegrimonia’.

75. terra cedet insolentiae. [Insolentiae] nunc quasi ‘nouae potentiae’ intellegendum.

77. cvriosvs et choro deripere lvnam. [Choro]: stellarum scilicet.

80. desideriiqve temperare pocvlvm. Id est: amoris potionem conficere.

81. plorem artis in te nihil agentis exitvm. Sensus hic est: an quae difficiliora facere possim, id est cereas imagines animare et lunam caelo euocare, et umbras mortuorum inferis elicere, ac per hoc potione mentem amore incendere, nihil in te potero [artis amore incendere nihil in te potero] artisque meae circa te inpotentiam flebo.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


TERNARIVS IAMBICVS.


1. iam iam efficaci. Iterum in Canidiam magam dicit, quia efficaces eius artes probauerit.

5. refixa c<a>lo d. s. Vt (Verg. Aen. IIII 489): Sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro.

8. telephus n. Telephus rex Mysorum; huic Graeci ad Troiam euntes, putantes eos Troianos, bellum intulerunt. Telephus restitit et singulari certamine cum Achille conflixit, a quo et uulneratus est; hic, cum postea errore cognito in amicitiam redissent, ab Achille herbis curatus est, quarum scientiam habebat Chirone docente. Quod exemplum ideo ponit Horatius, ut, sicut Achilles Telepho, ita ei Canidia ignoscat.

12. homicidam hectorem. Pro uiro forti posuit.

13. postquam r. Etiam Priamo, inquit, roganti pro Hectore Achilles uictor ignouit.

19. dedi satis superque p. t. Vt (Verg. Aen. VI 853): Parcere subiectis.

22. lurida. Tabida, nigra.

24. nullum a labore m. r. o. Nullum tempus sibi prestari carmine eius ad requiem ostendit.

28. increpare. Disrumpere siue incitare.

29. dissilire nenia. Vt tamquam in mortuum canat.

30. o mare, o terra, a. Sub indignatione exclamat, ut Terentius (adelph. V 3, 4): O mare, o caelum, o terra! ardeo. Dicit se non uoluntate amare, sed ui magici carminis.

33. aethna. Mons est Siciliae semper ignitus.

36. quod me manet stipendium. Certis enim stipendiis milites otium merebantur.

39. siue mendaci lira. Tamquam quae de ea falsa caneret per timorem.

42. infamis h. c. Stesicorus poeta Siculus dum uituperationem Helenae dixisset, indignatione Castoris et Pollucis oculos amisit, sed placati postea lumina ei reddiderunt.

49. tibi hospitale pectus et purae manus. Hironicos autem laudat omnia: hospitale pectus purae manus et puerperium, eum pollutam eam humanis sacrificiis ante retulisset.

50. tuusque uenter pactumeius. Pactumeium dicit filium Canidiae, quem habere se fecunditatis gratia laetabatur.

51. et tuo cruore rubros obstetrix pannos lauit. Cace<m>phaton in sensu.

53. quid obseratis auribus. Vt (Verg. Aen. IIII 428): Cur mea dicta negat duras dimittere in aures? Inducit Canidiam precibus suis inplacabiliter respondentem.


TERNARIVS IAMBICVS. TRIMETER IAMBICVS ACATALECTO ([LEG.] ACATALECTICVS). ITERVM IN CANIDIAM MAGAM DICIT, QVIA EFFICACES EIVS ARTES PROBAVERIT. ΠΑΛΙΝΩͺΔΊΑΝ FACIT ET LAVDAT EAM, QVAM LACERAVIT.


3. non mouenda. Non uiolanda, non offendenda, non mentienda, non excitanda. Significat autem Ecaten. Vel non mouenda quae non moueantur. Per haec autem numina adiurando ueneficam ostendit.

5. refixa c<a>elo d. s. Vt (Verg. Aen. IIII 489): Sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro. <refixa.> Euulsa ut (Verg. Aen. V 360): Danais de poste refixum.

6. Parce uti sacris uocibus contra me; sacris autem detestabilibus.

7. <solue.> Idest libera mentem meam nexibus, quibus ante illigasti. Turbo species est maleficii, cuius uertigine quadam arte homines ad amorem coguntur, quod Graeceἰυγξ dicitur. Turbinem autem ῥυθμόν dicit, quem Graeci dicunt rhombum.

8. <mouit.> Exemplo docet etiam inimicos precibus posse flecti. telephvs n. Telephus rex Mysorum. Huic Graeci ad Troiam euntes, putantes eos Troianos, bellum intulerunt. Telephus restitit et singulari certamine cum Achille conflixit, a quo et uulneratus est. Hic, cum postea errore cognito in amicitiam redissent, ab Achille herbis curatus est, quarum scientiam habebat Chirone docente. Quod exemplum ideo ponit Horatius, ut, sicut Achilles Telepho, ita ei Canidia ignoscat. Hic uulneratus est in bello ab Achille nec potuit curari ab altero. Graecos euntes contra Troianos Telephus rex Mysorum non suscepit hospitio. Vulnerauit eum in bello Achilles. Et cum diu non curaretur, responsum est ei ab eo posse curari, a quo fuerat uulneratus. Ita, inquit, tu me, quem obligasti inprecationibus, mutatis sana carminibus.

11. Sensus est: et Hectorem iam addictum feris reddidit Achilles suis sepeliendum, postquam a Priamo rogatus est. Et tu [similiter] mitiga erga me iracundiam tuam.

12. homicidam hectorem. Pro uiro forti posuit. Pro eo, qui hominum atque hostium occisor fuit. Imitari uoluit Homerum: ‘homicidam’ pro uiro forti. Graece enim uoluit dicere quasi uirorum occisor. Graece enim dicitur androfonos. Licuit, inquit, et Hectorem sepelire, postquam Achilles Priamo supplice declinatus est.

16. <heu.> Aut ad animum procidentis posuit aut quasi Romanus poeta ingemuit et amator patrum Romanorum. pervicacis. Peruicaces dicuntur, qui in aliquo certamine usque ad uincendum perseuerant [(ex Porph.),] ut ‘pernix’ a ‘pernitendo’.

17. <uolente circa.> Cum exorata fuisset. <circa.> Pro Circe malefica filia Solis. Idest uolente Circe ad humanitatem conuersi dudum ab eadem in feras Vlixis socii redierunt. Est autem ordo: setosa membra.

20. Ex nimia Canidiae libidine uilem significat meretricem, siquidem dicit eam in amore fuisse nautarum. <institoribvs.> Duo sunt genera negotiatorum: institores et exercitores. <institoribvs.> Mercatoribus. Proprie enim institores sunt, qui exercent ipsam mercaturam. Meretricem autem significat fuisse. ‘Amata’ uocatiuum casum quidam [(ut Porph.)] uolunt. Et cum tam uiles amatores eius dicat, uidetur eam laudare, quasi tam pulchra sit, ut tot habuerit amatores.

21. <fugit iuuentas.> Sibi dicit haec accidisse propter pulchritudinem eius; sed oblique carminibus id uult factum intellegi. Verecundum autem colorem ruborem ait, ac per hoc pallere se dicit. verecvndvs. Nitidus, rubicundus, rubeus, pudibundus, ut (carm. I 27, 3): Verecundumque Bacchum.

23. Sensus hic est: ego discrucior m<a>eroribus, et tu uacas deliciis. Canus est, inquit, non per aetatem, sed odoribus et deliciis. Aiunt enim ungentis maturius canos fieri capillos.

25. Idest per noctem opto diem aduenire et per diem cupio noctem, quia inpatiens sum omni tempore.

26. Idest neque contingit neque conceditur, ut leuentur aliqua ratione suspiria. Vult autem intellegi quasi quibusdam tormentis ueneni animum suum cruciari.

27. Cogor, inquit, credere, quod antea non credebam, carmina plurimum posse.

28. sabella. Sabeorum. A Persis enim trahunt originem.

29. marsa. Marsica. Hi enim et herbis et carminibus medicari solent aduersum uenena serpentium. ‘Marsa’ idest magica, quae habundat apud Marsos. Marsi a Sabellis ducunt originem. Magi enim a Sabellis ducunt originem. nenia. Carmine mortuorum. ‘Nenia’ pro maligno carmine posuit.

30. quid amplius uis? Scilicet quam ut confitear, quod amo, ut (Verg. Aen. IIII 100): Habes, tota quod mente petisti. Terentius (ad. V 3, 4): O caelum, o terra, o maria Neptuni.

32. Nessus Centaurus ab Hercule interfectus est ob stuprum Deianirae, quam Hercules adamauerat.

33. <uirens.> Aestuans.

34. iniuriosis. Qui quasi ludunt sibi et iniuriam faciunt omnibus rebus, idest qui de euersionibus ludum sibi faciunt.

35. Idest tu, o Canidia, quae es officina maleficiorum, tamdiu cales uenenis Colchicis contra me, donec aridus cinis factus nam uentis ludibrium.

36. stipendium. Pro poena uitae posuit, aut obsequium et ministerium. Vel stipendium dixit pro tributo [(cons. Porph.),] quod annuum praestatur. Stipendium uero illud proprie dicitur, quod dabatur militibus profecturis <in bellum>.

39. <mendaci lyra.> Plena mendacii. Mendacium enim uidetur, si te laudauerim. Tua enim uita non admittit laudes. Vel ‘mendaci lyra’ falsa et adulanti, licet non ueras, tamen dicam tibi laudes.

40. More Ariadnes et Iustitiae, idest Erigon<a>e, quae uirgo Icari filia castitatis pietatisque causa inter sidera est: consecraberis, inquit, et tu.

41. <aureum.> Aut hic est distinctio, aut ‘perambulabis astra’, ut sit efexegesis: ‘Castoris sidus aureum’.

41. Ordo est: Castor, sidus aureum, infamis Helenae uice, idest iniuria offensus, fraterque magni Castoris, idest Pollux, adempta uati lumina reddiderunt. Stesichorus etenim, poeta Graecus, uituperationem Helenae scripsit, et irato Castore et Polluce amisit oculos, postea laudem dixit et pristinum lumen inuenit. <offensvs.> Ὑπεραλγήσας, propter Helenam laesus.

46. Figurate dixit non eam fecisse, quae fecit; nam et sordidis parentibus fuit. Negat enim quod erat, enarrans quod non erat. Et satis urbane hoc agit. obsoleta. Idest non infimo nata genere. Obsoleti sordibus dicuntur, qui de adulterio nascuntur.

47. Hoc est: nec ad maleficium ossa humana colligis. Prudens autem anus gnara uel docta. <pavpervm.> Quia diuitum sepulchra custodiuntur, ideo dixit ‘pauperum’.

48. Nouendiale dicitur [mortuorum] sacrificium, quod nono die pro mortuo celebratur [(cons. Porph.),] aut quia nono die post mortem parentatur. Nouendiales cineres: recentes Manes. dissipare. Eruere. Scilicet quae nescias carmine <eruere> sepulchra pauperum et post nouem dies, quibus sunt sepulta, excitare corpora mortuorum. Nam humilium maxime a magis umbrae suscitantur. Apud antiquos mos hic fuerat, ut, ubicumque quis m<ortuus esset>, si fieri posset, eodem die ad domum suam defe<rretur>, ut triduo corpus defuncti iaceret domi; unde in poeta (Verg. Aen. VI 152): Sedibus hunc refer ante suis. Post triduum in rogum ponebatur, unde idem (Aen. 5 XI 210): Tertia lux caelo dimouerat umbram. Per sep<tem> uero dies plangebatur. Item post triduum cinis in urnam mittebatur et tumulo mandabatur. Ideo ait: Nouendiales dissipare pulueres. Et notandum pulueres pluraliter usurpatum esse [sicut sepius multa usurpatiue posuit].

49. <hospitale.> Mite, amicum, bonum, benignum.

50. pactumeius. Subpositicius filius aut adoptiuus. Nomen eius, quem sibi filium esse dicebat. Supra enim subpositi partus ream fecit. Ventrem autem posuit pro partu.

51. Parturientes solent sanguine partus inficere pannos, quos lauant obstetrices <..> asti pannos sanguine. <lavit.> Pro lauat antique dixit. Dicendo ‘utcumque fortis puerpera’ ostendit eam non peperisse. Nonnulli [(ut Porph.)] ‘exilis puerpera’ intellegunt, ut maciem eius notet. Aliter: quantumuis exilis, tamen fortis es. Ostendit illam non peperisse, sed supposuisse filium.

53. In quibusdam hic ode incipit et est titulus eius sic: Negat Canidiam sibi reconciliari ideo, quoniam eius maleficia uulgauerit, et ipsam Canidiam introducit loquentem.

56. inultus. Idest ut sine ulla uindicta magicam artem et patefacta a me inferorum secreta deriseris. <cocytia.> Carmina infernalia. Cocytia <sacra> dixit, ut honesto uocabulo turpitudinem suam celaret. Sic Iuuenalis (2, 92): Cecropiam soliti Bapt<a>e lassare Cocyton. Cocytia autem ‘sacra Cupidinis’ esse dicit, quia haec maleficia, quae per inferos fiunt, ad amorem uult pertinere. ‘Liberum’ autem ait Cupidinem, quia obnoxius nulli sit, sed omnes ipse deludat. Vnde Maro (Aen. I 665): Nate patris summi qui tela Typhoea temnis. Quae Cocytia Cupidinis sacrum est, et nunc datur intellegi Canidiam Horatio commisisse secreta sacrificiorum, quae ille uulgauerit irridens. Quae Cocitia Cupidinis sacrum est. Ostendit se Canidia ueneficiorum su<orum> secreta Horatio commisisse, quae ille uulgauerat irridens.

58. Aesquilinus mons est, ubi erant sepulchra mortuorum, quo pergebant, qui uolebant [ueneficio] animas excitare. ‘Pontificem’ ait quasi censorem, quia pontifices de sacris iudicabant. Aesquilini autem ideo, quia extra Aesquilinam portam erant monumenta in aggere, in quo Canidia magicam noctibus exercere consueuerat. Aut pontifex idest conscius riseris.

59. Idest ut me sine uindicta urbis fabulam feceris.

60. Quid prodest tibi, o Horati, adhibuisse Pelignas anus magnis mercedibus, quae te carminibus suis a meis maleficiis liberarent [(sim. Porph.),] uel quid profuit tibi miscuisse uenenum, ut moriaris? pelignas. Sabinas a Peligno monte uel ab oppido. Idest magicas. Sine causa, inquit, magistras meas anus mercede ditaui, ut carmina discerem et ut uenena conficerem.

61. ‘Toxicum’ est uenenum efficax eo quod sagittae inde tinguantur.

63. <in hoc.> Propter hoc. Ob hoc, inquit, solum [diu] uicturus es, ut ad maiora supplicia reserueris et diu poenas luas.

64. <ut> suppetas. Vt suppediteris nouis suppliciis [(sim. Porph.),] uel suppetas, idest cadas, ut sufficias ad nouos dolores ferendos.

65. Quia Myrtilum praecipitauit in mare, per quem uicit.

67. <alite.> Vulturio.

68. Sisyphus ob hanc causam punitur, quoniam socerum suum in scrobem igneum occultum praecipitauit, quod multum ab eo poscebat.

69. <iouis.> Plutonis

71. norico. Pro qualicumque gladio. Est autem species pro genere, ut mos est poetarum, uel maxime lyricorum.

73. <fastidiosa.> Δυσαρεστουμένη. aegrimonia. Angor, tristitia, quae uitam fastidiat tot suppliciis deditam.

74. <vectabor humeris.> Quid est ‘uectabor humeris’, nisi forte subaudiamus extrinsecus ‘iactantibus’ aut quid tale? Sic enim iactare numeros solent, qui gloriantes incedunt. Quod si ita est, ‘inimicis eques’ iungendum erit, ut si diceret: ‘equitans super inimicos meos’. Aut numquid ‘humeris inimici ([leg.] inimicis) uectabor’ intellegemus, quod super inimicorum meorum humeris ero ac sic uectabor atque equitabo. tvnc ego. Idest cum superauero superbiam inimicorum meorum, tunc uectabor atque equitabo. [Idest in nocte, quando ad aliquem comedendum conuenire debemus, te equitabo.]

75. <insolentiae.> In antiquis ‘insolentiae’ ([leg.] inpotentiae) intellego positum et insolentiae ([leg.] inpotentiae) quasi nouae potentiae intellegendum.

76. Summa sensus haec est: an quae difficiliora facere possim, idest cereas imagines animare, lunam caelo deuocare, umbras <mortuor>um ab inferis elicere, mentesque nominum potione amoris incendere, nihil in te potero et artis meae circa te inpotentiam uelut miseranda flebo?

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII