Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones i x


48 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Lucili, quam sis mendosus, teste Catone,

defensore tuo, pervincam, qui male factos

emendare parat versus, hoc lenius ille,

quo melior vir et est longe subtilior illo,

5 qui multum puer et loris et funibus udis

exoratus, ut esset, opem qui ferre poetis

antiquis posset contra fastidia nostra,

grammaticorum equitum doctissimus. ut redeam illuc:

Nempe inconposito dixi pede currere versus

10 Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est,

ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo

urbem defricuit, charta laudatur eadem.

nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic

et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.

15 ergo non satis est risu diducere rictum

auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus.

est brevitate opus, ut currat sententia neu se

inpediat verbis lassas onerantibus auris,

et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,

20 defendente vicem modo rhetoris atque poetae,

interdum urbani, parcentis viribus atque

extenuantis eas consulto. ridiculum acri

fortius et melius magnas plerumque secat res.

illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,

25 hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher

Hermogenes umquam legit neque simius iste

nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.

at magnum fecit, quod verbis graeca latinis

miscuit.’ o seri studiorum, quine putetis

30 difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti

contigit? ‘at sermo lingua concinnus utraque

suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.’

cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum

dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?

35 scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini,

cum Pedius causas exsudet Poplicola atque

Corvinus, patriis intermiscere petita

verba foris malis, Canusini more bilinguis.

atque ego cum graecos facerem, natus mare citra,

40 versiculos, vetuit me tali voce Quirinus

post mediam noctem visus, cum somnia vera:

in silvam non ligna feras insanius ac si

magnas Graecorum malis inplere catervas.’

turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque

45 diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,

quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa

nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.

arguta meretrice potes Davoque Chremeta

eludente senem comis garrire libellos

50 unus vivorum, Fundani, Pollio regum

facta canit pede ter percusso; forte epos acer

ut nemo Varius ducit, molle atque facetum

Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae:

hoc erat, experto frustra Varrone Atacino

55 atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,

inventore minor; neque ego illi detrahere ausim

haerentem capiti cum multa laude coronam.

at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem

plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,

60 tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?

nil comis tragici mutat Lucilius Acci?

non ridet versus Enni gravitate minores,

cum de se loquitur non ut maiore reprensis?

quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis

65 quaerere, num illius, num rerum dura negarit

versiculos natura magis factos et euntis

mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,

hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos

ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusci

70 quale fuit Cassi rapido ferventius amni

ingenium, capsis quem fama est esse librisque

ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,

comis et urbanus, fuerit limatior idem

quam rudis et Graecis intacti carminis auctor

75 quamque poetarum seniorum turba; sed ille,

si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum,

detereret sibi multa, recideret omne quod ultra

perfectum traheretur, et in versu faciendo

saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.

80 saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint

scripturus, neque te ut miretur turba labores,

contentus paucis lectoribus. an tua demens

vilibus in ludis dictari carmina malis?

non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,

85 contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.

men moveat cimex Pantilius aut cruciet quod

vellicet absentem Demetrius aut quod ineptus

Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?

Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,

90 Valgius et probet haec Octavius optimus atque

Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque

ambitione relegata. te dicere possum,

Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque

vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,

95 conpluris alios, doctos ego quos et amicos

prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,

adridere velim, doliturus, si placeant spe

deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,

discipularum inter iubeo plorare cathedras.

100 i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.


Systema: versus heroi. Appellatur: Lucilius. Nomenclatura: 1 Lucilius; 6 Laberius; 10 Lucilius; 18 Hermogenes Tigellius; 19 Calvus (C. Licinius); 19 Catullus (C. Valerius); 19 Demetrius (M.); 20 Graecus; 20 Latinus; 22 Pitholeon; 22 Rhodius; 24 Chium; 24 Falernus; 26 Petillius Capitolinus; 28 Pedius Poplicola (Q.); 28 Poplicola Corvinus Messalla (M. Valerius ); 30 Canusinus; 32 Chium; 32 Quirinus; 36 Bibaculus Alpinus (M. Furius); 36 Furius Bibaculus; 36 Memnon; 38 Maecius Tarpa; 38 Tarpa; 40 Chremes; 40 Davus; 42 Asinius Pollio; 42 Fundanius; 42 Pollio (C. Asinius); 44 Varius (L.); 45 Camena; 45 Maro (P. Vergilius); 46 Varro Atacinus, (P. Terencius); 52 Homerus; 53 Accius (L.); 54 Ennius (Q.); 61 Etruscus; 61 Lucilius; 62 Cassius Etruscus; 64 Lucilius; 72 Lucilius; 77 Arbuscula; 78 Pantilius; 80 Fannius Quadratus; 81 Plotius Tucca; 82 Octavius; 82 Rufus (C. Valgius); 83 Aristius Fiscus; 83 Furor Aristius; 83 Viscus Vibius; 85 Messalla Corvinus; 86 Bibulus; 86 Bibulus (M. Calpurnius); 86 Furnius; 86 Servius Sulpicius; 89 Maecenas (C. Cilnius)



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. nempe incomposito dixi pede cvrrere versvs. Respondet his, a quibus inculpatus erat, quod Lucilii uersus damnasset in ea satyra, quam supra habuit, quae sic incipit: Eupolis atque [C][ratinus Aristofanesque poetae]. Nam dixerat ibi: Durus componere uersus. Nam fuit hoc uitios[i]us. Nunc autem dicit non se poetam inprobasse, sed uersus eius, quos non suo uitio duros, sed saeculi fecit.

3. at idem, qvod sale mvlto vrbem defricvit, charta lavdatvr. Salem pro urbanitate posuit. Sed sales in hac significatione pluraliter solent dici, uerum quia [defricuit] dicturus erat, necesse habuit quasi de uero loqui, et ideo singulari numero dixit. Scimus autem Lucili[an]um urbanis salibus multos Romanorum carpsisse.

5. nam sic et laberi mimos. Laberi mimos negat magnopere mirandos esse, quamuis iocis et amaritudine abundantes sint, re uera humiles et in uerbis et in conceptionibus materiae.

7. ergo non satis est risv didvcere rictvm avditoris. Non satis est, inquit, tantum modo loqui, ut qui audiat rideat, quamuis non negauerim esse et in hoc non nullam uirtutem.

9. est brevitate opvs, vt cvrrat sententia nev se. Breuitate orationis utendum esse ait, ut cito sententia finiatur, ne defatigetur auditor. Eloquentiae enim uirtus non tantum in eo est, ut pauca copiose, sed etiam ut breuiter multa dicantur. Sic et Marcus Cato a Sallustio laudatur paucis absoluisse.

13. interdvm vrbani, parcentis viribvs. Qui alioqui parcit uiribus, id est laborare non uult, atque, etiam siquid roboris in corpore habet, uult data opera delicatus uideri.

14. ridicvlvm acri // fortivs et melivs magnas plervmqve secat res. Interdum, inquit, uel uenuste magis mordent dicta, quam quae acriter et turbulenta oratione prompta sunt.

16. illi, scripta qvibvs comoedia prisca viris est. Hoc absolute, hoc est: hac re, et [stabant] constabant ac ualebant significat. Ad id autem pertinet [hoc stabant], quod dixerit [ridiculum acri fortius], [ac melius magnas plerumque secat res]. [Neqve simivs iste]. Adnotandum, quod, cum uulgo receptum sit simiam tantum dici debere, simium dixit. Demetrium autem modulatorem propter maciem ac paruitatem corporis hoc nomine appellat. Hos autem duos, Hermogenen et Demetrium negat antiquas comoedias legere, neque alios quam Licini Calui, et Valeri Catulli uersus modulari. Itaque fastidiens eorum iudicium, et infra Demetri[i] [teque] [Tigilli], ait, Discipularum inter iubeo plorare cathedras.

20. at magnvm fecit qvod verbis graeca latinis miscvit. Castigat eos, qui mirantur Luci[l]lium, quod inseruerat uerba Graeca orationi Latinae, cum id facere quiuis possit, sicut Pitholeo Rhodius, qui huius modi epigrammata effutiuit magis quam scripsit. Etenim infirmitatis putatur esse orationem Latinam uerbis Graecis fulcire.

21. o seri stvdiorvm: ὀψιμαθεῖς [id est qui uultu docti sint].

21. qvine pvtetis. [[Qui] :] Ne adiectum, ut egone, tune; abundat ne syllaba. Est sensus: o seri studiorum, qui putetis difficile et mi[se]rum esse Rhodio quod Pitholeonti contigit. Hic autem perquam ridicule Graeca Latinis admiscuit.

24. vt chio nota si commixta falerni est. Hironiam dicit. Nam licet Chium uinum, quod est dulce, austerissimo Falerno mixtum suauem saporem faciat, non tamen intellegi uult, uerba Graeca ac Latina mixta eadem ratione concinnam reddere orationem.

25. cvm versvs facias, te ipsvm percontor. Eum, qui uersus Lucilianos laudauerat, quod Graeca Latinis admixta habeant, reprehendens interrogat, utrum hoc ipse tunc tantum facturus sit, cum poema scribat, an etiam cum reum defendat.

25. an et cvm dvra tibi peragenda rei sit cavsa petilli? Maligne Petillium Capitolinum duram causam habere dixit, quamuis absolutus sit. Hunc autem et supra rettulimus reum fuisse furtorum in Capitolio, cuius custos fuerat.

28. cvm pedivs cavsas exsvdet, pvblicola. Pedius Publicola et Messala adeo curasse dicuntur, ne Graeca Latinis uerbis inmiscerent, ut Messala primus funambulum dixerit, ne οχυνοβάτην diceret. Post hunc Terentius dixit: Funambuli eodem accessit exspectatio.

30. canvsini more bilingvis. [Bilinguis] dixit, quoniam utraque lingua usi sunt, sicut per omnem illum tractum Italiae, quoniam ex maiore parte Graeci ibi incoluerunt, ex quo Magnae Graeciae nomen accepit. Ideo ergo et Ennius et Lucilius [Brutta][t][e bilingui] dixerunt.

32. vetvit me tali voce qvirinvs, // post mediam noctem visvs, cvm somnia vera. Eleganter a Quirino se prohibitum ait Graeca Latinae linguae admiscere, quoniam utique Romulus ut nominis, ita etiam linguae Romanae auctor uidetur esse. Ferunt autem post mediam noctem somnia ueriora esse, quia tunc iam mens et a potu et a cibo purior est.

36. tvrgidvs alpinvs ivgvlat dvm memnona. Cornelius Alpinus Memnona exametris uersibus nimirum descripsit. Et belle iugulat Memnona dilogos ait. Nam sub ea specie quasi dicat dum describit, quem ad modum Memnon iuguletur, intellegi uult ab ipso potius iugulari, dum male scripsit.

36. dvmqve // diffinget rheni lvtevm capvt. Et hoc dilogos. Nam in describendo Rheno, qui recte luteus dicitur, quod et turbida semper aqua et limosis ripis sit, quasi ab ipso poeta luteum fieri mala descriptione ostendit. [Diffingat] autem figurat ac per hoc describit significat.

37. haec ego lvdo[, qvae neqve in aede sonent]. Et supra diximus, uerecunde fere poetas uersus suos lusus dicere.

38. qvae neqve in aede sonent. In aede Musarum, ubi poetae carmina sua recitabant. Ait se id genus carminis scribere, quod Meci Tarpae arbitrio non subiciatur. Nam hi fere, qui scaenae scribebant, ad Tarpam hunc uelut emendatorem ea adferebant.

40. argvta meretrice pote[n]s davoqve chremeta. Solum illis temporibus Gaium Fundanium dicit comoedia[ru]m bene scribere, at Pollionem tragoediam, quae trimetris uersibus fere texitur, epicum autem carmen ualidissime Varium, molle uero ait et elegans Vergilium. Sed apparet, cum hoc Horatius scriberet, sola adhuc Bucolica et Georgica Vergilii in notitia fuisse.

46. hoc erat experto frvstra et reliqua. Quoniam alii alia carminum genera consummate scriberent, quorum mentionem habuit, sermonum autem frustra temptasset Terentius Varro Narbonensis, qui Atacinus ab Atace fluuio dictus est, item Ennius, qui quattuor libros saturarum reliquit, et Pacuuius huic generi uersificationis non suffecissent, se idem scribere ait ita, ut aliis maior sit, Lucilio minor. Quem inuentorem huius operis merito dixit, quia primus Lucilius huius modi carmina scripsit.

50. at dixi flvere hvnc lvtvlentvm. Supra dixerat: Saepe ducentos, Vt magnum. uersus dictabat stans pede in uno. Cum [a]flueret lutulentus.

51. plvra qvidem tollenda relinqvendis. age, qvaero.

53. nil comis tragici et reliqua. Ordo est: Tragici Acci nihil mutat Lucilius? Et hoc interrogatiua figura cum hironia quadam pronuntiandum, quia ex contrario intellegendum est. Comis autem Lucilius propter urbanitatem dicitur, et mutat pro eo, quod est emendat, positum est. Facit autem haec Lucilius cum alias, tum uel maxime in tertio libro; meminit VIIII. et X.

54. non ridet versvs enni gravitate minores. Eadem, qua supra, figura et hoc dicitur. Sensus autem est: Non ergo etiam Enni uersus ridet, qui minores sunt, quamquam dignitatem eius agnoscit?

55. cvm de se loqvitvr non vt maiore reprehensis. Hoc est: cum ita sua ostentat scripta et Enniana reprehendit, ut non tamen se Ennio praeponat. Per quae uult intellegi Horatius et sese ita Lucili uersus reprehendisse, ut non tamen se ei anteponat.

57. nvm illivs, nvm rervm dvra negarit et reliqua. Sensus est: Num illius natura, aut numquid magis rerum earum, quas scripsit, negarit ei uersus molliores?

61. etrvsci // qvale fvit cassi rapido ferventivs amni. [Cassi Etrusci Parmensis dicit, cuius tragoedia [haec est] Thyestes exstat].

63. capsis qvem fama est esse librisqve // ambvstvm propriis. Aspere, quasi tam uerbosa aut tam multa scripserit, ut, cum non uiderentur legi digna, illis ipsis mortuus exustus sit.

66. et graecis intacti carminis avctor. Hoc ideo dictum, quia nulli Graecorum exametris uersibus hoc genus operis scripserunt.

71. saepe capvt scaberet, vivos et roderet vngves. Hinc Persius Flaccus illud sumpsit: Nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis. Non cessat autem Lucilium tangere, quasi incuriose scripserit.

75. vilibvs in lvdis dictari carmina malis? Ludis litterariis dicit, in quibus carmina uulgata pueris adhuc rudibus dictari solent.

76. vt avdax, contemptis aliis, explosa arbvscvla dixit. Arbuscula mima fuisse traditur, quae cum ab irato populo exploderetur, [id est, strepitu plausus eiceretur,] ab [a]equitatu autem laudaretur, ait se contentam esse honestorum testimonio. Quid autem per haec de se intellegi uelit Horatius, manifestum est.

84. ambitione relegata. Id est remota ambitione ac per hoc non tumide nec iactanter loquens.

90. demetri teqve, tigilli. De Demetrio et paulo supra dictum est, de Tigillio autem Hermogene saepe.

91. discipvlarvm inter ivbeo plorare cathedras. Eleganter haec in modulatores dicuntur, quia puellae maxime docentur huius modi delicias.

92. i[i], pver, atqve meo citvs haec svbscribe libello. Eleganter, quasi hoc ex tempore dixerit, praecipit puero, in librum suum illud conferat, ne pereat tam oportunum et congruens in modulatores dictum.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. § nempe incomposito. Idest certe confiteor me dixisse, quod asperos et non compositos uersus fecit Lucilius. Respondit his, a quibus culpatus fuerat, quod Lucilii uersus damnasset in satyra ‘Eupolis atque Cratinus’ ([s.] I 4, 1), et dicit se non poetam inprobasse, sed uersus.

2. § inepte. Inepte fauemus alicui, quando aperta uitia eius negamus.

3. at idem q. e. Subiectio; idest sed in multos principes ciuitatis multa uenuste et iocose dixit in eodem opere, et perseuerauit in metaphora ‘sale’ dicendo ‘defricuit’. ‘Sale multo’ ideo ait numero singulari, quod dicturus erat perfricuit, ut quasi uero sale faceret; nam sales plurali numero dicendi sunt, cum urbanitas significatur.

4. vrbem. Idest principes ciuitatis, quia Lupum et Mutium uehementer afflixit, iocose. Non urbem, sed prineipes urbis, Mutium et Lupum et ceteros.

5. § nec tamen hoc tribvens d. qvoqve c. Idest non ideo, quia concedo illi facetias, concedo et omnia, quae debet habere poeta.

5. sic et l. m. Idest si dico Lucilium ideo bonum poetam esse, quod habet facetias, idem mihi dicendum est de Laberio mimographo; nam et is habet facetias; sed multis caret, quae poeta debet habere.

6. § sic et laberi m. Nam et mimorum ioca sic laudo, ut non cetera illis adsignem, quae perfecti sunt operis. Per hoc Lucilii opus mimis comparat.

7. rictvm. Incerti generis est; nam et hic rictus dicitur et hoc rictum mensura oris.

8. risv didvcere rictvm. Aperire os et risum mouere.

9. § est brevitate o. Sententia ilia, quae risum mouet, debet esse cita et manifesta. Aliter: sensus: non solum in eo est, ut pauca copiose, sed ut breuiter multa dicantur. Sic et Cato a Sallustio laudatur ([hist. fragm.] I 4 [M.]), quod multa paucis absoluerit [(cons. Porph.).] Aliter: sententia non debet esse prolixior, ne auree oneret auditoris et non intellegatur. Si uis perfectum opus facere, breuitate opus est, ut cito sententia finiatur.

11. et sermone opvs est modo tristi, saepe iocoso. Idest opus est sermone ei, qui iocos dicit, modo defendente uicem oratoris, modo poetae, modo urbani parcentis uiribus suis. Nam cum inducis loquentem rusticum, non debes loqui pro ingenio tuo, sed pro ingenio rustici.

13. § interdvm v. Interdum urbani hominis sermone opus est, qui, ut delicatus uideatur, minus se ostendit facere, quam possit, sed non qui in dicendo uiribus parcat, sed qui alioqui minores uires demonstret.

14. § ridicvlvm. S<a>epe ioculare maledictum grauius uulnerat, quam res aspera, idest satyra. Iocus saepe plus mouet hominem, quam res acris. Plerumque, inquit, uenuste et ridicule dicta plus mordent, quam quae acriter et turbulenter prolata sunt.

16. illi. Idest antiqui comoediographi ideo placuerunt, qui<a> temperabant fabulae suas iocoso et tristi; et hi modo partes rhetoris sequebantur, modo poetae.

17. § hoc stabant. Eo ipso placebant, quod ridicula eorum magis morderent, quam si acria protulissent.

18. Hermogenes et Demetrius, quem iste simium appellat genere masculino propter deformitatem et breuem staturam, ambo obtrectatores fuerunt Horatii Erant autem musici modulatores. § Demetrius praeter Caluum et Catullum poetas alios non legerat. Ad nullam rem doctus Demetrius nisi Catulli et Calui uersus cantare et imitari, qui dramatopoeos erat, hoc est amatorias cantiones scripserat.

21. o seri stvdiorvm. O qui seri estis ad studia. Castigat eos, qui mirantur Lucilium, quod Latinis Graeca miscuerit. ‘Quine’ quasi curne aut uacat ‘ne’, ut ‘qui’ pronomen sit.

22. Idest putatisne eum aliquid magnum fecisse, quod scripsit sicut Pitholeo, abiectus poeta? Nam dicitur Pitholeo epigrammata ridicula scripsisse, in quibus Graeca uerba mixta erant cum Latinis. Aliter: Pitholeon Rhodius huiusmodi fecit epigrammata, ut Latinis Graeca coniungeret, quod adeo non est difficile, et ideo non dignum miraculo; etenim infirmitatis putatur non Latinis compleri, quae Latinis sunt coepta.

24. § vt chio nota si c. Genera uini optimi, Chii et Falerni. Chium dulce est, Falernum austerum; ergo mixtum iucundum fit. Aliter: subiectio, idest sed suauis fit sermo coniunctus ex Latino et Graeco, quemadmodum si miscueris Falernum uinum cum Chio. Sed comparatio haec non congruit; nam uinum Chium mixtum cum Falerno facit suauitatem, quia Chium dulce est, austerius Falernum; Graeca uero cum Latinis commixta dissimilitudine naturae carent suauitate. <nota.. falerni>. ‘Nota’ ideo, quia aut uina notantur in lagoenis aut consules.

25. te ipsvm percontor. Te, inquit, qui Lucilium defendis, consulo:. utrum tunc tantum Latinis Graeca permisces, cum uersus facias, an et quando causam durissimam Petilli de furto Capitolino aduersus Pedium Publicolam siue aduersus Messalam Conuinum peroras? Hi autem ita Graecis abhorruerunt, ut Messala primus funambuli nomen intulerit. et post eum Terentius ([hec. prol.] 34): Funambuli eodem accessit expectatio. Aliter: idest quando suauis est sermo Graecus coniunctus Latino? Cum uersum facis, an etiam, cum reum defendis Petilium? Petilium hunc dixit superius ([serm.] I 4, 94) coronam rapuisse de Capitolio; qui, quamuis absolutus est, tamen duram causam habuit; nam ab Augusto absolutus est. Petilli autem genitiuus est. § Pedius Publicola et Messala Coruinus oratores fuerunt, qui obseruauerunt, ne Graecis sermonibus uterentur. Erant autem fratres causidici optimi.

30. canvsini more bilingvis. Aut quia Canusium oppidum constat ex Graecis et Italis, quidam istum Pitholeontem Canusinum fuisse dicunt, aut pro quocumque Canusino dixit. Aliter: de Pitholeonte dicit; nam iste de Canusio fuit. Dicit autem bilinguem, quia et Graeci et Latini apud Canusium habitant et utuntur utroque sermone. Canusini enim cum sint Latinae gentis et a Diomede Graecitatis partem trahant, [et] per ipsius regionis tractum Graeca lingua in usu fuit: unde ea pars Italiae Graecia Magna dicta est.

31. atqve ego cvm f. Cum facere uellem, ut ([Verg. ecl.] 6, 3): Cum canerem reges et proelia. mare citra. Natus in mediterranea regione et a Graecia longe positus.

32. § <vetvit>. Vide ‘uetuit’, non ‘uetauit’, quamquam possumus etiam sic dicere.

33. § post mediam noctem. Tunc enim digestior animus uera somniat, iam quando pituitis caruimus.

34. ac si magn. Ac per hoc inter Graecos auctores, qui plurimi sint, inseri.

36. § Viua<cu>lum quendam poetam Galium tangit. ‘Iugulat’ ergo dixit aut nos audientes descriptionem Rheni et Memnonis, aut ipsum Memnona occidit describendo et facit e<ti>am fontem R<h>eni sordidum, lutulentum, ita describens. tvrgidvs a. Alpinus hic Memnonis bella descripsit, et, quia male, ideo ait ‘iugulat’, quasi malis carminibus ipsum Memnona necet. <ivgvlat>. Vt ([Verg. ecl.] 6, 62. 63): Musco circumdat amarae // Corticis.

37. § ‘Luteam’ et ad naturam fluminis retulit, quoniam semper est turbidum, et ad opus poetae. ‘Ludo’ autem ait, quoniam uerecunde poetae uersus suos ludos appellant.

38. <in aede>. Apollinis, ubi solent docere poetae. in <a>ede. In Musio, in Atheneo. Idest ea scribo, quae neque recitentur in Atheneo, neque sunt agenda in theatro. § <In aede> Musarum ubi poet<a>e multis audientibus recitare carmina sua solebant. § <ivdice tarpa>. Qui deferenda carmina poetarum ad <s>caenas antea probauit. Per hoc illud ait: dicta mea alienum iudicium non expectant, nec comoediae scribo, quae saepius spectatae apud populum uilescant, sed mihi satisfacio.

42. § vnvs vivorvm f. Idest inter omnes uiuos tu bene scribis comoediae. Ostendit optimum trag<o>ediograpbum esse Pollionem. Pollio tragoediam scribit trimetro, quia trimetri dicuntur uersus tragoediarum esse.

43. ter percvsso. Idest trimetro iambico, quoniam tres c<a>esuras habet. § forte. Idest fortis ipse Pollio [et forte et molle et facetum]. § ‘Epos’ pro epodos. Epos autem ideo dictum, quod unum uersum maiorem habet, alterum minorem. § <forte epos>. Dimenso, idest magno impetu uersus, expressos.

44. § vt nemo varivs dvcit molle atqve f. Varius delicatum uersum componit, idest nemo ut Varius dulciter canit. § molle atqve facetvm. Hic plena ([fort. leg.] pro (p) lene). Nam molle atque facetum annuerunt Virgilio rure Camenae; nam nihil ioculare in georgicis scripsit.

45. virgilio a. Idest Virgilio concesserunt Musae georgica scribere. Apparet illo tempore Virgilium adhuc bucolica et georgica scripta habuisse.

46. hoc erat e. f. Ordo ex inferioribus. § Hoc erat, quod ego melius possem scribere, idest satyram, quam frustra Varro Atacinus et alii multi conati sunt scribere.

48. neqve ego illi. Rursus Lucilium sibi praefert, quia ille inuentor satyrae fuit.

53. § nil comis. Idest elegans ipse Lucilius non uituperat quaedam in Accio et ridet Ennium quasi non habentem grauitatem, sed ita ut eos sese fateatur esse meliores?

55. § cvm de se loqvitvr. Idest quando de se loquitur, non sic dicit, quasi melior sit illis poetis, quos ipse reprehendit.

56. § ‘Quid uetat’, ut ego, com lego Lucilium, quaeram, utrum natura sua negauit ei composite uersus facere an natura rerum, de quibus scripsit? Aliter: quid prohibet quaerere, utrum ingenio an natura duriores uersus fecerit, an operis necessitate?

58. evntis. Mire, quia pedibus currunt uersiculi. Euntes uersus dicuntur, qui leniter fluunt, qui non sunt asperi.

60. hoc tantvm c. Siquis inuenitur, qui contentus est qualescumque uersus facere, dummodo plures faciat, concedo politum esse Lucilium, qui asper fuit.

61. <etrvsci> qvale fvit cassi. Quia Parma Etruriae est ciuitas. Cassius uero Parmensis fuit, qui multos scribebat uersus. Cuius post mortem decreuit senatus, ut libri eius cum corpore incenderentur, quia nullius momenti erant.

62. § rapido f. anni ([leg.] amni). Malum poetam rapido amni comparat, qui multos uersus in paruo momento conscripserat nullius utilitatis; ideo postea mortuus ipse cum libris combustus est.

65. limatior. Politior, emendatior.

66. § et gr<a>ecis intacti. Qui primus satyram Gr<a>ecis uersibus exametris scribendo etiam Gr<a>ecorum auctor huius operis est. Antea enim soli comici mores suorum carpebant apud Gr<a>ecos. § Idest et quamuis Gr<a>eca carmina Lucilius Latinis primus admiscuerit, quod superius ([u.] 20—24) deprehendit. Quia dicuntur Gr<a>eci satyram non ueram scripsisse, sed mixtam cum tragoedia.

67. § sed ille s. f. Si hoc tempore natus fuisset Lucilius, multa sibi detraheret, multa adderet, ut se aptaret auribus audientium, quia modo student homines uersuum lenitati.

71. § Per hoc ait ilium incuriose scripsisse. Hinc Persius (1, 106): Nec pluteum caedit, nec demorsos sapit unguis.

72. s<a>epe stilvm v. Vt deleas et emendes.

73. § <neqve> te vt miretvr tvrba <labores>. Idest noli laborare, ut placeas multis, sed paucis et doctis esto contentus.

76. § an tva demens. An malis placere pluribus quam melioribus, ut etiam librarii dictent carmina tua?

77. § Arbuscula quaedam mima fuit, quae cum sibilo uulgi eiceretur e theatro, placeret autem paucis equitibus, dixit: contenta sum his prudentibus, quamuis pauci uideantur esse fautores. Aliter: Arbuscula quaedam mima fuit, quae placebat bonis potius quam plurimis. Haec aliquando explosa a populo dixit hoc: equitum Romanorum plausu contenta sum; consolabatur autem se his uerbis, quae leguntur.

78. viscorvm. Visci duo fratres fuerunt, optimi poetae; alii criticos dicunt. § [Aliter: hii] fratres fuerunt. Pater eorum Vibius Viscus, quamuis et diuitiis et amicitia Augusti usus esset tamen in equestri ordine perdurauit, cum filios suos senatores fecisset.

84. § te dicere possvm. Possum dicere, quod etiam tibi studeo placere. Idest sine assentatione hoc dico: uolo, ut et tibi placeant poemata mea, o Pollio. § Ac si diceret: ab his me magis uolo probari, quam a superioribus.

85. <fratre>. Publicola.

86. fvrni. Hic historiarum elegantia claruit.

88. § prvdens. Quia omnes enumerare non possum, ne multorum enumeratio sit t<a>ediosa.

90. § demetri t. Hii modulatores fuerunt et puellas docuerunt [ingenuas] per modos.

91. discipvlarvm. Idest ingenuarum. In scola mimarum. § Quia hoc tempore maximum earum studium fuit affectandi lyricam disciplinam.

92. § i pver. Videtur hoc carmen scedion esse, idest ad tempus inuentum, non aliqua ordinatione compositum, dicendo: I puer, atque meo citus haec subscribe libello. i pver. Vult uideri Horatius ex tempore sibi uenisse in mentem hos uersus, dicendo: I puer, et hos uersus adde libello meo. Ostendit se superiores uersus dixisse ex tempore.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII