Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones i ix


nemo opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Ibam forte via sacra, sicut meus est mos,

nescio quid meditans nugarum, totus in illis:

accurrit quidam notus mihi nomine tantum

arreptaque manuquid agis, dulcissime rerum?’

5 suaviter, ut nunc est,’ inquamet cupio omnia quae vis.’

cum adsectaretur, ‘numquid vis?’ occupo. at ille

noris nosinquit; ‘docti sumus.’ hic egopluris

hocinquammihi eris.’ misere discedere quaerens

ire modo ocius, interdum consistere, in aurem

10 dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos

manaret talos. ‘o te, Bolane, cerebri

felicem’ aiebam tacitus, cum quidlibet ille

garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi

nil respondebam, ‘misere cupisinquitabire:

15 iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo;

persequar hinc quo nunc iter est tibi.’ ‘nil opus est te

circumagi: quendam volo visere non tibi notum;

trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.’

nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.’

20 demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,

cum gravius dorso subiit onus. incipit ille:

si bene me novi, non Viscum pluris amicum,

non Varium facies; nam quis me scribere pluris

aut citius possit versus? quis membra movere

25 mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.’

interpellandi locus hic eratest tibi mater,

cognati, quis te salvo est opus?’ ‘haud mihi quisquam.

omnis conposui.’ ‘felices. nunc ego resto.

confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella

30 quod puero cecinit divina mota anus urna:

hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis

nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra:

garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces,

si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.’

35 ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei

praeterita, et casu tum respondere vadato

debebat, quod ni fecisset, perdere litem.

si me amas,’ inquitpaulum hic ades.’ ‘inteream, si

aut valeo stare aut novi civilia iura;

40 et propero quo scis. dubius sum, quid faciam, inquit,

tene relinquam an rem.’ ‘me, sodes.’ ‘non faciamille,

et praecedere coepit; ego, ut contendere durum

cum victore, sequor. ‘Maecenas quomodo tecum?’

hinc repetit. paucorum hominum et mentis bene sanae.

45 nemo dexterius fortuna est usus. haberes

magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,

hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni

summosses omnis.’ ‘non isto vivimus illic,

quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est

50 nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam,

ditior hic aut est quia doctior; est locus uni

cuique suus.’ ‘magnum narras, vix credibile.’ ‘atqui

sic habet.’ ‘accendis quare cupiam magis illi

proximus esse.’ ‘velis tantummodo: quae tua virtus,

55 expugnabis: et est qui vinci possit eoque

difficilis aditus primos habet.’ ‘haud mihi dero:

muneribus servos corrumpam; non, hodie si

exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,

occurram in triviis, deducam. nil sine magno

60 vita labore dedit mortalibus.’ haec dum agit, ecce

Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum

qui pulchre nosset. consistimus. ‘unde venis et

quo tendis?’ rogat et respondet. vellere coepi

et pressare manu lentissima bracchia, nutans,

65 distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus

ridens dissimulare; meum iecur urere bilis.

certe nescio quid secreto velle loqui te

aiebas mecum.’ ‘memini bene, sed meliore

tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu

70 curtis Iudaeis oppedere?’ ‘nulla mihiinquam

‘relligio est.’ ‘at mi: sum paulo infirmior, unus

multorum. ignosces; alias loquar.’ huncine solem

tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me

sub cultro linquit. casu venit obvius illi

75 adversarius etquo tu, turpissime?’ magna

inclamat voce, etlicet antestari?’ ego vero

oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque,

undique concursus. sic me servavit Apollo.


Systema: versus heroi. Nomenclatura: 11 Bolanus; 18 Caesar (ñ. Iulius); 22 Viscus Vibius; 23 Varius (L.); 25 Hermogenes Tigellius; 29 Sabellus; 35 Vesta; 43 Maecenas (C. Cilnius); 61 Aristius Fiscus; 61 Furor Aristius; 70 Iudaeus; 78 Apollo



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. ibam forte via sacra, sicvt mevs est mos. Refert hac satura descendentem se uia sacra incidisse in hominem molestum et garrulum neque se ab eo auellere potuisse, nisi aduersarius superuenisset, a quo uadimonium sibi dictum sit. Et totum hunc sermonem dramatico charactere alterno sermone uariat.

2. nescio qvid meditans nvgarvm. Sic uerecunde poetae nugas et lusus solent appellare uersiculos suos.

3. occvrrit qvidam notvs mihi nomine tantvm, hoc est: cuius nihil aliud noueram, quam nomen.

11. o te, bolane, cerebri // felicem — aiebam tacitvs. Bolanum nomine nescio quem fuisse dicit adeo liberum, ut nullius ineptias ferret, quin, quod de eo sentiret, statim in eum diceret.

16. nihil opvs est te circvmagi. Hoc ex Horati persona intellegendum.

16. te circvmagi: ‘mecum’ utique intellegendum.

19. nihil habeo qvod agam, et non svm piger. Hoc ille molestus dicit.

22. si bene me novi, et reliqua. Et Viscum et Varium Horatius amicos habuit. De Visco infra dicetur, Varius tamen de doctissimis fuit et magnus his temporibus habitus est. Nam et tragoedias fecit.

23. nam qvis me scribere plvres et reliqua. Eleganter dicit eum his rebus sibi placere, quae ad doctrinam non attinent. Ideo ostendit imperitum satis et inportunum hominem fuisse.

20. est tibi mater, cognati? Hoc Horatius interrogans illum dicit.

27. havt mihi qvisqvam; // omnes composvi. [felices]. Ille molestus hoc dicit.

28. nvnc ego resto. Hoc Horatius tacitus apud se dicit. Ait autem se superesse, quem ille occidat per inportunam garrulitatem.

29. confice! namqve instat fatvm mihi triste, sabella // qvod pvero cecinit. Sibi dicit Horatius: ‘confice, namque instat fatum. Significat autem Sabellam natione nutricem se habuisse sortilegam, quae urna sortes ducere solita esset.

31. hvnc neqve dira venena neqve hosticvs avfer[r]et ensis. Haec uerba sunt sortis ipsius ductae.

33. garrvlvs hvnc qvando consvmet cvmqve. Ordo est: quando cumque.

35. ventvm erat ad vestae. Subaudiendum: ‘aedem’, aut quid tale. Conueniunt nescio quomodo τῆι ἐλλείψει [rei latione sui] loca sacra. Sic denique et Terentius ait: // Vbi ad Dianae ueneris. Sic denique nos hodie ‘in Claudi’ uel ‘in Telluris’ dicimus, nec addimus ‘aedem’ aut ‘templum’.

37. qvod ni fecisset, perdere litem. Et hic audiendum per zeugma: ‘debebat’, ut sit ‘perdere litem debebat’.

38. inteream, si avt valeo stare. Hoc Horatius dicens negat se posse eum expectare.

41. tene relinqvam an rem? — me, sodes. [Rem] pro lite dixit. Sic denique et in [legibus] scriptum inueniri solet: // Rem siue litem.

42. ego, vt contendere dvrvm cvm victore, seqvor. Ordo est et sensus: Ego sequor, ut est durum contendere cum uictore, id est pertinace.

43. maecenas qvo modo tecvm? — // hinc repetit. Repetit, inquit, mecum sermonem molestus ille. [Maecenas quomodo tecum]. Et subaudiendum: agit.

44. pavcorvm hominvm et mentis bene sanae. Hoc Horatius dicit.

52. magnvm narras. Ne necesse sit frequenter ostendere, quis quae uerba habeat aut unde incipiat loqui, hoc obseruandum est: deinceps ut supra, ut, ubi duo puncta interposita sunt, alteram personam loqui intellegas. Certe iam sensus ipse docet, quid Horatius, quid ille molestus dicat.

60. ecce fvscvs aristivs occvrrit, mihi carvs. Aristius Fuscus praestantissimus grammaticus illo tempore et amicus Horatii fuit.

62. vnde venis? et // ‘qvo tendis?

63. rogat et respondit. vellere coepi. Eleganter mixtum inter se et confusum sermonem interrogandi ac respondendi expressit.

64. et pressare manv lentissima bracchia. [Sed] [lentissima] nomen positum est pro aduerbio. Non enim ‘lentissima bracchia’, sed ‘lentissime pressare bracchia’ intellegendum.

65. male salsvs ridens dissimvlare: mevm. ‘Male salsus’ stolidus ac derisor hic intellegendum.

67. certe nescio qvid secreto velle loqvi te // aiebas mecvm. Hoc Horatius ad Fuscum dicit, quaerens cum eo secedere, ut eum moneret tollere aliquid causae, quae cit[i]o se ab inportuno illo auelleret.

69. hodie tricesima sabbata. Sabbata lunaria significat, quae uulgares homines ferias sibi adsumunt.

69. vin tv // cvrtis ivdaeis oppedere? Curtos Iudaeos dixit, quia uirile membrum uelut decurtatum habeant recisa inde pellicula. [Oppedere Iudaeis] autem, quasi contemnere eos ac religiones eorum deridere significat.

71. at mihi: svm pavlo infirmior, vnvs // mvltorvm. Hoc Fuscus dicit, stupore scilicet adhibito, ne Horatium cupientem auelli ab illo molesto liberaret.

72. hvnccine solem // tam nigrvm svrrexe mihi. Horatius dicit nigrum ac per hoc tristem diem sibi inluxisse, quia in istum molestissimum inciderit.

73. fvgit i. Fuscus scilicet.

75. et ‘qvo tv tvrpissime? Aduersarius cum occurrisset illi inportuno hoc ei dicit.

76. et ‘licet antestari? Aduersarius molesti illius Horatium consulit, an permittat se antestari, iniecta manu extracturus ad praetorem, quod uadimonio non paruerit. De hoc autem lege Duodecim tabularum his uerbis cautum est: // Si in ius uocat, ito ni it, antestamino; // igitur en capito. ‘Antestari’ est [an] ergo ‘ante testari’ scilicet ‘antequam manum inici[t]at’.

76. ego vero oppono avricvlam. Hoc Horatius dicit. Porro autem qui antestabatur quem, auriculam ei tangebat atque dicebat: [Licet te antestari]? Si ille responderat [Licet], [et] tunc iniecta manu aduersarium suum extrahebat; nisi autem antestatus esset, qui inicere manum aduersario uolebat, iniuriarum reus constitui poterat.

78. sic me servavit apollo. [De] hoc de illo sensu Homerico sumpsit, quem et Lucilius in sexto satyrarum repraesentauit sic dicens: // Vt discer[e]peret hac; // τόνδ᾿ ἐξήρπαξεν ᾿Απόλλων // [quem rapuit Apollo] [fi] [A tergo]. Significat Horatius se sic liberatum ac recreatum, dum illum molestum aduersarius suus rapit Ap[p]ollinem imitatus.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. ibam forte uia sacra. De Epagomeno dicit. Refert se cuiusdam ignoti diuturna garrulitate fatigatum. Sermo iste dicitur ‘Molestus’, Ἐπιφερόμενος.

2. § <nescio quid> nugarum. Idest uersus. More satyricorum ‘nugarum’ dixit, quia satyrici solent, etiam sese carpere.

4. § Ordo [est]: quid rerum agis, ait mihi, tu dulcissime?

5. § Idest suauiter ago, sicut modo et tibi cupio bene euenire. cvpio. Te uiuere ex sententia tua.

6. § occupo. Idest praeuenio ilium [hoc sermone] dicens: numquid aliquid uis, numquid tibi necessarium [est]?

6. noris nos. Idest: hoc nolo, ut scias nos, quia docti sumus; idest non sumus indigni, quos scias.

7. hic ego p. h. i. m. e. Hac re, quia doctus es, ideo tibi honorem habeo.

10. cum sudor m. t. Cum ex tedio et molestia illius flueret sudor.

11. o te bolane. Qui solebat prae iracundia in facie quemuis reprehendere et libere dicere, quid sentiret. § o te bolane c. f. Cum sudarem molestius, dicebam apud me felicem esse Bolanum oxycholum, qui possit eum uerbis asperioribus remouere. Quare autem felicem dixit oxycholum? Quia non patiebatur molestiam.

12. felicem cerebri. Cum felicitate ilium fuisse oxycholum.

14. misere. Valde, ut Terentius in Heautontimorumeno (I 2, 16): Eam misere amat.

16. nil opus est. Idest aio illi: non opus est tibi huc atque illuc circumduci.

18. cubat. Aegrotat, languet, iacet.

22. § si bene me noui. Idest [si bene] fretus [sum] conscientia mea, intellego, quia magis mihi defer<e>s quam illis. § Viscus disertus illius temporis homo. Nonnulli [(gloss.)] poetam dicunt, amicum Horatii. Est autem sensus: non Viscum amicum pluris facies, hoc est: qui amicus tibi est, potiorem duces.

23. Varius poeta, amicus Virgilii, Horatii etiam. Mire sic garrulum ostendit molestum.

24. § quis membra. Idest quis cum gestu corporis potest pronuntiare quemadmodum ego?

25. § Ita pronuntio, ut Hermogenes mihi cantor into uideat. ‘Hermogenes Tigellius’, de quo supra (serm. I 3, 129. 4, 72): Io, Bacche.

28. omnes composui. [In urnis] omnes sepeliui.

30. § mota anus u. Idest ipsa commota ex urna dixit imminere mihi fatum ex garrulo. Aut mota urna ipsa anus cecinit, quoniam sortes de urna tolluntur.

32. tarda podagra. Quia tardos [homines] facit [podagra]; et est ypallage.

33. § quando c. cumque. T[e]mesis est ‘quando-cumque consumet’; ut ([Verg. georg.] III 381): Septem subiecta trioni.

35. ad uest<a>e. Subaud. templum, sicut ‘in Pacis, Concordiae’. Terentius ([adelph.] IIII 2, 43): Vbi ad Dianae ueneris.

36. § uadato. Participium est ab eo, quod est uador, uadaris; et est uerbum commune: [uador te et uador a te,] idest uoco te [ad iudicium] aut uocor a te ad indicium. Respondere ergo debebat aut ei, a quo uocatus est ad iudicium, aut ei, quem ipse uocasset [ad iudicium]. vadato. In iudicio, quia uadatus eum fuerat uel quia eum uadio obligauerat.

37. <debebat>. Idest cogebatur, aut k. k. debebat.

40. et propero quo[s] scis. Oblitus est Horatius, quod dixit sibi uisendum esse nescio quem.

42. ego ut contendere d. Ego coepi eum sequi, quia sciebam durum esse contendere cum pertinaci. Sciens durum esse contendere cum uictore coepi sequi.

43. § quomodo tecum. Initium locutionis fecit et coepit interrogare: quomodo circa te M<a>ecenas est? Deest ‘agit’.

44. § paucorum. Idest qui et Sapiens est et raro habet parem, qui multorum amicitia non gaudet.

46. § posset qui ferre. Idest haberes apud M<a>ecenatem, qui tueretur partes tuas, si me ei, commendare uelles.

47. hunc hominem. Dicticos; se ipsum tangit digito. dispeream. Idest ualde peream, si non omnes remouisses ab amicitia M<a>ecenatis.

48. non isto. Respondit Horatius.

50. § nil mi officit. Idest quicumque est ditior, non officit mihi in domo M<a>ecenatis.

52. uix credibile. Vt non sit factio in tanta domo.

53. § accendis. Haec dicendo multo magis me accendis ad amicitiam eius.

54. § uelis tantummodo. Si uolueris me commendare, impetrare possis, homo tantae uirtutis.

54. § Opus est, inquit, hoc solum, ut uelis ei amicus esse; etenim pro merito uirtutum tuarum facile poteris promereri.

55. § et est qui uinci possit. Hoc uitio est, inquit, Maecenas, cui si saepe instes, uincatur. Persius hinc (1, 116. 117): Omne uafer uitium ridenti Flaccus amico // Tangit. Et nunc iucunde ex alterius persona eum reprehendit.

60. § ecce fuscus. Aristius Fuscus, grammaticus doctissimus illius temporis, amicus Horatii.

61. § et ilium. Inducit ilium qui superuenerat dissimulare, ut ipse odiosi hominis molestia fatigaretur.

62. Ἐπιφερόμενος interrogabat, unde uenisset; Aristius uero respondit.

63. κατὰ τὸ αὐτό. vellere. Vellicare.

64. § nutans. Idest coepi nutare. Est autem nutare aliquid oculis nutantibus uelle monstrare. Innuens, significans ut me eriperet.

65. § ‘Male salens’ in perniciem meam nimie prudens, aut male iocosus et urbanus inrisor. Male prudens.

66. meum iecur u. b. Vehementer irascebar.

67. <certe>. [Ego] Horatius.

69. § hodie tricesima s. ‘Tricesima sabbata’, quae Iudei Neomenias dicunt, quoniam per sabbata Iudei numeros appellant lunares [(cf. Porph.).] Aliter: tricesima sabbata dicuntur, quando Kalendis occurrit sabbatum. Item: tricesima sabbata dicuntur, quando ueniunt Kalendae [in] prima luna per sabbata, qui dies maxime a Iudeis obseruatur; ut quia tricesima sabbata religiosius colebantur. <tricesima sabbata>. Quae Neomenias dicunt, (P xxx ..) o dies lunaris cursus quando peragitur in Kalendis Iudei semper sabbatizant.

70. § curtis iudeis. Ideo curtis, quia Moyses, rex Iudeorum, cuius legibus reguntur, neglegentia medici talis effectus et, ne solus esset notabilis, omnes circumcidi uoluit. ‘Oppedere’ contradicere, quasi contra pedem opponere. Alii uerbum foeditatis uolunt, sed falsum est.

70. § nulla mihi inquam r. Hoc est: facile hoc contempno, quorum religione non teneor.

71. § infirmior. Idest timidus sum et hac de causa colo omnes religiones. Quia nimiam religionem infirmitas facit et metus.

72. solem. Idest huncine diem tam molestum ortum mihi esse.

73. § tam nigrum. Tam tristem et aduersum, cui contrarium (Pers. 2, l): Hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo [idest albo]. svrrexe. Pro surrexisse. improbvs. Idest malus, qui non subuenit amico suo.

74. sub cultro. Prouerbium est: idest in maxima molestia cum Ἐπιφερόμενῳ.

76. obuius. <Ἐπιφερόμενος>.

76. § et licet antestari. Denuntiantes litem antestatos habebant, quibus praesentibus conueniebant, ita ut aurem illis tertio uellerent. Sic Seruius magister [urbis] exposuit. Alii sic exponunt, quod Horatium interrogauerit, si testis esse pateretur, et Horatius optulerit aurem ultro. Solebant enim testium aures tenere et ita dicere: ‘memento, quod tu mihi in ilia causa testis eris’. Quid est antestari? Olim qui antestabatur, auriculam contingebat, ideoque poeta ait: libenter auriculam optuli. Tangens autem auriculam bis uerbis loquebatur: ‘licet antestari?’ Si ille respondisset: ‘licet’, per iniectionem manus aduersarium suum in iudicium trahebat. Quod si antestatus non esset et manum iniecisset, iniuriae reus constitui poterat Plautus in Persa (IIII 9, 10 [sq.] 747 [sq. R.]): leno ad Satyrionem parasitum: Nonne antestaris?. et parasitus: Tuane ego causa carnifex Cuiquam mortali libero aures atteram? Aliter: antestari idest teste uti, quod iudicii causa uolo manum inicere. Nam haec erat consuetudo: siquis uadato non paruisset, eius aduersarius aliquem de praesentibus antestabatur, idest tangebat eius aurem et dicebat: licetne te antestari? Si respondisset ille: licet, tunc iniciebat uadatus manum in eum, qui non paruisset, et ducebat in iudicium, aliter si iniecisset manum, iniuriarum poterat accusari.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII