Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones i i


fabula opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem

seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa

contentus vivat, laudet diversa sequentis?

o fortunati mercatores’ gravis annis

5 miles ait, multo iam fractus membra labore;

contra mercator navim iactantibus Austris:

militia est potior. quid enim? concurritur: horae

momento cita mors venit aut victoria laeta.’

agricolam laudat iuris legumque peritus,

10 sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat;

ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,

solos felicis viventis clamat in urbe.

cetera de genere hocadeo sunt multa – loquacem

delassare valent Fabium. ne te morer, audi,

15 quo rem deducam. si quis deus ‘en egodicat

iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,

mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,

vos hinc mutatis discedite partibus. eia,

quid statis?’ nolint. atqui licet esse beatis.

20 quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas

iratus buccas inflet neque se fore posthac

tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?

praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens

percurram – quamquam ridentem dicere verum

25 quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi

doctores, elementa velint ut discere prima

sed tamen amoto quaeramus seria ludo:

ille gravem duro terram qui vertit aratro,

perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne

30 audaces mare qui currunt, hac mente laborem

sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,

aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut

parvolanam exemplo estmagni formica laboris

ore trahit quodcumque potest atque addit acervo

35 quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.

quae, simul inversum contristat Aquarius annum,

non usquam prorepit et illis utitur ante

quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus

demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,

40 nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.

quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri

furtim defossa timidum deponere terra?

quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem?

at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus?

45 milia frumenti tua triverit area centum:

non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si

reticulum panis venalis inter onusto

forte vehas umero, nihilo plus accipias quam

qui nil portarit. vel dic quid referat intra

50 naturae finis viventi, iugera centum an

mille aret? ‘at suave est ex magno tollere acervo.’

dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,

cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?

ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna

55 vel cyatho et dicasmagno de flumine mallem

quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.’ eo fit,

plenior ut siquos delectet copia iusto,

cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer.

at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo

60 turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.

at bona pars hominum decepta cupidine falso

nil satis est,’ inquit, ‘quia tanti quantum habeas sis:’

quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter

quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis

65 sordidus ac dives, populi contemnere voces

sic solitus: ‘populus me sibilat, at mihi plaudo

ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.’

Tantalus a labris sitiens fugientia captat

fluminaquid rides? mutato nomine de te

70 fabula narratur: congestis undique saccis

indormis inhians et tamquam parcere sacris

cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.

nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum?

panis ematur, holus, vini sextarius, adde

75 quis humana sibi doleat natura negatis.

an vigilare metu exanimem, noctesque diesque

formidare malos fures, incendia, servos,

ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum

semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.

80 at si condoluit temptatum frigore corpus

aut alius casus lecto te adflixit, habes qui

adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te

suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?

non uxor salvum te volt, non filius; omnes

85 vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.

miraris, cum tu argento post omnia ponas,

si nemo praestet, quem non merearis, amorem?

an si cognatos, nullo natura labore

quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,

90 infelix operam perdas, ut siquis asellum

in campo doceat parentem currere frenis?

denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,

pauperiem metuas minus et finire laborem

incipias, parto quod avebas, ne facias quod

95 Ummidius quidam; non longa est fabula: dives

ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se

non umquam servo melius vestiret, ad usque

supremum tempus, ne se penuria victus

opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi

100 divisit medium, fortissima Tyndaridarum.

quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic

ut Nomentanus?’ pergis pugnantia secum

frontibus adversis conponere: non ego avarum

cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem:

105 est inter Tanain quiddam socerumque Viselli:

est modus in rebus, sunt certi denique fines,

quos ultra citraque nequit consistere rectum.

illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus,

se probet ac potius laudet diversa sequentis,

110 quodque aliena capella gerat distentius uber,

tabescat neque se maiori pauperiorum

turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.

sic festinanti semper locupletior obstat,

ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,

115 instat equis auriga suos vincentibus, illum

praeteritum temnens extremos inter euntem.

inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum

dicat et exacto contentus tempore vita

cedat uti conviva satur, reperire queamus.

120 iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi

conpilasse putes, verbum non amplius addam.


Systema: versus heroi. Appellatur: Maecenas (C. Cilnius). Nomenclatura: 1 Maecenas (C. Cilnius); 6 Auster; 14 Fabius; 20 Iuppiter; 36 Aquarius; 58 Aufidus; 64 Athenae; 68 Tantalus; 91 Campus Martius; 95 Ummidius; 100 Clytaemnestra; 100 Tyndaridae; 101 MaåNius; 102 Nomentanus; 105 Visellius; 120 Crispinus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. qvi fit, maecenas, vt nemo, qvam sibi sortem // sev ratio dederit sev fors obiecerit, illa // contentvs vivat? Quamuis saturam esse opus hoc suum Horatius ipse confiteatur, cum ait: // Sunt quibus in satura uidear nimis acer, et ultra // Legem tendere opus, tamen proprios titulos uoluit ei accommodare. Nam hos priores duos libros Sermonum, posteriores Epistularum inscribens in sermonum nomine uult intellegi quasi apud praesentem se loqui, epistulas uero quasi ad absentes missas.

1. qvi[d] fit maecenas. Mirari se ait tantam esse animis hominum inconstantiam, ut omnibus aliena sors uitae magis quam propria[e], siue eam ratio dederit siue fortuna elegerit, placeat. [Qui] autem circumflexe pronuntiandum. Significat enim ‘quare’, sicut etiam multi locuntur dicentes ‘qui fieri potest’ pro ‘quomodo fieri potest’. Signate autem locutus est dicens: ratio dederit, fors obiecerit.

5. mvlto iam fractvs membra labore. Frequens apud Vergilium haec figura. Sic enim dicitur: // Scissa comam et // Oculos deiecta decoros. Sed et ipse Horatius in carminibus // Membra sub arbuto // Stratus.

7. qvid enim? concvrritvr, horae momento. Quasi interpellante affectu hoc dicitur, et est etiam consuetudinis nostrae.

8. cita mors venit avt victoria laeta. Quasi diu nauem iactantibus austris hoc dicitur.

10. svb galli cantvm consvltor vbi ostia pvlsat. Ita dictum, ut // Sub noctem cura recursat.

11. ille datis vadibvs qvi rvre extractvs in vrbem est. Qui uadimonium promittere sub satisdatione et in urbem uenire coactus est. Vades autem sponsores dici notum est, quod, qui eos dederit, uadere ei, id est discedere interim liceat.

13. loqvacem delassare valent fabivm. Q.[uod] Fabius Maximus Narbonensis equestri loco natus Pompeianas partes secutus aliquot libros ad Stoicam philosophiam pertinentes conscripsit.

16. eris tv, qvi modo miles, // mercator, tv consvltvs modo, rvsticvs. Eleganter adfectata ambiguitas. Nam cum praedixerit a milite mercatoris sortem laudari, et a mercatore militis, item a iuris perito rustici, et ab hoc illud, ita subiunxit dictionem: cuiuis liberum sit in omnes personas sensum reducere.

20. qvid cavsae est, merito qvin illis ivppiter ambas // iratvs bvccas inflet? [Qui][n] nunc significat [quominus]. Sensus est autem: Nulla causa est nec ratio qu[a]erellis, quominus illis Iuppiter sit iratus.

23. praeterea, nec sic vt qvi iocvlaria ridens percvrram. Ordo et sensus: Praeterea nec sic iocularia percurram, ut qui ridens iocularia percurrit. Ita et zeugma est, et ex eo ‘percurram’ ‘percurrit’ si adsumimus, in hoc syllempsis est.

25. vt pveris olim dant crvstvla blandi doctores. Crustula et Lucilius dixit: // Gustaui crustula solus. Olim autem nunc pro ‘interdum’ aut ‘nonnumquam’ positum est.

29. per omne avdaces mare qvi cvrrvnt. Proprie [currunt], ut // Vastum caua trabe currimus aequor.

32. cvm sibi sint congesta cibaria: cum sibi sint, quae ad uitam reliquam tolerandam possint sat esse.

32. sicvt // parvola (nam exemplo est) magni formica laboris. ᾿Αντίθετον paruulae enim magnum intulit.

36. qvae simvl inversvm contristat aqvarivs annvm. [Inuersum annum] perpetuum epitheton est anni, quia in se semper uertitur, id est reuertitur. Maxime autem sole in Aquario constituto tempestates horrendae et frigora ingentia solent esse. Sol autem transit in Aquarium X VII kal. Februarias; in eo est diebus triginta usque in XVII kal. Martias.

37. et illis vtitvr ante qvaesitis sapiens. [Sapiens] absolute dicitur. Est enim nomen, non participium, ut si diceret ‘caute’: non enim illis sapiens.

41. qvid ivvat inmensvm te argenti pondvs et avri. Sensus est: cum tanto studio pecuniam quaeras, quid te delectat ea[n]dem pecunia[m] non uti, sed defossam in terra[s] seruare.

43. qvod si comminvas, vilem redigatvr ad assem. Hoc auari responsum est dicentis, nisi defossam pecu- niam seruet, futurum ut ea usque ad assem consumatur.

44. ad ni id fit, qvid habet pvlchri constrvctvs acervvs? Iterum interrogantis poetae haec uerba sunt, quorum sensus est: quid ergo uoluptatis erit in pecunia adquisita, si non inpendatur, cum usus eius ad nos pertineat et recondita perinde sit ac si non habeatur?

46. vt si reticvlvm panis venalis. Sensus est: Quem ad modum inter uenales puer is, qui panes portauit, non plus accipiet eo, qui uacuus ambulauit, similiter quamuis plus laboraueris in adquirendo, factus cum sis pecuniosus, non plus uenter tuus recipiet, quam eius, qui exiguum possidet.

49. intra natvrae finis viventi, hoc est: legibus naturae seruienti. Sensus est autem: cum naturae leges nemo possit excedere diuitiarum magnitudine, quid prodest late cupere possidere?

51. at svave est ex magno tollere acervo. Respondentem facit auarum, aut ipse poeta per ἀνθυποφορὰν hoc dicit.

52. dvm ex parvo nobis tantvndem havrire relinqvas. Poeta auaro respondit dicens, nihil interesse ex magno an ex paruo aceruo haurias, cum satiando uentri nostro non multum ac tantundem semper opus sit.

54. vt tibi si sit opvs liqvidi non amplivs vrna. [Liquidi] absolute; hoc est, aquae. Et est sensus suauissimae conparationis. Ait enim ita stultum esse ex magnis potius malle quam ex paruis diuitiis sumere unde uentrem inpleas, ac si cum desideres urnam aquae uel amplius minusue malis eam ex magno flumine haurire quam [cum] ex fonticulo.

56. eo fit, plenior vt siqvos delectet copia ivsto. Per allegoriam elegantissime hoc dictum est in eos, qui magnas diuitias adpetant, cum paruae illis ad uitam tuendam possint sufficere, plerumque ipsam adquirendi cupiditatem illis causam exitii esse. [Aufidus] autem amnis est in Apulia rapidissimus ideoque acer nunc dictus.

59. at qvi tantvlo eget, qvanto est opvs, is neqve limo // tvrbatam havrit aqvam. Perseuerat in allegoria.

61. vt bona pars hominvm. [Bona] nunc pro magna dictum, ut saepe Ennius et alii ueteres.

63. qvid facias illi? ivbeas miservm esse, libenter. Relinque eum, inquit, atque miser sit, quoniam deduci ab hac opinione non potest, quo minus putet tanti esse unumquemque, quantas diuitias habet.

66. popvlvs me sibilat. Belle, quia [sibilat] praedixerat, [p][l][au][d][o] intulit. Inde autem hoc sumptum est, quod malos principes ciuitatis theatrum ingressos populus exsibilabat, bonos autem plausu excipiebat.

68. tantalvs a labris sitiens fvgientia captat flvmina. Poena, quam fabulae Tantalo adscripserunt, auaros urgeri ait, quia, ut ille inter aquas sitiat, ita hi abstinentes a pecunia, quam possident, egentibus similes sint. Sed uenustas pronuntiatione exprimenda est.

71. et tamqvam parcere sacris cogeris. Ordo est: et tamquam sacris parcere co[n]geris.

72. avt pictis tamqvam gavdere tabellis. Eleganter tabellis similes esse diuitias suas auaris ait, cum his non utantur, ac si eas pictas habeant.

74. adde, qvis hvmana sibi doleat natvra negatis. Adice, inquit, quibus negatis sibi hominum uita crucietur. Non autem ea uult intellegi, quae ad delicias uitae pertineant, sed quae ad utilitatem, ut quae frigori aut fami repellendae et commodiori mansioni sunt necessaria aliaque similia.

76. an vigilare metv exanimem, noctesqve diesqve. Hoc scilicet patiuntur diuites auari.

78. horvm semper ego optarem pavperrimvs esse bonorvm. Pulcher et grauis sensus recusantis diuitias, quae cruciatum uitae domino adferant.

84. non vxor te salvvm vvlt, non filivs, quibus scilicet per auaritiam tuam durus atque iniquus es.

86. miraris, cvm tv argento post omnia ponas. Ordo est: cum tu omnia argento post ponas.

88. an si cognatos, nvllo natvra[m] labore // qvos tibi dat, retinere velis, et reliqua. Sensus est: an te putas ita operam perdere, si cognatos, quos tibi sine labore tuo natura tribuit, retinere uolueris, siue amicos seruare, ut siqui uelit asinum frenis regere, ut equi fungatur officio. Et hoc uidelicet de asino prouerbium aut prouerbiale esse, quia infacetum atque inurbanum erit, si putemus illud ad praesens a poeta fictum esse.

93. et finire laborem incipias parto qvod havebas. Hoc est: quod, antequam haberes diuitias, facere cupiebas, si eas parasses.

95. dives, vt metiretvr nvmmos. Hoc est: adeo diues, et ideo pronuntiatione adiuuandum.

99. at hvnc liberta secvri // divisit medivm, fortissima tyndaridarvm. Eleganter, quia Clytemenstra Tyndarei fuit filia, quae Agamemnonem maritum securi percussit.

101. qvid? mihi igitvr svades, vt vivam naevivs avt sic vt

102. nomentanvs? Haec per ἀνθυποφορὰν fingit sibi dicentem eum, quem adloquitur. Naeuius autem fuit in tantum parcus, ut sordidus merito haberetur, ut Lucilius ait; contra Cassius Nomentanus adeo sine respectu calculorum suorum prodigus, ut sestertium septuagies gu[i]lae ac libidini inpenderit. Huius libertum Damam nomine cocum Sallustius Crispus historiarum scriptor fertur centenis milibus annuis conductum habuisse.

105. est inter tanain qviddam socervmqve biselli. Tanais spado fuit, ut quidam aiunt, Maecenatis libertus, ut nonnulli, Luci Munati Planci. Biselli socer autem hirneosus.

105. [est inter tanain qviddam socervmqve biselli. Tanais spado fuit, ut quidam aiunt, Maecenatis libertus, ut nonnulli, Luci Munatii [ut nonnulli] Planci. Beselli socer autem hirneosus.] Sensus [se] huius ex Graeco prouerbio sub nominibus translatus est. Illi enim dicunt ἢ σπάδων ἢ κηλήτης. Quod tamen et in Latino sermone usurpari scimus.

106. est modvs in rebvs, svnt certi deniqve fines, // qvos vltra citraqve neqvit consistere rectvm. Modus, inquit, in omni negotio adhibendus est. Nam siquid ei aut addere aut minuere uelis, sine uitio non erit. [Rectum] autem absolutum nomen est.

108. illvc, vnde abii, redeo, nemon vt avarvs se probet // ac potivs. Ad sermonis sui sensum, quem inchoauerat, recurrit. Cum coeperit antea dicere nullum hominum statu rerum suarum gaudere et laudare diuersa: a quibus dissentire tamen auarum ait, qui proposito suo gaudeat solus. Haec autem admiratio pronuntiantis non ad illud pertinet, quod auarus se probet, sed quod nemo alius.

110. qvodqve aliena capella gerat distentivs vber, // tabescat. His quoque colligit aliena nobis placere quam nostra. Prouerbialis est autem sensus, quo etiam Ouidius usus est, cum ait: // Vicinumque pecus grandius uber habet.

113. sic festinanti semper locvpletior obstet, et reliqua. Tantam cupiditatem adquirendae pecuniae ait esse, ut nemo uelit alium locupletiorem se esse, sicut quadrigis certantes praecedentes urgere contendunt, sequentes neglegunt. [Vngula] autem pro equis tropo syne[ne]cdoche dicitur.

115. instat eqvis avriga svos vincentibvs. Id est: instat his equis, qui suos uincunt.

117. inde fit, vt raro, qvi se vixisse beatvm dicat. Sensus est: cum nemo suo contentus sit, sed amplius semper habere quaerat, merito euenit, ut nemo se feliciter uixisse credat, nec ad senectutem perductus [sit] ita gratus e uita abeat, ut conuiua, qui bene acceptus satur e conuiuio discedit. Ordo autem est: inde fit, ut raro repperire queamus.

120. ne me crispini scrinia lippi conpilasse pvtes. Plotius Crispinus philosophiae studiosus fuit. Idem et carmina scripsit, sed tam garrul[a]e, ut aretalogus diceretur.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. Quae ratio, quae res facit, ut studia diuersa laudent? Respondit ‘auarita’. qvi fit. Vnde, quo modo, ex qua causa. sortem. Professionem, propositum, institutum uiuendi.

2. sev ratio deder. Signate dixit: ratio dederit, fors obiecerit. § Aut ratione inimus propositum uitae aut fortuna; uerbi gratia: aliquis init, ut militet: hoc rationis est; alius de summo gradu felicitatis ad ima detrusus init docendi aut arandi necessitatem: hoc fortunae est. § Breuiter duas sectas tetigit; nam cum dicit ratio, Stoicos tangit, cum fors, Epicureos. Stoici enim dicunt omnia certa ratione fieri, Epicurei fortuitu.

3. lavdet diversa. Terentii illam tractat sententiam (Phorm. I 3, 20): Omnis nosmet nostri poenitet.

5. § membra. Figurate ‘fractos membra’, sicut (Verg. Aen. VIIII 582): Pictus acu tunicam.. [idest fracta membra habens].

7. militia est potior. Κατά κοινόν. qvid enim? Quare non? et est comicum. concvrritvr. Confligitur.

8. cita mors. Nam cito mori pro beneficio est.

9. § ‘Iuris legum’ quoniam multa genera iuris sunt.

10. § svb galli cantvm. Prope galli cantum, ut (Verg. Aen. I 662): Sub noctem cura recursat (ex Porph.). ‘Sub’ autem, quotiens tempus significat, accusatiuo iungimus, quotiens locum, ablatiuo. § consvltor. Percontator; nam interrogator non dicitur. Consultus est, qui docet; qui discit, consultor.

11. § vadibvs. Sponsoribus: a uadimonio [dicti], quo promittit se is, qui ad indicium prouocatur, certo die adfuturum. § Vades ideo dicti, quod qui eos dederit, uadendi habet potestatem.

13. de genere hoc. Qui diuersa laudant de inconstantia.

14. § delassare. Valde lassare. Ita sunt multa, ut si uelit haec enumerare, homo garrulus nimium fatigetur. Fuit tamen Fabius eques Romanus Narbonensis, qui aliquos libros ad Stoicam philosophiam pertinentes conscripsit. § Fabius hic Pompeianas partes secutus aliquos libros scripsit ad Stoicam sectam pertinentes [(cons. Porph.)] et cum Horatio s<a>epe de disciplinis contendit; ideo ait loquacem.

15. § qvo rem dedvcam. Quid uolo dicere, quia omnes queruntur de professionibus suis et nemo unit eas deserere?

16. qvi modo miles. Deest eras.

20. § qvid cavsae est. Qua causa Iuppiter non [iure] inflet contra eos buccas suas, quod est indignationis signum, idest irascatur et expuat in facies eorum et promittat se posthac preces eorum non admissurum?

23. § pr<a>eterea. Ne, quemadmodum qui iocularia narrat, ridens percurrit, et ego ridens percurram quod coepi, audi, qua ratione coepi.

24. § qvamqvam rid. Quamuis et ridentem licet uerum dicere, ut risus remedio duritiae sit, quae dicentem uera sequitur, ne aspere audiatur, quod uerum dicam. § Sensus est: quamquam laetitia ad ueritatem discendam obesse non possit, sicut crustula infantes a litteris non inpediunt.

25. olim. Nonnumquam, interdum. § Crustula quando neutraliter dicimus, edulia significamus, ut apud Virgilium (Aen. VII 115): Fatalis crusti.. quando feminino ‘haec crusta’, fragmenta significat, ut apud eundem Virgilium (georg. III 360): Concrescunt subitae currenti in flumine crustae. crvstvla. Placentas.

27. lvdo. Rebus iocularibus. seria. Necessaria.

28. terram qvi vertit aratro. Qui rusticae uitae studet.

30. hac mente. Hoc consilio, hoc proposito.

32. § aivnt cvm sibi s. Ideo dicunt sese a prima aetate laborare, ut habeant in senectute. cibaria. Viatica, alimenta.

33. nam exemplo est. Parenthesis. magni laboris. Magnum (magni [edit.]) antitheton: paruula magni laboris.

35. havd ignara ac non incavta fvtvri. Quia formica, quam tu ad exemplum trahis, in eo cautior est quam tu, quod per hiemem requiescit et utitur praeparatis: tu autem, ut nemo sit te ditior, nulla pericula pertimescis. Virgilius (georg. I 186): Metuensque inopi formica senectae.

36. inversvm annvm. Mutatum, inclinatum in hiemem. § Magnum epitheton anni, ut (Verg. Aen. II 250): Vertitur interea caelum.. quoniam in se semper annus reuertitur et uoluitur. Maximae autem pluuiae et frigora commouentur, cum sol in Aquarium uenerit; hoc autem fit XVII Kal. Febr.

38. ante qv<a>esitis. Idest quaesitis per aestatem patiens utitur atque contenta. patiens. Contenta.

41. qvid ivvat. Idest cum omnia facias propter argentum, auare, quid te iuuat, cum hoc defoderis in terra?

42. ‘Timidum’, ut in arte poetica (u. 170): Quaerit et inuentis miser abstinet ac timet uti. § qvod si comminvas. Quasi antipophora est, ut dicat auarus: si coepero argento hoc uti, redit ‘ad assem’, hoc est ‘ad exiguum’.

45. triverit. Deest ‘si’.

47. § vt si r. p. Quemadmodum inter seruos plurimos, qui portat panis reticulum, non plus accipit, quam is, qui nihil portat, ita et tuus uenter non plus accipiet quam meus, quamuis non multum possideam. ‘Reticulum’ rete, quo in urbe panis inter uenales portari solet; ‘uenales’ seruos.

49. § ‘Intra naturae fines’ uiuit is qui tantum est (edit), quantum capit uenter hominis per naturam. § Idest cum naturae fines non possis excedere magnitudine diuitiarum, quia omni modo est naturae legibus seruiendum, quid tibi prodest late possidere? intra natvr<a>e finis. Naturae fines sunt, ut satur sit homo, quod etiam exiguo censu contingere potest.

50. ivgera o. Numquid ideo, quia habes centum milia modios, plus potes comesse quam ego, qui habeo centum modios?

51. at svave est. Obiectio.

52. dvm ex parvo. Iterum interrogat: quasi contentio inter duos, dialogismos. havrire. Accipere, consumere. relinqvas. Concedas.

53. § cvr tva plvs. Cumeram dicimus uas ingens uimineum, in quo frumenta conduntur, sicut ipse alibi ([epist.] I 7, 29. 30): Forte per angustam tenuis uulpecula rimam // Repserat in cumeram frumenti; siue cumerae dicuntur uasa fictilia similia doliis, ubi frumentum suum reponebant agricolae. Tertio cumerae dicuntur uasa minora, quae capiunt quinque siue sex modios, quae lingua Sabinorum trimodiae uocantur.

54. § vt tibi si sit opvs. Sensus hic est: ita stultus est, quisquis ex magnis diuitiis uult sumere, quod ad uitam possit sufficere, ut ille, cui cum certus modus aquae sit necessarius, malit eum de flumine quam de fonte haurire breuiore. liqvidi. Liquoris.

56. § eo fit. Idest et exinde fit, ut multi propter auaritiam periclitentur.

57. copia. Vt poeta ([Verg. Aen.] II 564): Respicio et, quae sit me circum copia, lustro. Ordo: copia plenior iusto. plenior. Major. ivsto. Moderato, sufficienti. Idest ultra usum; plus quam oportet.

58. cvm ripa s. a. Cum securitate sua uel cum domicilio idest sede auferet eos periculum. Hic allegoricos docet paucis contentum neque sordidos quaestus sectari neque inplicari periculis. avvlsos. Raptos [sublatos] avfidvs acer. Apuliae fluuius cum impetu fluens, [sed] nunc pro periculo posuit. qvanto est opvs. Quantum sufficit. limo. Pro eo quod est perturbata uita.

60. neqve vitam a. in vndis. Idest non cadit in periculum, nec nimia mole deprimitur raptus aquae impetu.

61. decepta c. Falsa opinione, aut inepta et inani cupiditate. § cvpidine f. Pro eo, quod est falsa cupiditate. Et notandum cupidinem genere masculino pro cupiditate noue omnino.

62. § nil satis est inqvit. Ita multi homines praua cupiditate possessi dicunt: appetenda est maxime pecunia, cui defertur praecipue. § nil satis est inqvit qvia tanti qvantvm habeas sis. Nescio qui tibi dicit, quod numquam satis diuitiae congerantur. Pro modo enim earum et personis [honor] defertur.§ Auarus ideo plus unit habere, quia cumulus diuitiarum grandem hominem congeminat.

63. § qvid facias i. Si talis est, ut ab hac persuasione remoueri non possit, permitte eum miserum esse. Quid enim ei facias, qui talis est? § miservm esse libenter. Libenter miser est is, qui pro uoto suo magno labore quaerit maximam pecuniam.

64. qvatenvs. Quamdiu. § vt qvidam m. a. De Thimone ait Atheniensi, qui cum odium generi humano indixisset, ipse tamen pecunia sua laetatus est.

66. § popvlvs me sibilat. Quia solebat populus ingressis theatrum bene mentis plaudere, malos exsibilare. § Vel aliter: quando dabat munus, pauca donabat et a populo sibilum patiebatur.

67. contemplor. Considero.

68. § fvgientia c. f. Auaros ait poena urgeri, quam Tantalo fabulae ascripserunt; sed commendandum est hoc pronuntiatione. Vult autem hoc dicere, quod similis est Tantalo, qui habet pecuniam et non utitur, quia, quemadmodum Tantalus non potest uti praesentibus, ita neque auarus [(cons. Porph.);] sed ille a Furiis, iste sua uoluntate prohibetur.

71. inhians. Timens, sollicitus. Quidam stupens gaudio accipiunt. § et tanqvam parcere sacris. Bene sacra in comparationem et picturam introduxit, unde nihil ad qu<a>ertum adimi potest. Nam ex una parte religio prohibet, ex altera tantum ars sine fructu intuentium animos quoque inludit.

72. § pictis tabellis. Eleganter tales ait auaris esse diuitias, ac si pictae sint tantum, quae per auaritiam tangi non possunt.

73. nescis qvo valeat. Increpat auarum: usum pecuniae ignoras? Enfasis est: ad quos factus est usus nummus, nescis?

74. panis ematvr. Definitio, quibus rebus necessarii sint nummi.

75. § adde qvis [qvis] h. s. d. n. n. Idest adde etiam ilia, quibus negatis dolet natura hominum. Dicit autem balneum usumque mulieris et alia huius modi, quibus aut frigus aut fames repellitur. doleat. Aegre ferat.

76. an vigilare. Quae patiuntur auari.

78. ne te compilent f. Expolient. § Compilare dicuntur milites, qui occisis quibusdam insignia in bello tollunt. hoc ivvat. Semper timere, semper esse sollicitum. horvm. Quae tu bona iudicas.

78. horvm semper e. o. p. e. b. Sic ‘bonorum pauperrimus’ ut ([Verg. Aen.] I 14. II 22): Diues opum. § Ego semper opto egentissimus esse neque habere haec bona, quae mihi adferant cruciatum.

80. § temptatvm. Idest si temptatum corpus tuum frigore aut alio casu condoluerit, nemo te optabit conualescere.

82. § fomenta p. Fomenta dicta, quod aegritudinem foueant; inde et ‘fomites’ dicti, quod flammam foueant.

86. § miraris cvm tv a. p. o. p. Miraris te odio esse, cum tu omnia argento postponas; idest miraris, si nemo te amat, cum omnibus rebus praeponis argentum, hoc est cum post argentum ponis omnia.

88. § an si cogn. n. l. Sensus: an si cognatos, quos tibi gratuitos natura concessit, et amicos humanitate tua tibi deuinxeris, uideris tibi ita operam perdere, ut ille, qui asino uelut equo uult uti? De asino autem prouerbiale est [(cons. Porph.).] Aliter: an si uelis aliquo obsequio, aliqua sedulitate conciliare tibi affines tuos, perdis operam, sicuti is, qui uult docere asinum currere? Nam qui in cursum exercet asinum, perdit operam, quia exercendus est equus. nvllo natvra l. q. t. d. Quia nullo nostro labore, nulla industria nobis nascuntur propinqui.

91. parentem. Famulantem, oboedientem.

92. § sit finis qv<a>erendi. Sensus [est]: postremo cum aucta sit pecunia tua, minus iam debes paupertatem metuere et labor tuus finem debet accipere, cum adquisitum habeas, quantum optaueras.

94. § ‘Auebas’ enim aut quantum auidus fueras quaerere aut auide cupiebas; unde auidi auari dicti.

95. dives. Deest hic ‘ita’, ut sit: ita diues.

97. non vmqvam servo m. v. Potest et ‘nonnumquam’ legi, ut perraro melius seruo uestitus fuerit.

100. § tyndaridarvm. [Graecarum.] Pro Tyndaridum. Significat autem Clytemestram aut Helenam. Nam Clytemestra Agamemnonem, Helena Deiphobum interfecit, at ambae Tyndarei filiae.

101. § Neuius tam parcus fuit, ut merito sordidus appellaretur. Econtra Cassius Nomentanus tam profusus fuit, ut sestertium septuagies libidini et gulae inpenderet. Huius cocum Damam nomine Sallustius Crispus centenis milibus annuis conductum habuit [(ex Porph.).] 102 ‘Nomentanus’ aut nomen proprium est aut gentile de Nomentana ciuitate, et significat quendam Cassium luxuriosum, qui inde fuit. § pergis p. s. Idest quare pugnantia contra se loqueris? quod auarus et luxuriosus pugnantia sunt, et non magis conuertis te ad id, quod est commodum, idest medium? Ordo est: frontibus aduersis pugnantia.

103. componere. Comparare, quoniam, qui repugnant, frontes aduersas habent.

104. § cvm veto te fieri vappam a. a. n. Vappae dicuntur perditi ac luxuriosi; nebulones uero uani et leues ut nebula. Aliter: uappa dicitur stultus et insulsus, qui nihil sapit; dicitur etiam uinum uappa, quod perdidit saporem.

105. § Tanais, libertus M<a>ecenatis nobilissimus, spado, socer autem Viselli hirneosus [(cf. Porf.);] ac si diceret: multum interest inter eunuchum et hirneosum, idest inter ramicosum et spadosum.

106. est modvs in rebvs. Vt metron ariston ([Pseudophocylid.] 36: πάντον μέτρον ἄριστον), hoc est ([Terent. Andr.] I 1, 34): ‘nequid nimis’; ideo ait: ‘est modus in rebus’.

107. qvos vltra citraqve. Idest ultra hos fines et infra rectum consistere non potest, sed in hisdem.

108. § illvc vnde abii redeo. Quia digressionem fecit inducta fabula Vmmidii, transit modo ad propositum suum, ad danda praecepta. § Et est duplex sensus: aut quod omnes alienas conditiones laudant, suas uituperant, sed praecipue auarus, qui se miserum dicit et egentem; aut quod ceteri quidem homines aliena studia approbant, auarus uero in eo sibi, quod auarus est, placet.

108. nemon [(sic etiam v)] vt a. se p. Quomodo nemo auarus se probet, nemo auarus sibi suffici<a>t, nec de se iudicet. 109 Probat [esse] se auarum, qui aliena cum gemitu miratur. § lavdet diversa. Ad sermonis sui sensum, quem inchoauerat, recurrit. Cum coeperit autem dicere nullum hominum statu rerum suarum gaudere et laudare diuersa, a quibus dissentiret, tamen auarum ait solum proposito suo gaudere [(ex Porph.).] Haec autem admiratio pronuntiantis non ad illud pertinet, quod auarus non probet, sed quod nemo alius.

110. § qvodq; a. c. g. d. v. t. Quomodo tabescat auarus cum uideat pleniora ubera capellae uicini esse. Ouidius ([art. am.] I 349. 350): Fertilior seges est alienis semper in agris // Vicinumque pecus grandius uber habet. 111 Quia maior [est] numerus pauperum, moneo, ut nemo se existimet pauperem.

112. § neqve se m. p. t. c. Ad illud redit, ut dicat, quomodo auarus non pati<a>tiur se esse pauperem, sed studeat singulos superare diuitiis.

114. § vt cvm c. m. r. v. c. Totus iste uersus dianecos (διανεκ uno tenore) est. § Nam hoc interposito sequentem superiori sensui adiungit; qui sensus tabs est: quemadmodum auriga instat cum equis his, qui uincunt equos suos. Quando autem instat? cum rapit ungula currus. Contempnit autem sequentem, idest posteriorem; ita auarus semper festinat uincere ditiorem.

116. § ‘Equis’ septimus casus est. § vincentibvs. Datiuus. Hoc est: bis instat, qui praecedunt [(cons. Porph.).] Aliter: quibus instat suos uincentibus, idest nititur transire priores, contempnens eum quem transierat.

117. § inde fit. Ὑπέρατον. Inde fit, ut raro reperire queamus [(cons. Porph.),] qui se uixisse beatum dicat; adeo auiditate pecuniae etiam circa diem mortis cupiditas ardet.

118. § contentvs tempore. Quia desiderio possidendi angitur, cum mors ei aduenerit. Quia, dum student pecuniis, aliquam requiem habere non possunt.

120. iam satis est. Modum sibi statuit de auaris dicendi. § ne me crispini. Philosophi cuiusdam loquacissimi, qui aretalogus dictus est. § Hic Crispinus poeta fuit, qui sectam Stoicam uersibus scripsit. Sufficit ergo, inquit, me de auaris dixisse, hoc est me Stoice locutum esse. Nam Stoici de diuitiis maxime disserunt; ne me quidam putet de libris Crispini, quae dico, surripuisse. scrinia. Capsae, in quibus libri continentur.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII