Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones i vi


76 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos

incoluit finis, nemo generosior est te,

nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus

olim qui magnis legionibus imperitarent,

5 ut plerique solent, naso suspendis adunco

ignotos, ut me libertino patre natum.

cum referre negas, quali sit quisque parente

natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,

ante potestatem Tulli atque ignobile regnum

10 multos saepe viros nullis maioribus ortos

et vixisse probos amplis et honoribus auctos;

contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus

Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis

non umquam pretio pluris licuisse, notante

15 iudice quo nosti, populo, qui stultus honores

saepe dat indignis et famae servit ineptus,

qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet

nos facere a volgo longe longeque remotos?

namque esto: populus Laevino mallet honorem

20 quam Decio mandare novo censorque moveret

Appius, ingenuo si non essem patre natus:

vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.

sed fulgente trahit constrictos Gloria curru

non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli,

25 sumere depositum clavom fierique tribuno?

invidia adcrevit, privato quae minor esset.

nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus

pellibus et latum demisit pectore clavom,

audit continuo quis homo hic est? quo patre natus?

30 ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi

et cupiat formosus, eat quacumque, puellis

iniciat curam quaerendi singula, quali

sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:

sic qui promittit civis, urbem sibi curae,

35 imperium fore et Italiam, delubra deorum,

quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,

omnis mortalis curare et quaerere cogit.

tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes

deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?’

40 at Novius collega gradu post me sedet uno;

namque est ille, pater quod erat meus.’ ‘hoc tibi Paulus

et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta

concurrantque foro tria funera magna, sonabit,

cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.’

45 nunc ad me redeo libertino patre natum,

quem rodunt omnes libertino patre natum,

nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim,

quod mihi pareret legio Romana tribuno.

dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem

50 iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,

praesertim cautum dignos adsumere, prava

ambitione procul. felicem dicere non hoc

me possim, casu quod te sortitus amicum;

nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim

55 Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.

ut veni coram, singultim pauca locutus

infans namque pudor prohibebat plura profari –

non ego me claro natum patre, non ego circum

me Satureiano vectari rura caballo,

60 sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,

pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque

esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,

quod placui tibi, qui turpi secernis honestum

non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.

65 atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis

mendosa est natura, alioqui recta, velut si

egregio inspersos reprendas corpore naevos,

si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra

obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,

70 ut me collaudem, si et vivo carus amicis,

causa fuit pater his; qui macro pauper agello

noluit in Flavi ludum me mittere, magni

quo pueri magnis e centurionibus orti

laevo suspensi loculos tabulamque lacerto

75 ibant octonos referentes idibus aeris,

sed puerum est ausus Romam portare docendum

artis quas doceat quivis eques atque senator

semet prognatos. vestem servosque sequentis,

in magno ut populo, siqui vidisset, avita

80 ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.

ipse mihi custos incorruptissimus omnis

circum doctores aderat. quid multa? pudicum,

qui primus virtutis honos, servavit ab omni

non solum facto, verum opprobrio quoque turpi

85 nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim

si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor

mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc

laus illi debetur et a me gratia maior.

nil me paeniteat sanum patris huius, eoque

90 non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,

quod non ingenuos habeat clarosque parentes,

sic me defendam. longe mea discrepat istis

et vox et ratio. nam si natura iuberet

a certis annis aevum remeare peractum

95 atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes

optaret sibi quisque, meis contentus honestos

fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens

iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod

nollem onus haud umquam solitus portare molestum.

100 nam mihi continuo maior quaerenda foret res

atque salutandi plures, ducendus et unus

et comes alter, uti ne solus rusve peregre

exirem, plures calones atque caballi

pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto

105 ire licet mulo vel si libet usque Tarentum,

mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos.

obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli,

cum Tiburte via praetorem quinque secuntur

te pueri, lasanum portantes oenophorumque.

110 hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,

milibus atque aliis vivo. quacumque libido est,

incedo solus, percontor quanti holus ac far,

fallacem circum vespertinumque pererro

saepe forum, adsisto divinis, inde domum me

115 ad porri et ciceris refero laganique catinum;

cena ministratur pueris tribus et lapis albus

pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus

vilis, cum patera guttus, Campana supellex.

deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras

120 surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se

voltum ferre negat Noviorum posse minoris.

ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto

aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo,

non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.

125 ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum

admonuit, fugio campum lusumque trigonem.

pransus non avide, quantum interpellet inani

ventre diem durare, domesticus otior. haec est

vita solutorum misera ambitione gravique;

130 his me consolor victurum suavius ac si

quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.


Systema: versus heroi. Appellatur: Maecenas (C. Cilnius). Nomenclatura: 1 Etruscus; 1 Lydi; 1 Maecenas (C. Cilnius); 9 Servius Tullius; 12 Laevinus (P. Valerius); 12 Valerius Laevinus; 13 Tarquinius; 20 Appius; 20 Decius; 23 Gloria; 24 Tillius Cimber; 30 Barrus; 35 Italia; 38 Dama; 38 Dionysius; 38 Syrus; 40 Novius; 42 Messalla Corvinus; 47 Maecenas (C. Cilnius); 48 Romanus; 55 Maro (P. Vergilius); 55 Varius (L.); 59 Satureianus; 72 Flavius; 76 Roma; 105 Tarentum; 108 Tiburs; 113 Circus Maior; 114 Forum Romanum; 118 Campanus; 120 Marsya; 124 Natta; 126 Campus Martius



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. non qvia, maecenas, lydorvm qvidqvid etrvscos incolvit finis, et reliqua. Maecenatem adloquitur, candorem eius animi commemorans, qui generosos atque humiles sine discrimine accipiat.

1. lydorvm qvidqvid etrvscos incolvit fines. Lydi quondam profecti incoluere Etruriam, quod et Vergilius testatur, cum dicit: // Vbi Lydius arua // Inter opim. f.

5. naso svspendis. Quod uulgo dicunt: desanas, id est, per fastidium quoddam derides.

8. persvades hoc tibi vere, // ante potestatem tvlli atqve ignobile regnvm et reliqua. Liquet tibi, inquit, etiam ante Tullum regem multos ignobili genere natos probos uiros fuisse usosque amplis honoribus. Tullum autem nominauit, quia serua captiua Corniculana fuit natus; et ideo regnum eius ignobile dixit.

10. mvltos saepe viros nvllis maioribvs ortos. Nemo est utique, qui maiores nullos habeat, sed, cum memoria illorum apud humilitatem nulla sit, quasi non uidentur fuisse.

12. contra laevinvm valeri genvs. Id est: Valerius Laeuinus a Valerio Publicola, qui cum Iunio Bruto Tarquinium Superbum expulit, genus habens. Perifrasin autem necessario fecit, sicut Lucilius cum dicit: // Valeri sententia dia, quia scilicet nomen hoc quattuor breuium syllabarum est, et ob id non potest in exametrum uersum recipi.

12. vnde svperbvs tarqvinivs. [Vnde] pro a quo. Terentius: E praedonibus unde emerat se audisse.

13. vnivs assis // non [n]vmqvam pr[a]eci[pi]o plvris licvisse. Hic Publius Valerius adeo foedis et proiectis in omnem turpitudinem moribus uixit, ut prouehi non potuerit ultra quaestoriam dignitatem. Ergo sensus est: Quamuis populus adsueuerit honores dare indignis, dum titulis atque imaginibus mouetur, tamen ille uilis apud eundem populum fuit, notatusque ab eo est[, quamuis etiam populus indignis honores tribueret].

17. qvid oportet nos facere a vvlgo longe longeqve remotos? // namqve est. Quanto nos, inquit, qui non uulgariter sapimus minus mirari nobilitatem contemtu ignobilium debemus!

22. qvoniam in propria non pelle qviessem. Ex prouerbio sumptum est. Eos namque, qui mediocritatis suae obliti, maiora se ipsis adpetunt, solemus dicere non continere se intra pelliculam suam. Et hoc scilicet inde sumptum est, quod [d]ueteres in pellibus dormirent. Cuius rei et Lucilius testis est, cum dicit: // Permixi lectum inposui pede[m] pellibus // labes, et Plautus, cum de anu ebria iocaretur, ait: // [In] pellibus periculum portenditur.

23. sed fvlgente trahit constrictos gloria cvrrv. Sensus est: Rapit omnis cupiditas gloriae. Sed quod ‘curru[s] fulgente’ dixerit, a triumphis uidetur sumpsisse.

24. qvo tibi, tilli, svmere depositvm clavvm. Recepit post Caesarem occisum. Nam pulsus ante senatu fuerat.

25. fieriqve tribvno. Figurate per datiuum casum direxit ad pronomen tibi ‘tribuno’. Ceterum illud simplicius erat: fierique tribunum.

30. vt siqvi aegrotet qvo morbo varrvs ha. Hic Varrus uilissimae libidinosaeque admodum uitae fuit, adeo ut Aemiliam uirginem Vestae incestasse dictus sit. Certe adulteras incestissima cupiditate sectabatur.

34. sic qvi promittit cives, vrbem sibi cvrae, [et rei.] // imp. fore. Sic, inquit, qui se inserit senatorio ordini et rem publicam administrare cupit, adstringit se ad eam necessitatem, ut inquiratur in eum a ciuibus, quo genere natus e[s]t in quanto censu sit constitutus.

38. avdes // deiecere de saxo cives. Vt si diceret: audes tribunatum plebis administrare. Nam tribuni plebis damnatos tum saxo Capitolino praecipitabant.

39. avt tradere cadmo. Cadmus carnifex illo tempore fuisse dicitur.

40. at novivs collega gradv post me sedet vno. Sed Nouius, inquit, qui non libertinis parentibus natus, sed ipse libertinus est, proximus a me in equestri ordine sede[a]t.

41. namqve est ille, pater qvod erat mevs. hoc tibi pavlvs. Patre libertino natum esse Horatium et in narratione, quam de [uita] illius habui, ostendi. Ergo Nouium hunc libertinum esse indignatur atque eum tamen in quattuordecim ordinibus sedere.

42. at hic, si plostra dvcenta. Hunc Nouium dicit garrulum et uulgarem esse in causis agendis, per quam gloriam studiorum efficere[t], ut aequo animo sustineatur, quod dissimulata[b] humilitate natalium paulo exertius agat.

44. saltem tenet hoc nos. Ad id pertinet, quod dixerit eum causidicum esse. Ergo sensus est: Hoc me saltem solatur, ut illum sustineam, cum indigner alioquin libertinum equestrem dignitatem consecutum esse.

47. nvnc, qvia sim tibi, maecenas, convictor, ad olim, // qvod mi pareret legio romana tribvno. Dicit sibi inuideri nunc, quod conuiuat cum Maecenate, ante quod tribunus militibus praefuerat, quasi utrumque supra humilitatem generis eius sit.

49. qvia non, vt forsit honorem // ivre mihi [esse] invideat qvivis, ita te qvoqve amicvm. Prudentissime dictum. Forsitam enim merito inuideri debeat ei, qui beneficia fortunae habeat, quae plerumque temere et sine iudicio ullius prouenia[n]t, ad amicitiam Maecenatis consequi nisi uirtute[m] in se prouocatam non potuit. Porro autem quod uirtute[m] ac uero iudicio quis adsequitur, inuideri ei non debet, cum magno labore hoc ei constet.

56. (vt veni coram, singvltim pavca locvtvs // infans namqve pvdor prohibebat plvra profari). Manifestum est infantem a non fando nunc dixisse. Nec enim ad aetatem relatum est. Porro haec re uera natura nobis est, ut, ad sublimioris dignitatis uiros cum adhuc ignoti accedimus, uerecundia nos elingues faciat.

59. satvreiano vectari rvra caballo. Satureiani nomine fundi in Apulia illis temporibus fuisse dicuntur satis ampli ac nobiles. Per quod Apulum equum significat. Apulum autem equum pro optimo utique accipere debemus.

60. respondes, vt tvvs est mos, // pavca: abeo, et revocas nono post mense ivbesqve // esse in amicorvm nvmero. Plerique grauis iudicii uiri ideo non temere in amicitiam recipiunt, ne facile dimittant. Ostendit ergo Maecenatem per nouem menses de se iudicasse ac sic in amicitiam recepisse.

65. atqvi si vitiis mediocribvs ac mea pavcis // mendosa est natvra, alioqvin vera. Verecunde confitetur esse in se nonnulla uitia, uerum tamen mediocria. Et uidetur hoc uerum esse, ut nemo non in aliquo uitio sit constitutus, sed iam dudum bene est, si illud uitium sit paruum et cui ignosci possit.

68. avt mala lvstra obiciet qvisqvam vere mihi. Lustra non ferarum cubilia tantum, sed et popinae dicuntur. Nam et Plautus in Casina ait: // Vbi in lustra iacuisti. Mala lustra autem perpetuo epitheto dixit; nec enim sunt bona, ut ad discretionem eorum mala dixerit. Sic dicitur Plauto: // Athenis Atticis et Lucilio: // Campana Capua.

69. obiciet qvisqvam vere mihi. Bene additum est [uere]. Illud enim nobis curandum est, ne probra, quae in nos dicuntur, uere dicantur; alioqui ne dicantur, in nostra non est potestate.

72. in flavi lvdvm me mittere. Videlicet hunc Flauium cateruarum doctorem fuisse.

83. servavit ab omni // non solvm facto, vervm obprobrio qvoqve tvrpi. Eleganter. Forsitam enim parum sit ita uiuere, ne probrose in te aliquid admittas, nisi etiam suspicionem omnem amoueas.

85. nec timvit, sibi [si] ne vitio qvis verteret, olim // si praeco parvas avt, vt fvit ipse, coactor // mercedes seqverer[er]. Quid quod, inquit, non uerebatur meus pater, ne in malam existimationem apud ciues et cognatos reccideret, si mihi liberalia studia non praestitisset, cum humilis fuerit et praeco et satis filio potuerit esse, si paternam uitam imitaretur. Ergo hoc ipso multo maiorem gratiam se patri suo debere dicit, quod supra uires status sui filium sit prosecutus.

86. vt fvit ipse, coactor. Argentarius scilicet coactor, quod humile ac turpissimum genus quaestus habe[ba]tur.

89. eoqve // non, vt magna dolo factvm negat esse svo pars, // qvod non ingenvos habeat clarosqve parentes, // sic me defendam. Ordo est: Eoque non sic me defendam. Et est sensus: Plerumque, cum humilitas generis obpro- batur alicui, sic se solet defendere, ut non suam culpam dicat esse, quod de talibus parentibus natus sit; ego autem, inquit Horatius, non tantum non dicam hoc, uerum etiam e contrario talibus parentibus me natum gloriabor. Nam si natura permitteret renasci et eligere parentes ex quibus renasceremur, non ego mallem e nobilibus et honoribus functis nasci quam e quibus natus sum.

95. atqve alios legere ad fastvm qvoscvmqve parentes. [Ad fastum] hoc est: ad fastidium ac per hoc superbe.

97. demens // ivdicio vvlgi. Vulgus enim magni facit nobilitatem generis et eos, qui gesserint magistratus.

98. sanvs fortasse tvo. Hoc ad Maecenatem recte dicitur, qui abhorrens senatoriam dignitatem in equestris honoris gradu se continuit.

102. ne solvs rvsve peregre avt. Ordo est: Rusue aut peregre exirem.

104. dvcenda petorrita. Petorritum genus uehiculi est, quod uulgo carrum dicitur.

106. mantica cvi lvmbos onere vlceret. Mantica pera est. Sed hoc ex Luciliano illo sumptum est: // Mantica cantheri costas grauitate pr[a]emebat.

107. obiciet nemo sordes mihi, qvas tibi, tilli. Tillium hunc et supra increpuerat, quod senatoriam dignitatem recepisset, non sufficiens ei nec censu nec moribus.

113. fallacem circvm vespertinvmqve pererro saepe forvm. Fallacem uespertinumque forum mihi uidetur Suburam dicere, quod fere sera hora furtiuas res solent eo uenum deferre. Non autem utique sic hoc dicit Horatius, quasi ipse res furetur et eo deferat, sed potius quod inde occasiones emendi captet.

114. adsisto divinis. Diuinos sortilegos circulatores dicit. Porro autem altioris dignitatis homines erubescunt fere in his uulgi circulis stare, quod tamen sibi licere facere Horatius dicit per uitae libertatem, in qua non esset, si in senatoria dignitate constitutus esset.

115. ad porri et ciceris refero laganiqve catinvm. Hanc escam uulgarem esse nemo est qui nesciat.

116. et lapis albvs pocvla cvm cyatho dvo svstinet. Marmoream Del[i]phicam significat, quae scilicet pr[a]etii non magni est.

117. adstat echinvs vilis cvm p. [Praeter] Echinum Lucilius sic dixit, quasi scortea ampulla sit, ut cum ait: // Echinus c[h]innabari infectus. Hic tamen uitream ampullam intellegere debemus.

118. campana svpellex. Campanam supellectilem uilem intellegi uult, quia Capuae hodie aerea uasa studiosius fabricari dicuntur.

120. qvi se vvltvm ferre negat noviorvm posse minoris. Duo Nouii fratres illo tempore fuerunt, quorum minor tumultuosus faenerator fuisse traditur. Satyrice autem et eleganter hoc dictum, quasi ideo manum leuet Marsyas, quod sustinere in foro non possit hic Nouium. [Obeundus] autem [Marsya], quia in foro uadimonium sistendum apud signum Marsyae sit.

122. avt ego lecto[, cum me delectet]. [Lecto] producta priore syllaba enuntiare debemus, quia frequentatiuum est ab eo, quod est: lego.

123. me tacitvm ivvet. Me delectet.

124. non qvo fravdatis inmvndvs natta lvcernis. Natta pro uulgari ac sordido homine posuit.

126. fvgio rabiosi tempora signi. Caniculares dies dicit, qui sunt caloratissimi.

127. pransvs non avide, qvantvm interpellet inani. [Interpellet] pro eo, quod est ‘prohibeat’ posuit. Dicit autem paululum se prandere ac tantum, ne ieiunus sit. Solent enim ieiunio uires fatigatae deficere.

128. domesticvs otior. Verbum finxit, quod significat: [otior] otium ago.

130. ac si // qvaestor avvs pater atqve mevs patrvvsqve fvissent. Ordo est: ac si quaestor auus atque pater meus patruusque fuissent. Sensus est autem: suauius humilitate generis et dignitatis meae uicturus, quam si ex senatoria familia atque ipse senator essem.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. § non qvia m<a>ecenas l. q. e. Vt ([carm.] 20 I 1, 1): M<a>ecenas atauis edite regibus. § M<a>ecenatem alloquitur, candorem animi eius commemorans, qui generosos atque humiles absque discrimine accipiat. lydorvm. Pro ‘Tyrsenorum’. <etrvscos>. Deest habes.

1. § Lydi quondam Tusciam possederunt [(cons. Porph.),] a quibus originem M<a>ecenas trahebat. Sensus hic est: non te, inquit, extollit nobilitas gentis et sanguinis, ut despicias eos, qui ex infimis nati sunt, sciens, quod non genus in homine, sed uirtus in homine quaerenda est. § Non quia habes Etruscos fines, quos incoluit, quicquid Lydorum fuit, nec ideo quia nemo te est generosior, neque quia nobilis es, ideo derides ignobiles et libertinos.

3. § avvs. Nec ideo, quod imperauit pater tuus et auus, irrides ignotos pauperes uel ignobiles.

5. § Nec ignoti tibi fastidia afferunt, quod uulgo sannam dicunt. § svspendis. Spernis, subsannas, fastidis, idest non irrides. Nouimus enim, quod, qui irrident homines, sannas faciunt.

8. § dvm ingenvvs. Idest dummodo ingenuus sit; ingenuus ad probitatem morum pertinet. §hoc tibi vere. Recte hoc tibi persuades, o M<a>ecenas, quod ante imperium Tulli, qui unus ex septem regibus, seruili tamen genere, fuerunt alii multi ignobiles, sed uiri boni et uitae optimae. Sensus hic est: recte hoc sentis: non nobilitatem magni pendis, sed uirtutem.

9. § ante potestatem. Sensus est: non solum Tullium, sed et alios multos ex ignobili genere claros fuisse. Fuit autem Tullius Tarquinii Prisci Lucumonis seruus captiua natus.

12. § contra levi. Iste Leuinus, qui originem ducebat a Valerio Publicola [(cons. Porph.),] qui pepulit de ciuitate Tarquinium cum Bruto, semper contemptus est a populo. Si ergo populus, qui ducitur nobilitate et diuitiis, s<a>epe ignauos, quamuis nobiles, spernit, quid nos oportet facere? [A Valerio Bruto siue Lucio Flacco originem ducebat Leuinus. vnde. A quo ut ([Verg. Aen.] I 6): Genus unde Latinum.

14. § licvisse. A licitatione, idest ualuisse, aestimasse, quoniam omne, quod licet, ualet. § Et κατὰ κοινόν persuades hoc tibi recte. § notante. Iudicante, <a>estimante.

17. § Quanto nos, inquit, minus ad honores possumus peruenire, qui uulgo ignoti sumus, si etiam nobiles notantur a populo? Melius est ergo tuo iudicio placere, quam populi.

18. § nos facere. Nos qui sumus sapientiores populo, si populus recte iudicat, [populus] qui frequenter errat, nos nonne debemus bonorem merentibus quam nobilibus?

19. § nam esto. Hoc quasi praecedente subiectione dicit, quasi aliquis dicat: magis debuit honorem accipere L<a>euinus, homo nobilissimus, quam nescio quis ignotus. Cui ita respondet: concedo, quod magis debuit populus mandare honorem Leuino nobili, quamuis ignauo, quam Decio ignobili, quamuis forti. Quare autem hoc concedo? Quia debet unusquisque contentus esse ordine suo. Et hie βιοϕελῶς docet unumquemque debere sorte propria contentum esse.

20. Idest concedo, quod recte potuisset censor re-mouere me a senatu, cum non essem honesto patre natus.

20. censorqve m. a. Hic est Appius, qui libertinos in urbanas tribus redegit.

22. § ‘In propria pelle’, in proprio ordine. Sumptum est autem ex prouerbio; nam non quiescere pellibus suis dicimus eos, qui humiliore loco nati maiora desiderant

23. § sed fvlgente. Sed in fulgente curru gloria quae stat, illicit ad se tam ignobiles, quam nobiles. Et est alia subiectio: gloria, quae stat in curru fulgente, ita trahit homines, quasi ibi ligati sint.

26. sed fvlgente. Sed dicet aliquis: gloria, quae in curru uehitur fulgente, non tantum nobiles ad se trahit, sed etiam ignobiles. constrictos. Cupiditate plenos uel impeditos.

24. § quo tibi tilli. Iste Tillius senator fuit ante et remotus est a senatu per Caesarem quasi Pompeianus. Occiso Caesare recepit [senatoriam] suam dignitatem, fuit autem ignobilis. Tibi autem tribuno dixit, quia recepto ordine senatorio factus est tribunus militum.

25. fieriqve tribvno. Figurate per datiuum [(ut Porph.),] ut supra (s. 14, 39): Dederim quibus esse poetis.

27. § nam vt qvisqve insanvs. Ignobilis et cupiens senatoriae dignitatis. § Nouus senator, qui cupit rem incommodam, unde pateretur inuidiam et exponeretur maledictis materia lacerandi; et hic notat eos, qui uolunt appetere honores, quos non habuerunt sui maiores. § impediet. Ligauerit. § impediit. Circumdedit medium crus: ideo dixit, quia altiores sunt calcei senatorum.

28. <pellibvs>. Calciamentis, zangis. Ocreis. dimisit ([leg.] demisit) pectore. Media parte corporis.

29. qvis homo <hic>. Aut inquirentium est aut exprobrantium hic sermo.

30. § vt siqvi <a>egrotet. Aegrotare morbo dicuntur hii, qui habent aliquam cupiditatem, quia omnis cupiditas aegritudo est. Barrus iste cupiebat se uideri formosum. Significat autem quondam adulterum in stupro Aemiliae uirginis Vestalis ante damnatum.

31. § et cvpiat f. Quemadmodum, siquis habet studium moechandi et uoluerit uideri formosus, illicit puellis curam interrogandi, quali iuuenis facie sit, quali dente, quali capillo: ita et is, qui promittit se curaturum de re publica, facit homines qu<a>erere de parentibus suis.

34. sic qvi promittit. Idest qui accipit senatoriam dignitatem. Nam qui accepit dignitatem senatoriam, uidetur sibi promittere curae esse patriam. § sic qvi promittit. Ordo: nam siqui promittit ciuis et urbem et cetera sibi curae, cogit omnes mortales de se curare et eius natalibus, sicut insanus habitu nouo, et qui uult uideri pulcher.

38. tvne, syri, damm<a>e. Tu, o nescio qui ignote, curam uelis habere rei publicae? § <syri dammae avt dionysi>. Ignobilium quorundam de Syria. Damma nomine ignobilis. Et quasi unus e populo uerba ad eum faciat, qui ex genere humili ad honores imperiumque peruenerit.

38. § avdes d. Sensus: tu qui [de] libertinis es parentibus, audes tribunatum administrare? Tribuni enim dampnatos capite saxo Capitolino praecipitabant. Damma quidam abiectus negotiator fuit.

39. § cadmo. Cadmus fuit carnifex [(item Porph.)] notae crudelitatis; damnati autem de Tarpeio saxo praecipitabantur [a tribunis, unde etiam Iugurtha traditur deiectus].

40. at novivs. Subiectio, idest quare non appetam senatoriam dignitatem, cum habeam collegam in ordine equestri libertum? Quasi respondentia uerba. Est autem ypophora ex persona filii Dammae. gradv p. m. XIIII ordinibus, quod fuerat <equestris> dignitatis.

41. § namqve i. Idest eques Romanus siue liber, ad personam suam poeta. Ideo, hac ratione. Rursum interrogantis modo Horatius.

41. § hoc tibi. Paulus et Messala optimi fuerunt illius temporis aduocati, et Nouius, quamuis garrulus, uocis tamen gratia p<a>ene exertius agere uidebatur [(ex Porph.).] Sensus ergo hic est: ideo tu uideris tibi Paulus et Messala esse, quia Nouium uno gradu praecedis? Aliis placet Nouium praeconem fuisse et uocis merito patrimonium adquisisse, ut sit sensus: hoc tibi ergo uideris Messala et Paulus, quia praeconem praecedis?

43. § magna so. Aut magna cornua aut magna funera, aut magna sonabit pro ualde sonabit, ut Virgilius ([Aen.] VIII 489): Infanda furentem.

44. § saltem ten. Hoc solum est, inquit Horatius, quod indignationem nostram cohibet, Nouium in equestri ordine sedere, quod aduocatus est et uocis magnae; aut ipse Nouius ait clara uoce: saltem hoc stamus, qui, licet aduocati, tamen in XIIII ordinibus sumus. § Vel propter hoc nos delectet, quod est orator.

46. rodvnt. Lacerant, malo eloquio mordent.

47. convictor. Pro eo, quod est conuiua.

47. § at olim qvod. Sensus in his uersibus satis obscurus, uerum ratione hac potest fieri manifestus: forsitan tribunatus mihi inuidiam parere debuerit, quoniam fortunae bona merentur inuidiam, quia casu quodam etiam indigni perueniunt ad honores. Virtus uero carere debet inuidia; uerae enim uirtutis est et certi meriti M<a>ecenatis iudicio comprobari.

49. dissimile hoc illi est. Honor forsitan non conuenit libertini filio, amicitia magni uiri quare non conuenit docto? § qvia non vt f. h. Idest non ita iure mihi inuident, quod sum tuus amicus et conuiua, quemadmodum iure fortasse inuident, quod fui tribunus. Nam ad amicitiam tuam non felicitate, sed merito perueni. Felicitati autem inuidendum est, non merito.

51. § pr<a>sertim. Cum sis cantos et peritus ad amicos eligendos. § dignos a. p. Idest dignos amicos, sui sunt longe a praua ambitione.

52. § casv qvod t. Idest neque casu aliquo, nec beneficio fortunae factus sum tibi amicus, sed beneficio meo.

56. § singvltim p. Cum interuallo uerecunde interruptis uerbis, inpediente uerecundia.

57. infans n. p. Qui fari non possit. Quoniam qui pudorem habet, non multum loquitur, ut infans.

58. § non ego circvm. Ordo: non ego narro me circum rura uectari caballo Satureiano, idest Tarentino, quia Satureia dicta est Tarentina ciuitas. § Satureiani fundi in Apulia fertiles et equorum nobilium genitores.

61. § et revocas nono post mense. Vt ([Verg. ecl.] 1, 29): Longo post tempore uenit. Vt appareat diu exploratum ad amicitiam admissum displicere non posse.

62. § magnvm hoc ego dvco. Idest gratum mihi erat, quod placui tibi non propter nobilitatem parentum, sed propter meritum conuersationis meae.

64. sed vita et pect. Quia dixerat: non patre praeclaro, ideo haec subiecit, quae amplius in se contineant, quam ‘pater praeclarus’.

65. § Yperbaton tale: atqui si uitiis careo et probatae sum uitae, his bonis causa pater est. Hoc est: si nobilitas non est, uel haec paterna sunt. § atqvi si v. Ordo: etsi mediocribus et paucis uitiis reprehendenda est uita mea, attamen in quibusdam est laudanda.

67. § egregio. Comparat uitam suam formoso uultui asperso neuis.

68. § at mala l. Lustra ferarum cubilia sunt, et quoniam meretrices lupae dicuntur, bene hoc nomine lupanaria appellauit. Et quare mala? Ad differentiam illorum, ubi praeda uidetur inclusa. Lustra non solum ferarum cubilia dicuntur, sed et popinae [(cons. Porph.),] in quibus scorta et inlecebrae libidinum.

69. § pvrvs et i. v. Ordo: si neque auaritiam in me reprehendis neque tabernas et amicis meis carus sum, insons sum et innocens, ut me laudem.

71. § cavsa f. p. Harum rerum, harum uirtutum pater causa fuit, ut sim innocens et amicis carus. § Hoc est: quem alii pro ignobili obiciunt, ille haec contulit. <macro> pavper a. ‘Quamuis’ deest, ut sit: quamuis macro, idest sterili; siue angusto corpore stultum notat.

72. § nolvit i. <f. l.>. Mauius quidam [siue Flauus] fuit illis temporibus cauculator.

71. svspensi l. Ὑπαλλαγή: non ipsi suspensi, sed suspensos loculos habentes. § tabvlam. Buxum, in qua meditantur scribere.

75. octonos r. i. e. Nummos pro mercedibus, octonos asses aeris.

77. artes qvae doceat. Doceri faciat, ut ([Verg. Aen.] VII 283): Nothos furata creauit, idest curauit creandos.

79. § siqvi vidisset. Idest ita me honeste tractauit, ut, siquis me uidisset, putaret me a maioribus meis esse nobilem atque diuitem.

81. § incorrvptissimvs. Ad comparationem aliorum, qui interdum, ut luxurientur scolastici, donis solent suos corrumpere pedagogos.

85. § nec timvit. Nec timuit, inquit, ne sibi pro uitio quis obiceret, si me ita instituisset, ut essem praeco aut coactor, quod ipse fuit, quia potuit non praestare sine reprehensione <liberalia studia>.

86. § Praecones dicebantur, qui stabant ad hastam et nuntiabant pretia allata; coactores autem mercennarii eorum, qui habebant argentarium. Sunt autem argentarii, qui habent summam rerum uenalium. § Argentarium dicimus eum, qui habet summam oliuarum, a quo accipiunt forani, coactorem, qui exigit nummos a circumforanis. Aliter: coactores dicuntur argentarii in auctionibus qui pecuniae cogant; ipsi sunt collectarii.

87. § ad hoc nvnc. Alii ‘ad haec’ legunt, ut sit ad haec, quae praestitit; alii ‘ad hoc’ ([num. leg.] at hoc?) scilicet quod praestitit.

89. § nil me p. Idest non me poenitet, quia patrem habui operarium et libertum,, quia uir bonus fuit. § nil me p. Non me poenitet huiusmodi patris, et ideo non me defendant eo modo, quo solent homines sese defendere, quibus obicitur ignobilitas, qui dicunt non dolo suo neque uoluntate factum esse, ut ab istiusmodi parentibus nascerentur.

93. § nam si n. Quodsi nature faceret aliquem a certo anno repetere uitam suam post mortem, et fieret illi potestas. eligendi a fatis, quos uellet, parentes, contentus essem parentibus meis.

95. § ad fastvm. Ad superbiam, ad nobilitatem, an ad eligendi fastidium, quod ex copia nascitur? <parentes>. ‘Parentum’ inuenio.

98. ivdicio tvo. Mire hoc, quia ipse eques permansit, contempto senatorio ordine.

99. molestvm. Quia reuera molestiam habent, qui a nobilibus nascuntur.

100. § maior qv<a>erend. Idest si adeptus fuissem maiorem dignitatem, multa mihi essent necessaria.

104. § petorrita. Genus uehiculi [(Porph.);] alii carpenta intellegunt, nonnulli [(cf. Porph.)] carrucas.

106. mantica. Pera [(item Porph.)] uel auerta, sed magis onus intellegendum. Alii inuolucrum. Vel pera, quam dicunt bistaciam. § mantica c. l. Quia pauperes, cum insident iumentis, post se sarcinas habent.

107. obiciet n. s. Illis enim obicitur ignobilitas, qui ex infimis orti se nobilissimos esse contendunt. sordes. Ignobilitatem. tilli. De quo superius dixerat ([u.] 24. 25): Quo tibi, Tilli, // Sumere depositum clauum?

109. lasanvm. Vas, in quo exoneratur uenter, idest quo uentrem purgamus, inuentum ad exquisita naturae.

110. § hoc ego. Idest hac re, quod non multi mihi sunt necessarii uel caballi uel calones uel comites, et multis aliis rebus commodius uiuo.

111. milibvs atqve aliis. Idest si milia sunt senatorum, commodius me fateor uictitare; nam a milio, ut quidam putant, falsum est; nam numeri tantum singularis est milium. libido. Voluntas.

113. § Fallacem forum dixit Suburam maiorem, in qua uespere furtiuae res semper uenundabantur [(cons. Porph., sed uocem] ‘maiorem’ [non exhibet),] et notandum, quia fallacem forum dixit. § ‘Circum’ multi nomen uolunt, nonnulli [(ut antecedentis scholii auctor)] praepositionem; nam si nomen sit, eum locum Circi uidetur significare, in quo furtiuae res distrahuntur. An fallacem Circum propter Circenses incerti euentus, aut propter samardacum, qui circa metas solebat inducere? Illic enim et mathematici olim steterant <et> inperiti. Vespertinum forum dicitur, quod est regionum singularum proprium, ad quam meridianis horis usque ad uesperam regionantes uiciniores procedunt, ut sit pros antidiastolen ad matutina ilia fora maiora et magis communia.

114. divinis. Aut sortilegis [(cons. Porph.)] aut samardicis.

115. § laganiqve catinvm. Lagana sunt de siligine quaedam factae, quasi membranae compositae, quas cum piperi et liquamine cocunt et sic comedunt. catinvm. Ad prandium uile siue moderatum.

116. lapis albvs. Mensa marmorea, quam uocant Delphicam.

117. echinvs. Vas in modum echini marini; alii lignum cum uncinis, in quo suspenduntur calices; alii dicunt uas, ubi lauantur calices; alii [(ut Porph.)] ampullam uitream. § astat echinvs. Echinum dixit uas aeneum, in quo calices lauantur, quod modo triscele appellamus.

118. gvtvs. Scilicet gutus unguenti. § campana svpell. Fictilis uel uiminea uel [(ut Porph.)] aenea, quia in Campania dicebantur aeneae res optime fabricari.

120. § obevndvs marsia. Statua in Rostris erat, ad quam solebant conuenire illi, qui inter se lites atque negotia componebant; nam ex statua locus nomen acceperat. Marsia dicitur locus in Rostris, in quo solebant esse accusatores, quia ibi antea causae agebantur.

121. Idest minimi fratris Nouiorum, cuiusdam feneratoris et litigatoris. § nov<i>orvm p. m. Fratres Nouii, quorum minor ad locum, qui appellator ‘ad Marsyam’, consueuerat obsonari. § Hii autem Nouii fuerunt acerrimi feneratores, et iocatur de hac re Horatius. Ideo ait: puto Marsyam erectam unam manum habere, quoniam illorum feneratorum inpudentiam non potest sustinere; deinde quod ad statuam Marsyae uadimonium statuebatur.

122. <lecto>. Pro ‘lectito’.

123. <scripto>. Pro ‘scriptito’.

124. fravdatis. Expilatis, euacuatis.

125. sol acrior. Calidior hora quinta.

126. rabiosi t. s. Aestuosi; dicit autem dies Caniculares.

127. § pransvs non avide. [Idest] aestus causa tantum pransus, quantum me separat a ieiunio, quantum potest diem durare, hoc est: non multum pransus.

128. otior. [Idest] in domo otiosus ago, fictum uerbum.

129. miser a ambitione. Quia omnis cupiditas praua miseros facit. <graviqve>. Quia grauiter afficit.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII