Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones i ii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,

mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne

maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.

quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse

5 dicatur metuens, inopi dare nolit amico,

frigus quo duramque famem propellere possit.

hunc si perconteris, avi cur atque parentis

praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,

omnia conductis coemens obsonia nummis,

10 sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,

respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.

Fufidius vappae famam timet ac nebulonis

[dives agris, dives positis in fenore nummis:]

quinas hic capiti mercedes exsecat atque

15 quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;

nomina sectatur modo sumpta veste virili

sub patribus duris tironum. ‘maximequis non

Iuppiterexclamat simul atque audivit? ‘at in se

pro quaestu sumptum facit hic?’ vix credere possis,

20 quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti

fabula quem miserum gnato vixisse fugato

inducit, non se peius cruciaverit atque hic.

siquis nunc quaeratquo res haec pertinet?’ illuc:

dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.

25 Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui

inguen ad obscaenum subductis usque; facetus

pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum:

nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas

quarum subsuta talos tegat instita veste,

30 contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.

quidam notus homo cum exiret fornice, ‘macte

virtute estoinquit sententia dia Catonis;

nam simul ac venas inflavit taetra libido,

huc iuvenes aequom est descendere, non alienas

35 permolere uxores.’ ‘nolim laudarier’ inquit

sic me’ mirator cunni Cupiennius albi.

audire est operae pretium, procedere recte

qui moechis non voltis, ut omni parte laborent

utque illis multo corrupta dolore voluptas

40 atque haec rara cadat dura inter saepe pericla.

hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis

ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem

praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos,

hunc perminxerunt calones; quin etiam illud

45 accidit, ut cuidam testis caudamque salacem

demeterent ferro. ‘iureomnes: Galba negabat.

tutior at quanto merx est in classe secunda,

libertinarum dico – Sallustius in quas

non minus insanit quam qui moechatur. at hic si,

50 qua res, qua ratio suaderet quaque modeste

munifico esse licet, vellet bonus atque benignus

esse, daret quantum satis esset nec sibi damno

dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno,

hoc amat et laudat: ‘matronam nullam ego tango,’

55 ut quondam Marsaeus, amator Originis ille,

qui patrium mimae donat fundumque laremque,

nil fuerit miinquitcum uxoribus umquam alienis.’

verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde

fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde

60 personam satis est, non illud, quidquid ubique

officit, evitare? bonam deperdere famam,

rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter

est in matrona, ancilla peccesne togata?

Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno

65 nomine deceptus, poenas dedit usque superque

quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus,

exclusus fore, cum Longarenus foret intus.

huic si muttonis verbis mala tanta videnti

diceret haec animusquid vis tibi? numquid ego a te

70 magno prognatum deposco consule cunnum

velatumque stola, mea cum conferbuit ira?’

quid responderet? ‘magno patre nata puella est.’

at quanto meliora monet pugnantiaque istis

dives opis natura suae, tu si modo recte

75 dispensare velis ac non fugienda petendis

inmiscere. tuo vitio rerumne labores,

nil referre putas? quare, ne paeniteat te,

desine matronas sectarier, unde laboris

plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.

80 nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos

sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus

rectius, atque etiam melius persaepe togatae.

adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte

quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est,

85 iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet.

regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos

inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora

molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem,

quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.

90 hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei

contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,

quae mala sunt, spectes. ‘o crus, o bracchia!’ verum

depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.

matronae praeter faciem nil cernere possis,

95 cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.

si interdicta petes, vallo circumdatanam te

hoc facit insanummultae tibi tum officient res,

custodes, lectica, ciniflones, parasitae,

ad talos stola demissa et circumdata palla,

100 plurima, quae invideant pure adparere tibi rem.

altera, nil obstat: Cois tibi paene videre est

ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;

metiri possis oculo latus. an tibi mavis

insidias fieri pretiumque avellier ante

105 quam mercem ostendi? ‘leporem venator ut alta

in nive sectetur, positum sic tangere nolit,’

cantat et adponit ‘meus est amor huic similis; nam

transvolat in medio posita et fugientia captat.’

hiscine versiculis speras tibi posse dolores

110 atque aestus curasque gravis e pectore pelli?

nonne, cupidinibus statuat natura modum quem,

quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,

quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?

num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris

115 pocula? num esuriens fastidis omnia praeter

pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si

ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem

continuo fiat. malis tentigine rumpi?

non ego; namque parabilem amo venerem facilemque.

120 illampost paulo’ ‘sed pluris’ ‘si exierit vir

Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno

stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire.

candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa

nec magis alba velit quam dat natura videri.

125 haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom,

Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi.

nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,

ianua frangatur, latret canis, undique magno

pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto

130 desiliat mulier, miseram se conscia clamet,

cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.

discincta tunica fugiendum est et pede nudo,

ne nummi pereant aut puga aut denique fama.

deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam.


Systema: versus heroi. Nomenclatura: 3 Tigellius (M.); 12 Fufidius; 18 Iuppiter; 20 Menedemus Terentii; 20 Terentius; 25 Maltinus; 27 Gargonius; 27 Rufillus; 32 Cato Censorius; 36 Cupiennius; 46 Galba; 48 Crispus (C. Salustius); 55 Origo; 64 Fausta; 64 Sulla (L. Cornelius); 64 Villius; 67 Longarenus; 81 Cerinthus; 85 Marsaeus; 90 Lynceus; 91 Hypsaea; 95 Catia; 101 Cous; 105 Callimachus; 121 Galli; 121 Philodemus; 126 Egeria; 126 Ilia; 134 Fabius



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. ambvbaiarvm collegia, farmacopvlae. Marcus Tigellius Hermogenes musicae artis scientia praeditus Gaio Caesari dictatori fuit familiaris, postea Cleopatrae, quia dulciter cantabat et iocabatur urbane. Augusto quoque ita placuit, ut inter familiares domesticos haberetur. Erat autem largit[i]or adeo, ut omnibus musicis et circulatoribus multa donaret; et ideo morte eius tristes illos ait factos esse. Porro autem causam insectandi hominis non mediocris ingenii habuit Horatius, quod carmina eius parum scite modulata esse dicebat. [Ambubaiae] autem sunt mulieres uagae ac uiles, quibus nomen hoc casu uanorum et ebrietate balbutientium uerborum uidetur esse inditum. Nonnulli tamen ambubaias tibicines Syra lingua putant dici.

2. balathrones. [Balathrones] a balatu et uaniloquentia dicuntur. Colligit autem hac satura fere homines, dum uitia uitent, in contraria uitia reccidere.

7. hvnc si perconteris, avi cvr atqve parentis et reliqua. Si interrogaueris alium, inquit, cur maiorum suorum bona mutuatus pecuniam deuoret, respondebit nolle se uideri sordidi pusillique animi, et erunt qui eum laudent, alii uero qui uituperent.

9. condvctis coemens obsonia nvmmis. ‘Conductis nummis’ pro ‘faenore sumptis’ eleganter dixit, sicut conductae operae dicuntur eius, cui merces ob opus praestatur.

12. fvfidivs vappae, id est: timet, ne si non acriter usuras exegerit, uappa ac nebulo dicatur, id est uilis ac nugatorius.

14. qvinas hic capiti mercedes execat. Mercedes pro usuris dixit, secundum illud superius, quod dixerat [conductis nummis]. [Exec[t]at] autem [capiti] ad illud pertinet, quod auari faeneratores, cum dant usurariam pecuniam, primi mensis usuras capitis ipsius sorti[s] statim amoue[b]ant: hoc est ergo [exsecat].

15. qvanto perditior qvisqve est, tanto acrivs vrget. Ac tanto, inquit, grauioribus usuris onerat unumquemque, quanto intellexerit eum neglegentius res suas agere.

16. nomina sectatvr modo svmpta veste virili // svb patribvs dvris. Dicit eum tam praecipitem esse auaritia, ut non dubitet etiam filiis familias cum periculo exigendi pecunias credere, dum modo graues usuras credito suo inponat.

19. pro qvaestv svmptvm facit, hic vix credere possis. Hoc per ἀνθυποφορὰν dicitur, cuius sensus est: sed putet forsitan aliqui pro modo quaestus sibi eum indulgere; cui haec respondet: [uix credere possis], [quam si][bi] [non si][t] [amicus].

20. ita, vt pater ille terenti fabvla, qvem miservm et reliqua. Notus est apud Terentium Menedemus ille senex, qui de se poenas exigit, quod filium a se per duritiam sui fugauerit.

25. malthinvs tvnicis demissis. Sub Malthini nomine quidam Maecenatem suspicantur significari. Ab re t[h]amen nomen finxit. Maltha enim malacos dicitur. Porro autem tunicis demissis ambulare eorum est, qui se molles ac delicatos uelint haberi.

26. facetvs pastillos rvfillvs olet, gargonivs hircvm. Haec quoque exempla ad immoderatam intemperatamque uoluntatem pertinent. Alii quippe munditias plus iusto adfectant, alii nullam corporis sui habent curam.

28. svnt qvi nolint tetigisse nisi illas, // qvarvm svbsvta talos tegat instita veste. Matronas significat. Hae enim stola utuntur ad imos pedes demissa, cuius imam partem ambit instita adsuta.

31. qvidam notvs homo cvm exiret fornice, macte. Marcus Cato ille Censorius, cum uidisset hominem honestum e fornice exeuntem, laudauit existimans libidinem compescendam esse sine crimine. [Macte] autem ‘magis aucte, id est cumulate’ significat.

35. nolim lavdarier inqvit. Gaius Cup[p]iennius Libo Cumanus Augusti familiaritate clarus corporis sui diligentissimus fuit sectator matronarum concubitus. [Albi] autem non pro candido uidetur mihi dixisse, cum utique possint et uulgares mulieres etiam meretrices candidae esse, sed ad uestem albam, qua matronae maxime utuntur, puto relatum esse.

37. avdire est operae pr[a]etivm, procedere recte // qvi moechis non vvltis, vt omni parte laborent. Vrbane abutitur Ennianis uersibus: // Audire est operae pretium, procedere recte // Qui rem Romanam Latiumque augescere uultis. Sed illud urbanius, quod, cum Ennius [uultis] dixerit, hic [non uultis] intulerit.

39. vtqve illis mvlto corrvpta dolore volvptas // atqve haec rara cadat dvra inter saepe pericla. Merito hoc dicitur, cum adulteris et raro contingat concubitus earum, quas sectantur, et ipso metu periculi non sinceram inde uoluptatem percipiant.

41. ille flagellis ad mortem caesvs. Hoc de Gaio Sallustio uidetur dici, qui deprehensus ab Annio Milone in adulterio Faustae Syllae Felicis filiae uxoris eius flagellis caesus est.

43. dedit hic pro corpore nvmmos. Ne testes ei absci[n]derentur, poenam pecunia redemit.

44. hvnc permixervnt calones. [Permixerunt] pro ‘stuprauerunt’ positum est. [Calones] autem serui dicuntur a calando, hoc est quod uocentur ad ministerium. Nonnulli a kalendis putant, quod ea die cibaria accipiant.

44. qvin etiam illvd accidit et reliqua. In ad[a]ulterio deprehensis ait interdum euenisse, ut uirilibus amputatis dimitterentur.

46. ivre omnes: galba negabat. Subaudiendum hic extrinsecus: factum dicebant. Est enim totum tale: iure omnes factum dicebant, Galba autem negabat. Amare autem Seruium Galbam iuris consultum perstrinxit, quasi contra manifestum ius pro adulteris responderit, quia ipse adulter esset.

47. tvtior at qvanto mers est in classe secvnda, libertinarvm // dico, sallvstivs in qvas non minvs insanit // qvam qvi moechatvr. Ait multo quidem tutius esse libertinae condicionis mulieres sectari; quas tamen si cupidius quis adpetat, ut Sallustius Crispus, in eandem infamiam corruptorum morum incidere.

50. qvaqve modeste mvnifico esse licet hoc est: quantum permittitur saluo modestiae temperamento largiri.

55. vt qvondam marsaevs amator originis ille mimae. Mima quaedam nomine Origo fuit [h]isdem temporibus, in quam Marsaeus patrimonium suum inpendit.

59. vnde fama malvm gravivs qvam res trahit. Hoc ex persona sua Horatius dixit, intellegi uolens ex nimio mimarum aut meretricum amore uexari quidem censum, sed multo grauiora damna famae accidere.

59. an tibi abvnde // personam satis est, non illvd, qvidqvid vbiqve // officit, evitare? Bis ‘euitare’ accipe, quia sic plenum fit: an tibi abunde personam satis est euitare, non illud quidquid officit euitare? ait non satis esse personam matro»­ nae euitare, nisi etiam illud quidquid nocet atque officit euites.

62. rem patris oblimare. [Oblimare] ‘conterere’ significat, ut quae a fabris limantur.

62. qvid inter est in matrona, ancilla peccesve togata? Negat interesse quicquam, utrum quis in matrona an in ancilla an etiam in adultera delinquat, secutus opinionem Stoicorum, qui omnia peccata paria esse dicunt. Nec enim rei admissae quantitatem, sed admittentis uoluntatem spectant. Togatae autem in publicum procedere cogebantur f[a]eminae adulterii admissi conuictae.

64. villivs in favsta[e] syllae gener, hoc miser // vno nomine deceptvs, poenas dedit. ‘Villius’ pro Annio dixit. Annius autem Milo maritus fuit Faustae Cornelii Syllae filiae, qui a familia Longareni[a] adulteri uxoris suae rediens a cena ante aedes suas, ne adulterum deprehenderet, pugnis caesus est et ferro perterritus; quem ait nulla alia re in hanc iniuriam ac contumeliam reccidisse, quam quod magnae nobilitatis uxorem habere adfectauerit.

68. hvic si mvttonis verbis mala tanta videnti // diceret haec animvs. Muttonem pro uirili membro dixit, Lucilium imitatus. Ille etenim in VIII sic ait: // A laeua lacrimas muttoni absterge[re]t // amica.

73. at qvanto meliora monet pvgnantiaqve istis // dives opis natvra svae. Quanto meliora monet natura, quam quae tu[a natura] aestimas. Bene autem dicta [dicta] ‘diues opis suae’ natura, quoniam, quantum est in ipsa, non denegat uoluptatem simpliciter quaesitam.

76. tvo vitio rervmne labores, nihil referre pvtas? Tuo uitio laboras, si matronam concupiscas, rerum autem, si[ue] feminam.

81. sit licet hoc cerithe tvvm. Cerinthus nomine prostitutus dicitur fuisse insigni specie atque candore.

83. adde hvc qvod mercem sine fvcis gestat, aperte et reliqua. Adice nunc, inquit, ad commoda eorum, qui simpliciter meretricum concubitu contenti sunt, quod nullo lenocinio tecta ac fucata corpora in usu habent nudasque conspiciunt. Matronae autem, siquid formonsi habent, id solum ostendunt, quod reprehensibile est magnopere occultant.

86. regibvs hic mos est, vbi eqvos mercantvr: opertos // INSPICIVNT. Reges cum equos emunt opertos considerant, ne, si speciem eorum mollities ungularum destituerit, capti pulchritudine inutiles equos mercentur, uidelicet utilitatem pulchritudini praeponentes. Hoc ergo dicit unumquemque debere facere circa contemplationem mulieris, ut magis utilitatem quam speciem formae eius aut natalium sectetur.

91. hypsaea caecior. Plotia Hypsaea uitiosos oculos habuisse dicitur; quam hic amare in transitu percussit.

94. matronae praeter faciem nihil cernere possis, // cetera, ni catia est, demissa veste tegentis: praeter faciem nihil cernere matronae possis; reliquae enim corporis partes ueste celantur, nisi forte [ni] Catiae similis est, quae ob pulchritudinem crurum pudore neglecto alta ueste utebatur. Haec autem adeo uilis fuit, ut in aede Veneris theatri Pompeiani adulterium cum Valerio Acisculo [colono] tribuno plebis obducto uelo admiserit.

96. si interdicta petes, vallo circvmdata: nam te et reliqua. Si honestae feminae, quam compellare non licet, propter quod maxime incenderis, concubitus adpetes, multa[e] sunt, quae te inpediunt, quominus perspicere possis, qualis sit, quam concupiscis. ‘Vallo’ autem ‘circumdata’ allegoricos dicitur, id est: custodiis septa ac praemunita.

98. ciniflones, parasiti. Et ciniflones et cinerarii in eadem significatione apud ueteres dicebantur ab officio calamistrorum, in cinere calefaciendorum, quibus matronae capillos crispabant. Cuius rei et Vergilius meminit dicens: // Vibratos calido ferro murraque madentes.

100. plvrima qvae invideant pvre apparere tibi rem, hoc est: et alia plurima, quae non patiantur tibi corpus eius apparere.

101. altera, nihil obstat: cois tibi. Altera, inquit, quae prostat, perlucida ueste utitur ita, ut uelut nuda conspici possit. Haec autem uestis in Κῶι insula conficitur, per quam ob nimiam subtilitatem, quae intra sunt, translucent.

105. leporem venator vt alta // in nive sectetvr, positvm sic tangere nolit. Quem ad modum uenator fugientem leporem capere, appositum autem in cena non uult tangere, hac specie matronam adpeti ait, quia non sit licitus ac facilis eius complexus, meretrices autem fastidiri, quia copia earum sit in promptu.

107. cantat et adponit — mevs est amor hvic similis. Amator, inquit, matronae hoc cantat.

108. transvolat in medivm: licitam uenerem transcendit ac fastidit.

109. hiscine versicvlis speras tibi et reliqua. His uersiculis, quos cantare eum dixit, quibus uenatori amorem suum comparat.

111. nonne, cvpidinibvs statvat natvra modvm qvem et reliqua. Nonne satius est, inquit, quaerere, quem finem cupiditatibus natura statuerit, quid tolerari possit, si denegetur, quid denegatum sustineri non possit? [quaerere magis prodest]. Negabit autem sibi homo prudens ea tantum, sine quibus famem ac sitim frigusque summoueat.

113. et inane[m] abscindere soldo. Allegoricos: et inutilia ac uana ab utilibus ac necessariis reccidere ac separare.

114. nvm tibi cvm favces vrit. Satis eleganter ac probabiliter haec inferuntur. Ait enim, sicut, qui famem ac sitim sedare cupiat, uasorum, quibus haec inferantur, dilectum non habeat, ita rei ueneriae rationem esse, siquis eam ex necessitate, non ex deliciis aut praua persuasione uelit nosse.

119. non ego: namqve parabilem amo venerem facilemqve. Quod ad me pertineat, inquit, ego certe non faciam, ut malim tentigine rumpi, quam in quamlibet occurrentem necessitatem libidinis effundere. Nam et illam malo, qua facile potiri possim.

120. illam ‘post pavlo’ ‘sed plvris’ ‘si exierit vir’ // gallis. Haec distinguenda sunt, ut singula legantur. Ita demum enim significabuntur uerba eius, quae se magno uendat et differendo amatorem cupidiorem sui faciat. Gallis autem has ait aptiores esse, quia Filodamus Epicurius, cuius sensum transtulit, relegat tales ad Gallos, qui magno adulteria mercantur uel propter diuitias, uel quod incensioris libidinis sint.

123. vt neqve longa // nec magis alba velit, qvam dat natvra, videri. Hoc est: quae simpliciter agat, nec proceritatem sibi staturae aut fucis colorem mentiatur.

125. haec vbi svpposvit dextro corpvs mihi laevvm. Hoc est, quod Lucilius ait in VIII.: // Et cruribus crura diallaxon.

126. do nomen qvodlibet illi. Eleganter: fingo mihi in tenebris meretricem illam aliquam esse de nobilibus. Per quod significat, non interesse quae sit, cum eam non uideas uel cum omnium eadem corporis natura sit.

129. vae pallida lecto desiliat mvlier[em]. Quidam putauerunt uaepallida[m] nunc unam partem orationis esse, ut Vegrandi s[ub]ubere coctum, quod ait Persius Flaccus, ut significet ‘ualde pallida’, sed mihi uidetur uae imitatiuo charactere dictum, ut illa perturbata mariti aduentu[m] hanc lamentationis uocem proferat.

130. miseram se conscia clamet. Ancilla[m] scilicet, quae conscia sit dominae in hoc adulterii facinore.

132. discincta tvnica fvgiendvm est, et pede nvdo. Energos [hoc est otiose] expressa perturbatio adulteri[i] de ipso lecto subito fugientis.

133. ne nvmmi pereant avt pyg[a]e avt deniqve fama. Ne deprehensus aut pecunia se redimat aut ad adulterii referendam contumeliam constupretur aut certe manifestus adulterii reus cum ad iudicium profectus sit condemnatus infamis fiat.

134. deprendi miservm est: fabio vel ivdice vincam. Satis urbane significat Fabium pro adultero iudicaturum, si iudex in hanc rem constituatur, qui harum rerum sit et ipse sectator.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. § ambvbaiarvm collegia. Ambubaiae dicuntur mulieres tibicines lingua Syrorum [(cf. Porph.)]. Etenim eorum lingua tibia siue symphonia ambubaia dicitur. § Balatrones autem luxuriosos ac perditos uocat a Seruilio Balatrone, cuius in secundo ([serm.] II 8, 21) meminit, ut ex huius nomine similis uitae homines balatrones sint appellati. § Legitur et balatrones, qui bona sua lacerant, idest in baratrum mittunt.

1. pharmacopol<a>e. Vnguentarii. 2. § ‘Balatrones’ a balatu ouium, quasi ciborum sectatores, quasi comestores, qui rem suam in uoram mittunt. Balatrones a balatu intortae uocis dicuntur, qui idem et blatterones dicti. Sunt autem proprie uaniloqui.

3. § cantoris tigelli. Mutato nomine per inuidiam cantorem pro musico obtrectatorie dicit. Fuit autem modulator optimus, in Sardinia natus. Is carmina Horatii negabat satis perite modulata, et idcirco carpitur ab illo. Marcus Tigellius Hermogenes, musicae peritissimus et uocis eximiae, Gaio Caesari dictatori et post Cleopatrae acceptissimus, Augusto quoque Caesari amicissimus; erat autem largitor adeo, ut scenicis et circulatoribus multa donaret. Ideo autem dixit cantoris, quia dicebatur in poematibus suis placere uoce, non carminum probitate.

4. § qvippe benignvs erat. Pleonasmos; non enim uere benignus erat, sed prodigus; ex illorum autem persuasione dixit, quibus donabat et largus nimium uidebatur.

8. pr<a>eclaram rem. Amplum patrimonium. § ingrata. Sine gratia, quia omnia sine norma nocent; quia non est grata gula, si propter ipsam consumptum fuerit patrimonium, aut quia, quicquid ei praestiteris, gratiam tibi habere non potest. Ingluuies autem dicitur uoracitas gulae.

9. omnia condvctis. A feneratore acceptis; conducuntur enim quasi nummi, pro quibus merces soluitur [(cons. Porph.),] quamuis alii conductis ‘congregatis’ intellegant.

12. fvsidivs. Auarus quidam [fenerator] contrario uitio laborans. § vappae famam timet ac nebvlonis. Vappa proprie dicitur, quod nec uinum est nec acetum. Nebulo, quem egestas fecerit fraudulentum. § timet. Nisi acriter exegerit usuras, timet ne uappa ac nebulo dicatur, idest uilis ac nugator [qui usuras exigit]. § Nebulones dicuntur qui humili genere nascuntur; inde etiam comici seruos nebulones dicunt.

14. execat. Quinis centesimis fenerat aut ‘execat’ de sorte deducit. § Grauiter l<a>edendo debitores accipit aut in charta notat.

16. § svmpta veste. Sumpta uirili toga. Tyrones autem uocauit adulescentes deposita praetexta. Sensus autem: dicit eum tam praecipitem auaritia, ut non dubitet filiis familias cum periculo exigendi pecunias credere, dummodo usuras grauiores inponat. § Quoniam non licebat tyronibus, idest adulescentulis fenerari, ne prodigi essent, promittentes multas usuras propter accipiendam pecuniam.

17. § Id agit, ut debitores adulescentes habeat. His dat pecunias mutuas, qui sunt adulescentes et uiuunt sub duris patribus; hi enim etiam cum maximis usuris pecunias libenter accipiunt, qui etiam plus iusto illi possunt dare centesimas.

17. § simvl atqve. Quis non miretur, cum audierit, quod quinque centesimas exigit, et exclamet: <o maxime Iuppiter!> § at in se. Sed fortasse dicit aliquis, quod pro quaestu suo erogat in uictum, et, qui multum adquirit, fortasse habet opulentiam conditiuam. Ad hoc ita respondeam: non potes credere tu, qui audis, quomodo is fraudat [in]genium suum, idest quomodo se necat.

20. § ita vt pater ille. Ita sibi est inimicus auarus, ut non peius sese afflixisse uideretur Menedemus [(Ter. heaut, 75 sqq.)].

22. § atqve hic. Atque pro quam, ut sit pronomen hic, hoc est auarus. Alii sic exponunt: ‘hic’ aduerbium, ut sit cin hoc loco.

25. § malchinvs. Conposuit nomen, quasi Malachos, Malchinus. Maecenatem tangit. § Varicosus enim fuit [quidam] delicatior et solutus.

26. est qvi i. a. o. s. v. f. Est qui sibi facetus esse uideatur, si altiore ueste utatur.

27. pastillos. Hoc uult dicere, quod neque pastillos debet olere homo, neque hircum. pastillos. Diapasmata, unguentum.

28. svnt qvi n. t. Proprie dixit tetigisse, unde et intactae uirgines dicuntur, ut poeta ([Verg. Aen.] I 345): Cui pater intactam dederat.

28. Quia matronae stola utuntur demissa usque ad imos pedes, cuius imam partem ambit instita subsuta [(ex Porph.).] Instita autem dicitur τὸ περιπόσιον quod togae subsuebatur, quo ([edit.] qua) matronae utebantur.

29. § Subsutam uestem praetextam dixit. § Instita autem est tenuissima fasciola, quae praetextae adicitur. § Allegoricos autem dixit: alius non uult nisi matronas petitum ire.

31. qvidam notvs homo. Cato, cum uidisset ex lupanari adulescentem exeuntem, laudauit eum et ait [(memorab. dicta ed. Jordan fr. 75, p. 110):] Macte noua uirtute, puer. § Catone transeunte quidam exiit de fornice; quem, cum fugeret, reuocauit et laudauit. Postea cum frequentius eum exeuntem de eodem lupanari uidisset, dixisse fertur: adulescens, ego te laudaui, tamquam huc interuenires, non tamquam hic habitares.

32. <catonis>. Catonem illum Censorium dicit.

35. § permolere. Subigitare, ut habemus in Terentio ([heaut]. III 3, 6) de ipso actu turpi [dicit].

36. § si<c> me mirator c. c. a. Cupiennius quidam amator matronarum ait: hoc modo me laudari nolo. § Hic familiaritate Augusti clarus fuit, corporis sui diligens et sectator matronarum. § ‘Albi’ autem matronalis.

37. § avdire est. Fructus est his, qui oderunt moechos, audire, quantis incommoditatibus affligantur. § Aliter: operae pretium est audire, quod etiam uoluptas, quam capiunt moechi, non est plena; inminuitur autem multis incommoditatibus.

38. § qvi m<b>echis. Vrbane abutitur Ennianis uersibus; ille enim ait ([Enn. ann.] 454 V): Audire est operae pretium procedere recte, // Qui rem Bomanam Latiumque augescere uultis. Sed illud urbanius, quia cum Ennius ‘uultis dixerit, hic ‘non uultis’ intulerit.

40. cadat. Pertingat, eueniat. pericla. Quae imminent illis, quia inter maxima pericula raro prouenit uoluptas.

41. § ille flagellis. Hoc de Sallustio uidetur dicere; Sallustius enim Crispus in Faustae, Sullae filiae, adulterio deprehensus ab Annio Milone flagellis caesus esse dicitur [(ex Porph.);] quem T. ([leg.] Q.) Asconius Pedianus in uita eius significat. § ‘Ad mortem’ autem ‘prope mortem’.

43. dedit hic pro corpore n. Non ne stupraretur, sed melius [(cum Porph.)] ne castraretur. Pro corpore autem: pro obscena parte corporis.

44. § Calones sunt ministri militum, liberi homines; lixae uero serui eorundem.

46. testes. Testiculos. Salaces dicuntur libidinosi, quia libido dicitur salsa esse. Hic et haec et hoc salax. Salacem: libidinosum; dicitur enim membrum illud, in quo libido est, esse salsum. Alii a saliendo dicunt.

46. demeteret. Multis etiam uirilia amputata sunt. ivre omnes. Subaudi factum esse dicebant. § Galba iuris peritus et ipse matronarum sectator, qui dicebat non iure factum, ut testes amputarentur, quia primo adulterii poena pecuniaria erat.

47. § tvtior a. q. m. est i. c. s. Quanto melius est et tutius uti libertinis comparatione adulterii. § Sed, dicit, tanto ardore fertur Sallustius in libertinas, quanto ardore fertur moechus in matronas. 48 Deest ‘tamen’ ut sit: ‘in quas tamen Sallustius’.

49. § nvm minvs insanit. Ipsi enim Sallustio in senatu a censoribus hoc obiectum est. Tum ille se non esse matronarum, sed libertinarum sectatorem esse testatus est, et ideo senatu pulsus est, quod excusat idem in Catilinae libello. Sensus autem hic est: dico tutius esse, ut libertinae appetantur, sed et in ipsis siquis propensior fuerit, infamatur, ut Sallustius Crispus. § vt hic. Idest Sallustius si uellet ea ratione, qua modesto uti licet, largus atque benignus esse, daret, quantum satis esset et quantum ipsa res flagitasset.

50. § qva res. In antiquioribus ‘qua res’ inuenio, ut sit sensus: ‘in quantum res’. Deest ‘tenus’, ac si diceret ‘eatenus’; ex sequentibus enim hoc intellegimus ‘qua res, qua ratio’: quatenus res, quatenus ratio; ut ‘hic si’ ad ‘uellet’ iungamus, ut sit: ‘si hic uellet bonus uideri’.

55. vt qvondam m. Ordo: ut quondam, inquit, Marseus. Hic Marseus amauit mimam quandam Originem [nomine, in quam patrimonium suum expendit].

58. § vnde. Ex quo amore maiorem pateris infamiam quam profusionem; nam uti meretricibus conceditur, non amare.

59. § fama malvm g. q. r. t. Vnde fama malum trahit, quod grauius est, quam dampnum rei familiaris.

59. § an tibi habvnde p. s. Zeuma ‘uitare’, idest non tibi sufficit uitare personam, nisi illud uitaueris, quod ubique obest; nonenim tantummodo obest tibi, si amas matronam, sed etiam, si amas meretricem.

61. § bonam deperdere famam. Hoc ex persona sua dicit Horatius intellegi uolens ex nimio mimarum aut meretricum amore uexari quidem censum, sed multo grauiora damna famae accedere.

62. oblimare. Deterere, consumere, tractum a ‘lima’, qua fabri utuntur [(cf. Porph.),] aut certe a limo, ut sit obducere, ut dicimus quaedam limo obducta deperisse.

62. § qvid inter est. Negat interesse quicquam, utrum quis in matrona an in ancilla an etiam in adultera delinquat, secutus opinionem Stoicorum, qui omnia peccata paria esse dicunt; neque enim rei admissae quantitatem, sed admittentis uoluntatem spectan. § peccesve togata. Matronae, quae ob adulterium [a maritis] repudiabantur, togam accipiebant sublata stola propter ignominiam. § Toga autem meretrici apta. Ita enim solebant prostare cum solis pullis togis, ut discernerentur a matronis; et ideo quae adulterii damnatae fuerant, hac ueste utebantur. Aliter: togatae dicebantur in publicum procedere feminae adulterii admissi <conuictae>. Alii togatam dicunt libertinam, quia antea libertinae toga utebantur, stola uero matronae.

64. § villivs in favsta. Nomina semper incerta pro certis. Nam Fausta Syllae filia Tito Annio Miloni nupta fuit, ut superius exposui. Alibi ([carm.] II 12, 13): Me dulcis dominae musa Lycimniae.. pro ‘Terentiae’ et ([serm.] I 2, 25): Malchinus tunicis demissis ambulat.. pro M<a>ecenas. Et hic ‘Villius in Fausta’: Annius in Fausta [(sim. Porph.).] Eodem numero syllabarum commutationem nominum facit. § Hoc miser uno nomine deceptus est, quod filia Syllae esset hominis potentis et clari, sperans talis uiri filiam castam fore [uicturam] nec umquam peccare posse. § villivs in f. Fausta dicebatur filia Syllae. Hanc cum Villius impetrasset uxorem, forte Longarenus adulter domi eiusdem puellae erat; ita Villius conlisus 6 est plagis; nihilo minus eam postea tenuit apud se propter nobilitatem. [Villius in Fausta <infaustus> ideo dictus erat, quia uxorem [infaustus] filia<m> Sill<a>e duxit, in cuius domus ([leg.] domo) Longarenus clausus eum uenientem pene ad mortem uerberauit.] § syll<a>e gener. Non uere gener, sed quia filiam Syllae stuprauit ita frequenter, ut ipse gener esse uideretur. Nam Longarenum habuit maritum. hoc miser v. Quoniam nobilis filiam affectauit uxorem, uel hac re, quod dicebatur matronas appetere.

65. deceptvs. Decipitur amator nobilitate dilectae, qui putat se hoc minus peccare, quod nobilem stupret.

67. § exclvsvs fore. A familia scilicet Longareni moechi. Et notandum fore numero singulari: Terentius in adelphis (II 3, 11): Quidnam concrepuit fores ([leg.] foris)? Item Cicero pro Cornelio (I [fragm]. 49 [Kayser]): ‘Aperui forem scalarum’, sed ex uerbis accusatoris ridentur, ut in Flacciana ([schol. Bobiens.] p. 230 [Or., pro Flacco] 2, 5) ‘strangulauit’ posuit.

69. § diceret haec (hvic) animvs. Idest Vill<i>o si animus loqueretur ex uerbis muttonis. Mutto autem dicitur membrum uirile, sicut Lucilius libro octauo ([fragm]. VIII 5 M.): Laeua lacrimas muttoni absterget amica.

70. magno prognatvm d. c. c. De stirpe magni consulis oriundum.

70. § velatvmqve st. Proprie toga muliebris stola dicitur, et notandum in hoc uersu, quod toga et stola communem syllabam fecerint.

73. § at qvanto m. Idest quanto meliora monet tuis sensibus natura, quae habundat necessariis, his scilicet, quae usus exigit. § Habundat autem, si tu sis bonus dispensator, idest si tu his recte usus fueris.

74. § dives opis. Idest quae natura propriis opibus habundat, quoniam, quantum est in ipsa, non denegat uoluptatem simpliciter quaesitam. modo. Tantummodo.

76. dispensare. Cum ratione erogare, uiuere.

76. § ne labores. Tu putas nihil interesse, utrum tuo uitio labores, an naturae? § Vitio nostro laboramus, si dolemus, cum desit fasianus; rerum natura laboramus, si dolemus, cum desit panis. Alii [(Porph.)] dicunt: uitio nostro laboramus matronam concupiscentes; rerum uitio, si usus feminae non adest.

78. § vnde. Idest a quo, ut ([Verg. Aen.] I 6): Genus unde Latinum. Non est autem loci, sed personae.

79. qvam ex re decerpere. Plus mali accipit, qui amat nobilem, si fuerit deprehensus, quam fructus, si impetrauerit. 80 Ostendit non diuitiis fieri pulchritudinem, sed natura. § nec magis hvic. Idest nobili; et sermonem suum conuertit ad puerum Cerinthum pulcherrimum hoc tempore. Idest nec magis erit tuum femur, o Cerinthe, tenerum aut crus rectum, si inter niueos uiridesque lapillos iacueris. § Hic autem docet natura non ornatu pulchras esse mulieres. § Hic autem Cerinthus dicitur illis temporibus fuisse prostibulum pulcherrimum. Prostibulum autem dicitur scortum. Fuit autem hic puer insignis specie atque candore. Ordo est: nec magis tenerum est femur aut <crus> rectius huic matronae inter niueos uiridesque lapillos, scilicet quam libertinarum.

80. <viridesqve lapillos>. Smaragdos. <niveos>. Margaritas.

83. § adde hvc. Adde ad commoda eorum, qui simplici contenti sunt femina <quod> et nullo lenocinio formentur. § sine fvcis. Fucus genus herbae marinae est, unde lana inficitur. Et in carminibus Horatius (III 5, 27. 28): Neque amissos colores // Lana refert medicata fuco.. et Virgilius ([georg.] II 465): Alba nec Assyrio fucatur lana ueneno. Inde etiam corruptae merces fucatae uocantur, et pro dolis et fraudibus Terentius in eunucho (III, 5, 41): Fucum factum mulieri.

84. § honesti est. Idest pulchri, ut poeta ([Verg. georg.] II 392): Et quocumque deus circum caput egit honestum.

86. § regibvs h. m. Reges, quando emunt equos, operiunt eos, ne inducti pulchritudine aut clunium aut faciei emant equum pedibus mollioribus. Hoc ergo dixit: unumquemque debere id facere circa contemplationem mulieris, ut magis utilitatem quam speciem formae eius aut natalium sectetur.

90. § ne corporis optima l. c. o. Lynceus quidam tantam uim acumine dicitur habuisse oculorum, ut trans parietem uideret et, dum staret in Sicilia, uideret classes de Africa exeuntes. Sensus: noli, inquit, nimium acute eligendo, quae bona sunt, in ea, quae contraria sunt, caecus esse; hoc est: sic debes in utramque partem iudicium habere.

91. hypsea. Quaedam matrona fuit eo tempore oculis uitiosis.

92. § o crvs o b. Nescio cuius laudas crus et brachia, sed habet uitia inter nates, et potes eam contempnere. Pygas autem Graece dixit.

92. § vervm depygis. Sine natibus; pyga enim pars corporis posterior; uel certe magnis natibus, ut ‘de’ hic ‘ualde’ intellegatur. § brevi latere. Deforme est in feminis furcam latere habere maiorem.

94. § matronae p. f. n. c. p. Praeter faciem [matronae], inquit, nihil cernere matronae possis; reliquae enim corporis partes ueste celantur, nisi forte Catiae similis est, quae ob pulchritudinem crurum neglecto pudore alta ueste utebatur. Haec autem adeo uilis fuit, ut in <a>ede Veneris theatri Pompeiani adulterium committeret. 95 Catia inpudica mulier, quae uestem usque ad talos dimittebat, tegens pedes quos habuit foedos.

97. insanvm. Pronum amatorem; semper enim ibi plus incendimur, quo difficilius peruenimus.

98. § ciniflones. Ciniflones et cinerarii eadem significatione apud ueteres habebantur ab officio calamistrorum, idest ueruum in cinere calefaciendorum, quibus matronae capillos crispabant. Cuius rei et Virgilius meminit dicens ([Aen.] XII 100): Vibratos calido ferro. § Dicti autem ciniflones ab eo, quod in cinerem flant ad calefaciendum ferrum, quos cinerarios appellabant. <ciniflones> Cinerarii uulgo, qui calefaciebant ferrum, quo mulieres capillos crispabant.

99. <palla>. Pro peripodio posuit, quod dicunt tunicopallium.

100. <rem>. Corpus mulieris.

101. cois tibi. Coae uestes dicebantur admodum subtiles. Cois uestis est, quae conficitur in insula Coo, perlucida. Alii ‘Cois’: coccinis. § Altera, inquit, quae prostat, perlucida ueste utitur, ita ut nuda conspici possit. § Haec autem uestis in Koo ([leg]. Κῷ [cum Porph.]) insula conficitur, per cuius nimiam subtilitatem, quaeque sunt interiora, translucent. 104 Insidiae fiunt amatori, cum dat pretium maximum pro foeda matrona.

105. § leporem venator. Inducit quasi canticum amatoris matronae;. est autem canticum hoc: uenator persequitur leporem, ut capiat, et captum contempnit. Amor meus huic similis est: absentia et difficilia desiderat et parata contempnit.

106. positvm. Paratum, adpositum in conuiuio, ut Persius (1, 53): Calidum scis ponere sumen.

107. § Quasi hoc dicat amator matronae: meus amor similis est uenatori, qui absentem leporem sequitur et appositum in epulis contemnit.

108. <captat>. Desiderat; mire ‘captat’ propter uenatorem adiungit.

111. § nonne c. Nonne sati<u>s est quaerere, quem finem cupiditatibus natura statuerit, quid tolerare possit, si denegatur, quid denegatum sustinere non possit? Multum tibi prodest quaerere, quid doleat natura uel ferat. § Ordo est: nonne quaerere plus proderit, quid negatum latura, uel quid negatum dolitura est natura? nonne cvpid. Nonne quaerere melius est, quem modum cupiditatibus statuit natura?

113. <abscindere>. αλληγορικῶς: et inutilia ac uana ab utilibus et necessariis recidere ac separare. § ‘Soldo’ utili, pro solido, et est figura detractio. Idest utilia ab inutili separare. Solidum est manducare panem, inane autem phasianum.

119. § non ego. Idest nolo ego rumpi tentigine, hoc est extensione, sed in praesentem uenerem inruere. <parabilem>. Idest uiliorem pretio. Et hii uersus ex Graeco translati sunt.

120. § illam post p. Idest ‘illam’, quae dicit ‘post paulo ueni, si exierit uir’, Philodemus dixit ‘Gallis relinquo’.

121. § gallis hanc p<h>. Quia aut proniores sunt in uenerem aut multum donant. Philodemus autem quidam philosophus fuit phisicus, qui Gallos multum donare mulieribus dixit, aut quasi diuites, aut quasi in libidinem proniores. Alii [(ut Porph.)] dicunt Epicureum fuisse, qui cum multa de eadem secta scripsisset, dicens de muliere difficili ait: Gallis haec danda est ministris matris deorum, qui concumbere non possunt.

124. nec magis alba. Vt nolit illecebrosis fucis sese ornare.

126. § h<a>ec vbi s. Istius modi mulier cum mecum inierit, do illi nomen illae et Egeriae, quae speciosissimae fuerunt. [Historia hoc habet: Amulius et Numitor fratres fuerunt. Amulius fratrem imperio pepulit et filium eius necauit. Filiam uero Illiam ([leg.] Iliam) Vest<a>e sacerdotem fecit, ut spem sobolis auferret, a qua se puniri posse cognouerat. Hanc ut multi dicunt Mars oppressit ([leg.] compressit). Vnde nati sunt Remus et Romulus, quos cum matre Amulius praecipitari iussit in Tiberim. Turn, ut quidam dicunt, Diam sibi amen ([leg]. Amen) fecit uxor em, pueri uero expositi uicin<a>e rip<a>e (ad uicinam ripam [Seruius] p. 101 [Th.]) sunt. Hos Faust<ul>us (Faustus [etiam Seruius Th.]) repperit pastor, cui ([leg.] cuius) uxor erat nuper Acci ([leg.] Acca) Larentia meretrix (meretrix Acca Larentia [Seru.]), quae susceptos aluit pueros. Hi postea auum suum Numitorem occiso Amulio in regna reuocarunt. Quod autem a lupa aliti dicuntur (dicuntur alti [Seru. Th.]) fabulam (leg. fabulosum figmentum [cum Seruio]) ad celandi ([leg.] celandam cum Seruio) auctoris Romani generis turpitudinem hoc fingunt, nec incongrue; nam et meretrices ‘lupas’ uocamus, unde et ‘lupanar’ (lupanaria [Seru.]), et constat hoc animal in tutela Martis esse (in tutela esse Martis [Seru.]). Regina filia regis abusiue ait ([gloss. V; haec omnia ex Seruio ad Verg. Aen. I 273] ‘regina sacerdos’) interpolata sunt; sed uerba ‘regina — ait’ [non leguntur apud Thilonem].]

129. § ve<pallida>. Quidam (non Porph.) putant ‘uepallida’ unam partem orationis esse quomodo ‘uesana’; sed magis diuidendum est, ut ‘ue’ interiectio sit feminae timentis ac perturbatae;

129. § lecto desiliat mvlier. Mire ostendit ab ipso lecto fugam esse faciendam.

131. § metvat doti. Quia antea adulterae dotem tantummodo perdebant.

132. § discincta tvnica. Aut quia omnes antea militabant, aut quia cingebant sese siue subarmale suum et ita procedebant omnes.

133. ne nvmmi pereant. Ne deprehensus aut pecunia se redimat ab adulterio aut ad reddendam contumeliam constupretur aut certe manifestus adulterii reus, cum ad iudicium perductus sit, condempnatus fiat infamis.

134. deprendi miservm est. Idest etiam Fabius, adulter qui est, si iudicet, non possit negare miserum esse deprehendi. § fabio v. i. v. Satis urbane significat Fabium pro adulterio iudicaturum, si iudex in hanc rem constituatur, qui harum rerum et ipse sectator sit [(ex Porph.):] tamen miserum esse deprehendi. Probe: nam si istum, qui est adulter, interrogem de qualitate adulterii, respondebit malum esse, et probare poterit, quod non expedit adulterari. fabio vel ivdice. Quia ipse aliquando in adulterio deprensus non laudat bonum esse, et suspicari debe-mus hunc adulterorum fautorem esse potuisse.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII