Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones i v


postera opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Egressum magna me accepit Aricia Roma

hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,

Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi

differtum nautis cauponibus atque malignis.

5 hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos

praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis.

hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri

indico bellum, cenantis haud animo aequo

exspectans comites. iam nox inducere terris

10 umbras et caelo diffundere signa parabat:

tum pueri nautis, pueris convicia nautae

ingerere: ‘huc adpelle;’ ‘trecentos inseris;’ ‘ohe,

iam satis est.' dum aes exigitur, dum mula ligatur,

tota abit hora. mali culices ranaeque palustres

15 avertunt somnos; absentem cantat amicam

multa prolutus vappa nauta atque viator

certatim; tandem fessus dormire viator

incipit ac missae pastum retinacula mulae

nauta piger saxo religat stertitque supinus.

20 iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem

sentimus, donec cerebrosus prosilit unus

ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno

fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora.

ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha.

25 milia tum pransi tria repimus atque subimus

inpositum saxis late candentibus Anxur.

huc venturus erat Maecenas optimus atque

Cocceius, missi magnis de rebus uterque

legati, aversos soliti conponere amicos.

30 hic oculis ego nigra meis collyria lippus

inlinere. interea Maecenas advenit atque

Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem

factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus.

Fundos Aufidio Lusco praetore libenter

35 linquimus, insani ridentes praemia scribae,

praetextam et latum clavum prunaeque vatillum.

in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,

Murena praebente domum, Capitone culinam.

postera lux oritur multo gratissima; namque

40 Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque

occurrunt, animae, qualis neque candidiores

terra tulit neque quis me sit devinctior alter.

o qui conplexus et gaudia quanta fuerunt.

nil ego contulerim iucundo sanus amico.

45 proxima Campano ponti quae villula, tectum

praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque.

hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt.

lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque;

namque pila lippis inimicum et ludere crudis.

50 hinc nos Coccei recipit plenissima villa,

quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis

Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri,

Musa, velim memores et quo patre natus uterque

contulerit litis. Messi clarum genus Osci;

55 Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti

ad pugnam venere. prior Sarmentus equi te

esse feri similem dico.’ ridemus, et ipse

Messius ‘accipio,’ caput et movet. ‘o tua cornu

ni foret exsecto frons,’ inquit, ‘quid faceres, cum

60 sic mutilus minitaris? at illi foeda cicatrix

saetosam laevi frontem turpaverat oris.

Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus,

pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:

nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.

65 multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam

ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,

nilo deterius dominae ius esse; rogabat

denique, cur umquam fugisset, cui satis una

farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.

70 prorsus iucunde cenam producimus illam.

tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes

paene macros arsit dum turdos versat in igni.

nam vaga per veterem dilapso flamma culinam

Volcano summum properabat lambere tectum.

75 convivas avidos cenam servosque timentis

tum rapere atque omnis restinguere velle videres.

incipit ex illo montis Apulia notos

ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos

nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici

80 villa recepisset lacrimoso non sine fumo,

udos cum foliis ramos urente camino.

hic ego mendacem stultissimus usque puellam

ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert

intentum veneri; tum inmundo somnia visu

85 nocturnam vestem maculant ventremque supinum.

quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis,

mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,

signis perfacile est: venit vilissima rerum

hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra

90 callidus ut soleat umeris portare viator.

nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna:

qui locus a forti Diomede est conditus olim.

flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.

inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum

95 carpentes iter et factum corruptius imbri.

postera tempestas melior, via peior ad usque

Bari moenia piscosi; dein Gnatia Lymphis

iratis exstructa dedit risusque iocosque,

dum flamma sine tura liquescere limine sacro

100 persuadere cupit. credat Iudaeus Apella,

non ego; namque deos didici securum agere aevom

nec, siquid miri faciat natura, deos id

tristis ex alto caeli demittere tecto.

Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.


Composuit: 717 A.U.C. (37 ÂŃ). Systema: versus heroi. Nomenclatura: 1 Aricia; 1 Roma; 2 Heliodorus; 3 Appius; 3 Forum Appii; 3 Graecus; 6 Appia Via; 24 Feronia; 26 Anxur; 27 Maecenas (C. Cilnius); 28 Cocceius Nerva; 30 Varius (L.); 31 Maecenas (C. Cilnius); 32 Fonteius Capito; 33 Antonius (M.); 34 Aufidus Luscus; 34 Fundi; 37 Formiae; 37 Mamurra; 38 Murena (L. Licinius); 40 Maro (P. Vergilius); 40 Plotius Tucca; 45 Campanus; 47 Capua; 48 Maecenas (C. Cilnius); 51 Caudium; 52 Sarmentus; 53 Musae; 54 Oscus; 55 Favonius; 63 Cyclops; 66 Lares; 71 Beneventum; 74 Vulcanus; 77 Apulia; 78 Atabulus; 91 Canusium; 92 Diomedes; 94 Rubi; 97 Barium; 97 Gnatia; 97 Lymphae; 100 Iudaeus; 104 Brundisium



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. egressvm magna me accepit aricia roma. Lucilio ha[e]c satyra aemulatur Horatius iter suum a Roma Brundesium usque describens, quod et ille in tertio libro fecit, primo a Roma Capuam usque et inde fretum Siciliense.

4. differtvm navtis et reliqua. Peruenisse Forum Appii indicat, ubi turba esset nautarum, qui in Pomptinis paludibus nauigabant, item cauponum ibi morantium. Iter autem illud expeditioribus unius diei esse dicit, quod ipse biduo confecerit.

5. altivs ac nos praecinctis. Id est, expediti[u]s et agilibus.

7. hic ego propter aqvam et reliqua. Hodieque Foro Appi uiatores propter aquam, quae ibi deterrima est, manere uitant. Dicit ergo Horatius se ibi cenare noluisse, ne necesse haberet bibere.

12. hvc appelle! trecentos inseris. Verba sunt nautae irascentis, quod plures naui inponat, quam pepigerat [id est: pactus fuerat].

13. dvm aes exigitvr, dvm mvla ligatvr. Manifestum est illis temporibus per paludes Pomptinas non talem uiam fuisse, ut uehiculis illa iri posset; itaque nauem solitos conscendere uiatores, quam iumentum aliquod conducere.

15. absentem cantat amicam // mvlta prolvtvs vappa navta atqve viator. Sic enim leues ac uulgares homines noctis solacia uigiliarum quaerere solent cantica amatoria cantantes.

18. ac missae pastvm retinacvla mvlae // navta piger saxo religat. Posteaquam obdormierint uiatores, dicit nautam mulam disiunctam pastum misisse naui retinaculo ad saxum ligata.

24. ora manvsqve tva lavimvs, feronia, lympha. Tarracinam se quarta hora tandem peruectum esse dicit. Hodieque autem paulum citra Tarracinam fons Feroniae est.

25. milia tvm pransi tria repimvs atqve svbimvs // inpositvm saxis late candentibvs anxvr. Quae nunc Tarracina dicitur, olim Anxur dicebatur. Vnde Iouem Anxyrem colebant, cuius et Vergilius meminit, cum ait: // Iuppiter Anxyris aruis // Praesidet. Merito autem [repimus], inquit, et [inpositum saxis Anxur], quoniam illis temporibus adhuc Tarracinensis urbs in altissimo monte erat, unde postea in aequiorem locum deposita est, ut sunt adhuc uestigia aedificiorum in monte[m], sed et murorum.

26. inpositvm saxis late candentibvs anxyr. Mons ille, in quo Tarracina constituta erat, non candida saxa habet, sed calci coquendae aptissima. Ergo a calce uidetur candida dixisse.

27. hvc ventvrvs erat maecenas et reliqua. Dissensione orta inter Caesarem Augustum Antoniumque Luci[li]us Cocceius Nerua auus eius, qui postea imperauit, petit a Caesare, ut aliquem, cum quo de summa rerum tractaret, mitteret Tarracinam. Et primum Maecenas, mox et Agrippa adgressi sunt, hi[i]que, qui pepigerant fidem confirmatissimam, in una castra conferre signa utrosque exercitus iusserunt. Hoc et Titus Libius in libro CXXVII. refert, excepta Fontei Capitonis mentione.

32. ad vngvem factvs homo. Translatio a marmorariis, qui iuncturas marmorum tum demum perfectas dicunt, si unguis superductus non offendat. Vnde iam quaecumque perfectissima esse uolumus significare, ad unguem facta dicimus.

35. insani ridentes praemia scribae, // praetextam et latvm clavvm prvnaeqve vatillvm. Aufidium Luscum de decuria scribarum significat fuisse, qui tunc in oppido Fundis magistratum gereret; quem sibi risui fuisse ait, quod magni penderet indutum se esse lato clauo ac praetexta, et de balneis publicis prunas sibi domum a mediastinis adferri.

37. in mamvrrarvm lassi deinde vrbe manemvs. Formias urbem significat. Hic namque fuit familiahorum Mamurrarum honesto loco nata.

38. mvrena praebente domvm, capitone cvlinam. Dicit se Formiis Murenae domo hospitatum esse, sed apud Capitonem cenasse.

44. nihil ego contvlerim iocvndo sanvs a. Quamdiu sana mente sum, inquit, nihil putabo comparabile esse iucundo amico [meo].

45. proxima campano ponti qvae villvla, tectvm praebvit. Hic subdistinguendum et audiendum extrinsecus uerbum ‘est’, quia plenum sic fit: quae uilla proxima [id] est ponti Campano, tectum praebuit. Significat autem iuxta pontem Campanum, qui est citra sextum decimum miliarium a Capua, in uilla se mansisse.

46. et parochi, qvae debent, ligna salemqve. Ex uerbo [praebuit], quod est in principio uersus, ‘praebuerunt’ hic adsumendum est. Parochi autem cupiarii dicuntur, ἀπὸ τοῦ παρέχειν [ab exhibere]. Hodieque autem a copiariis praestantur haec iis, qui rei publicae causa iter faciunt.

49. namqve pila lippis inimicvm et lvdere crvdis. Se lippum dixerat; ergo crudum Vergilium intellegamus, quia uidetur singula singulis adsignasse.

51. qvae svper est c[l]avdi cavponas. A Capua profectos in Coccei Neruae uilla[m] mansisse se indicat, quae est supra tabernas Caudi oppidi.

51. nvnc mihi pavcis // sarmenti[s] scvrrae pvgnam messiiqve cicirri, // mvsa, velim memores. Ostendit se relaturum contentionem, quam inter se Sarmentius et Cicirrius habuerint, ambo et urbanitate et audacia noti, equites tamen Romani.

54. messi clarvm genvs osci. Figurata elocutio: Messi genus Osci sunt.

55. sarmenti domina exstat. Sic hoc dicitur, quasi libertinus fuerit Sarmentius.

61. laevi frontem tvrpaverat oris. Attende elocutionem ‘laeui oris frontem’, pro ‘laeuam partem [p]oris in fronte’.

62. campanvm in morbvm. Campani, qui Osci dicebantur, ore inmundi habiti sunt. Vnde etiam obscenos dictos putant quasi Oscenos.

65. donasset iamne catenam ex voto laribvs, qvaerebat. Vrbanissima contumelia haec dicta sunt in eum, qui seruilibus esset natalibus, translatione sumpta a generosis pueris, qui bullam auream egressi pueritiae annos apud lares solent suspendere.

66. scriba qvod esset, // nihilo deterivs domini ivs esse; rogabat, id est: nullum praeiudicium dominum passum, quod illum decuria scribarum sibi comparasset.

71. vbi sedvlvs hospes // pene macros arsit dvm tvrdos versat in[s]igni[s]. Ordo est: paene arsit.

73. nam vaga per veterem et reliqua. Mira energia hic sensus explicitus est.

77. incipit ex illo montes apvlia notos ostentare mihi. Non est ‘ostentare mihi’ accipiendum potius quam ‘notos [ostentare] mihi’. Ideo maxime non est intellegendum, quia, si[c] hoc uellet, intellegi, ‘ostentare nobis’ dicendum erat, cum non solus iter faciat, nec illos montes solus uidere incipiat.

78. qvos torret atabvlvs. Sic appellatur uentus in Apulia feruentissimus, Graeca appellatione, quasi Atabalon ἀπὸ τοῦ ἐς τὴν ἄτην βάλλειν πάντα.

79. nisi nos vicina trivici vill[vl]a recepisset. Triuici oppidum in fine Campaniae est.

84. tvm inmvndo somnia visv noctvrnam vestem macvlant. Significat, cum ad nescio quam puellam misisset, ut secum maneret, illam promisisse quidem se uenturam, sed non uenisse; quam cum diu expectasset, postremo obdormisse; deinde per somnum imaginantem secum eandem puellam uidisse[t] concumbere et super se ipsum patrasse.

87. mansvri oppidvlo, qvod versv dicere non est, // signis perfacile est. Aequum Tuticum significat, cuius nomen exametro uersu compleri non potest. Hoc autem sub exemplo Lucili posuit. Nam ille in sexto saturarum sic ait: // Seruorum est festus dies hic, // Quem plane exametro uersu non dicere possis.

89. vltra callidvs vt soleat vmeris portare viator. Adeo dicit hic bonum panem fieri, ut, qui callidi, id est periti sint uiae illius ac sciant ultra meliorem panem non esse, inde sibi ferant.

91. aqvae non ditior vrna. De Canusio hoc dicitur, non de Aeco Tutico, cuius supra meminimus.

93. flentibvs hinc varivs discedit maestvs amicis. Non ob aliam causam ‘flentibus’ [s]et ‘maestus’ dictum est nisi ob mutuum desiderium.

97. dehinc gnatia lymphis // iratis extrvcta. Per haec hoc quoque oppidulum significat penuria[e] aquae laborare.

98. risvsqve iocosqve, // dvm flamma sine tvra liqv[i]escere limine sacro // persvadere. Significat Gnatiae aram esse, in qua lignis exti[ncti]sque positis ignem sua sponte gliscere opinio sit; quod tamen se coram non euenisse nosset. Ideo deridendam esse hanc opinionem adfirmat.

100. credat ivdaevs apella, non ego. Vrbanissimum nomen Iudaeo inposuit ‘Apellan’ dicens, quasi quod pellem in parte genitali Iudaei non habeant.

101. namqve deos didici secvrvm agere aevvm. Hoc de opinione Epicureorum uenit, qui deos aiunt non aliter posse inmortales esse, nisi quieti et ab omni cura separati sint.

102. nec, siqvid miri faciat natvra, deos id // tristes ex alto caeli demittere tecto. Verissima opinione hoc dicitur. Constat enim omnia miracula, quae in toto mundo fiant, certa ratione fieri; de quibus idem Epicurei prudentissime disputant.

104. brvndesivm longae finis chartaeqve viaeqvest. Iucunde satis ita tunc finem uiae Brundesium sibi fuisse significat, ut nunc relationis.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. egressvm m. Iter suum ab urbe Roma usque ad Brundisium describit. Περίοδος dicitur iste locus. Et egressus Roma dicimus et Romam egressus.

3. gr<a>ecorvm 1. d. Notandum, quod hanc particulam supeilatiuo iunxit; nos enim dicimus longe doctior, quoniam nimietas admittitur, comparatio non admittitur. Possumus enim dicere ‘longe doctior’, non possumus dicere ‘ualde doctior’ et ‘tam doctissimus’.

4. differtvm. Plenum.

5. § hoc iter. Idest ab urbe usque ad Appii Forum biduo uenimus, cum argutiores uno die solent uenire.

6. § gravis est. Appia uia non est molesta tardioribus, quia habitaculis frequentatur, ubi possunt manere, quocumque peruenerint.

8. indico b. Non illi do alimenta, idest quoniam aqua mala erat, nun cenaui.

9. iam nox. Aspergere umbris terras.

13. aes exigitvr. Naulum datur. Mula enim iungenda erat, quae contra aquam nauigium traheret.

14. tota abit hora. Maior pars noctis absumpta est. <cvlices>. Tintinialas dicunt plebei. ran<a>eqve palvstres. Quia ab Appii Foro per paludes nauigatur, quas paludes Caesar deriuauit ad mare.

16. vappa. Malo uino. ‘Prolutus’ plenus; ut Virgilius ([Aen.] I 739): Pleno se proluit auro. Nauta autem in naui, uiator uero qui mulam ducebat.

18. § Ordo: ac missae pastum mulae retinacula nauta saxo ligat. Nauta enim est, licet curam mulae habeat susceptam, quia in naui inseruat.

21. cerebrosvs. Ὀξύχολος, iracundus.

22. ac mvl<a>e. Idest et mulae lumbos et nautae caput ferire coepit.

24. ora manvsqve. Ostendit ubi essent expositi. § Fanum Feroniae est in tertio miliario a Tarracina. Haec est Iouis Anxuris uxor, cuius et Virgilius meminit ([Aen.] VII 800): Viridi gaudens Feronia luco. Anxur autem Iuppiter Tarracinae colitur.

25. repimvs. Processimus.

25. § atqve svbimvs. Idest ad Anxur uenimus ciuitatem, quae posita est super monte candente. Declinatur [autem] genere neutro: hoc Anxur.

26. § anxvr. Tarracinam dicit; Anxur autem dictum, quia ibi inberbis Iuppiter colitur.

27. m<a>ecenas optimvs atqve cocceivs. Cocceius Nerua proauus Neruae fuit, qui inperauit Romae. § Cocceius Nerua, auus Neruae, qui postea inperauit, mandauit Augusto, ut mitteret, qui de summa rerum tractaret. § Ergo missus est M<a>ecenas cum Agrippa, qui utrumque exercitum in una castra coegerunt. Hoc Liuius libro CXXVII. § Intellegendum autem, quod Fonteio misso ab Antonio Augustus M<a>ecenatem et ceteros ad eundem locum miserit.

28. § missi magnis de rebvs vterqve. De reconciliatione missi erant legati ab Augusto ad Antonium, qui postea bellum ciuile gesserunt. Iam tunc enim [Augustus et Antonius] dissentire c<o>eperant.

29. § aversos soliti componere amicos. Quoniam adhuc inter Augustum et Antonium reliquiae erant dissensionis.

32. § fonteivs. Ad unguem facti homines dicuntur, qui sunt urbani, qui sunt eloquentes, qui sunt dicaces, qui non habent uitium. § Translatio a marmoribus, quorum iuncturae explorantur unguibus [(cons. Porph.).] Persius (1, 64. 65): Vt per leue seueros Effundat iunctura ungues? Virgilius ([georg.] II 277. 278): In ungue // Marmoribus positis secto uia limite quadret.

33. alter amicvs. Vt non inueniretur, qui magis esset amicus Antonii.

34. praetore. Praetorem pro magistratu dixit, hoc est duumuiro. <fvndos>. [Fundus] nomen oppidi, quod numero plurali dixit tantum.

35. scrib<a>e. Qui ante scriba fuerat, aut pro magistratu. § Aliter: quia de <de>curia scribarum fuerat [(cons. Porph.)] et hoc pro praemio fuerat consecutus, ut magistratus esset.

36. clavvm. Τὸν κολοβίωνα,purpuram, quae in pectore extenditur senatorum.

37. in mamvrrarvm. In Formias ciuitatem, quia Mamurrae quidam fratres dicebantur senator es, qui maximam partem Formianae ciuitatis possidebant; ideo dicebatur Mamurrana ciuitas. § Mamurrarum, ut Lamiarum, familia fuit, quae a Formiis originem duxit.

38. domvm. Hospitium; idest mansimus apud Murenam, cenauimus apud Capitonem. § capitone c. Culina dicta est coquina, quod ibidem di Penates colantur. Aliter: culina idest cocina ab eo, quod culiat carbones.

41. candidiores. Pulchriores.

45. villvla. Quae est intra XVI lapidem a Capua.

46. § et parochi. Parochi genus officii, solitum peregrinis sales et ligna praebere, et significat publicum cursum. Parochi sunt, qui solent legatis causa rei publicae iter facientibus necessaria ministrare, publici muliones; παρέχειν est exhibere.

47. § clitellas. Sagmas siue sellas, alii instrumenta, quibus animalia sternuntur, alii uncinos ligneos, quibus onera inponuntur. Et notandum tempore pro tempori. Alii dicunt, quod ligna sint, idest uncini, quae super animalia posita bine inde onera sustentant.

49. § crvdis. Ad Virgilium retulit [(cons. Porph.),] qui difficile digerebat; dicebatur enim stomachum dolere Virgilius. Aliter: crudis aut inperitis aut indigestis; nam qui stomachi dolorem patiuntur, tardius digerunt.

51. § cavdii. Caudium ciuitas Samnii. § Caudi cauponas. Lucanus (II 138): Vltra Caudinas sperauit uolnera furcas. Non longe autem est a Beneuento. Locus est, qui sic appellatur: ‘ad tabernas Claudi’; alii oppidum uolunt, alii tabernas.

51. §nvnc mihi pavcis mvsa velim memores. Quidam reprehendunt Horatium, quia de rixa dicturus petiuit auxilium Musae: stulte, nam oratorie hoc fecit. Quando autem de re leui dicturi sumus, attentum debemus facere auditorem propter leuitatem rei; uel etiam quia descripturus uiam suam non debuit praetermittere, quod in ea iucunde factum uidebatur, siue ludo poetico.

53. mvsa velim. Eleganter quasi fantasia poetarum operis heroici, ut (Verg. Aen. VV. 37): Nunc age, qui reges, Erato, et ([Aen.] VII 641): Pandite nunc Elicona, deae.. et ([Aen.] XII 500): Quis mihi nunc tot acerba deus?

54. § ‘Osci’ Capuani, aut yronicos cuiusdam Osci ignobilis filius, unde obsceni figurate, ut ([Verg. Aen.] V 285): Gressa genus, Pholoe.. et ([Aen.] III 114): Qui genus? unde domo? Figurata locutio: Messi genus Osci sunt. Campanus erat, quia Campania Oscia dicta est, sed ‘nobilis Osci’ irridens ait; sunt <eni>m ore infames.

55. sarmenti domina. Hic libertum ostendit fuisse [(cf. Porph.)] licet postea decuriam acceperit.

58. capvt et m. Deridet ilium, quia commouit caput, et ait: o si non esses mutilatus praesecto cornu de sinistra parte frontis, quid faceres? Quomodo minitaris ut taurus?

62. campanvm in morbvm. Aut oris foeditatem aut arrogantiam. Dicuntur enim Campani et foedi esse et arrogantes. Si foedi, accipimus κατὰ τὸ αὐτο. § Aliter [(ut Porph.):] Campani, qui Osci dicebantur, ore inmundi habiti sunt, unde etiam obscenos dictos putant, quasi oscenos. An ideo dixit Campanum in morbum, quia Campani morbum dicacitatis patiuntur?

64. avt tragicis. Quia longus erat.

65. § donasset iamne[c] catena<m>. Solebant pueri, postquam pueritiam excedebant, dis Laribus bullas suas consecrare [(cons. Porph.),] similiter et puellae pupas. Modo ergo ridens interrogat, si consecrasset catenam, qua fuerat ligatus quasi seruus. § Bullas nobiles senatores gestabant, quas adulti diis Penatibus consecrabant, hic, quia seruus, catenam Hoc quasi in senium conuitiose. Nam qui togam sumunt, solent bullam Laribus donare; et eleganter catenam ait, idest compedes, quasi seruus, quia pueri bullas donabant Laribus, puellae pupas. catenam. Quasi simiam uoluit notare, ideo ‘catenam’; aut quia seruus, aut quia breuis ut simia.

66. scriba qvod esset. Non quia scriba factus es, ideo amisisti conditionem seruilem.

67. domin<a>e ivs. Significat eum senium fuisse.

72. <arsit>. Frigit, assat.

74. lambere. Vt ([Verg. Aen. II] 684): Lambere flamma comas.

77. montes notos. Bene dixit notos; Apulus enim fuit siue Venusinus.

78. § ‘Torret’ incendit, quia nimio calore flans penitus illam regionem exsiccat. Vnde et pestiferus dicitur esse, idest grauis. Atabulus autem nomen uenti, ἀπὸ ἄτην βάλλλειν, idest pestilentiam. <atabvlvs>. Qui uulgo Atabus dicitur, uentus feruentissimus in Apulia.

79. § erepsemvs. Transissemus pro erepsissemus ([leg.] Pro erepsissemus: transissemus) siue p<a>ene transissemus, et est figura detractio. § trivici. Oppidi in fine Campaniae [(Porph.),] quo uehicula iuncta accedere nequeunt, ideoque Horatius ad uillam deuertit. Aliter: hoc Triuicium prope Apuliam est.

81. vdos. Vmidos, uirides. vrgente camino. Idest accepit nos cum summo fumo, quia ibi urebantur rami.

83. somnvs tamen avfert. Illam expectationem; et habundat tamen.

84. intentvm v. Expectantem uenerem.

87. § qvod versv dicere non est. Quia Equum Tuticum dicebatur oppidum et non poterat in uersu suo ponere huiusmodi nomen [(ex Porph.),] ac per hoc signis utitur, quibus indicet ipse, quod uellet. Ita autem ‘dicere non est’ ut dicimus: ‘soluendum non est’. Hoc Vitusium dicitur. Scilicet Euticinium.

88. venit. Venditur, distrahitur. Quia apud Equum Tuticum aquae est inopia.

89. vltra. Post Equum tuticum.

91. <canvsi>. Oppidum Canusium, aduerbialiter Canusi. § Apud Canusium, oppidum Apuliae, lapidosus est panis. Hac de causa ab Equo Tuticio emitur panis; similiter et ibi aqua deest, ut in Equo Tuticio.

94. § inde rvbos. Nomen oppidi. Hinc putant dixisse Virgilium ([georg.] I 266): Rubea texatur fiscina uirga.

96. postera tempestas. Posterum tempus, postera dies, status caeli, hoc est: altero die serenum fuit caelum. <via peior>. Post pluuiam enim alio die iter est incommodum; nam pluuia nondum infusa terra tolerabilior est.

97. § bari moenia. Ciuitas est, quae Atbaris dicitur hodieque, ut dixit grammaticus Theotistus. Aliter: ciuitas Apuliae, quae appellatur Barium.

98. lymphis irati. Quia eget aqua [uel quia habet salsam aquam aut amaram]. § dedit r. q. i. Risimus, inquit, quod audiuimus apud Gnatiam in aris sine flamma tura consumi.

100. § ivdevs apella. Finxit nomen, quasi sine pelle, aut certe Apella [circumcisus Apella], qui praeputium non habet.

101. Nam Epicur<u>us erat; ideo dixit deos non curare mortalia. Lucretius de deo (I 61): Nec bene promeritis capitur nec tangitur ira. § Dogma Epicureorum. Vt poeta ([Verg. ecl.] 8, 35): Nec curare deum credis mortalia quemquam.

103. tristes. Sollicitos. ex alto tecto. Plautus in Amphitrione (III 1, 3): In superiore qui habito cenaculo.. sunt autem uerba Iouis.

104. finis chartaeqve v. est. Idest et carminis mei et finem uiae fecit Brundisium.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII