Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones ii ii


tutus opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo

nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus

rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva – ,

discite non inter lances mensasque nitentis,

5 cum stupet insanis acies fulgoribus et cum

adclinis falsis animus meliora recusat,

verum hic inpransi mecum disquirite. ‘cur hoc?’

dicam, si potero. male verum examinat omnis

corruptus iudex. leporem sectatus equove

10 lassus ab indomito vel, si Romana fatigat

militia adsuetum graecari – seu pila velox

molliter austerum studio fallente laborem,

seu te discus agit, pete cedentem aera disco:

cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis

15 sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno

ne biberis diluta. foris est promus, et atrum

defendens piscis hiemat mare: cum sale panis

latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut

qui partum? non in caro nidore voluptas

20 summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere

sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea

nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois.

vix tamen eripiam, posito pavone velis quin

hoc potius quam gallina tergere palatum,

25 corruptus vanis rerum, quia veneat auro

rara avis et picta pandat spectacula cauda:

tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista,

quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?

carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam

30 inparibus formis deceptum te petere esto:

unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto

captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis

ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem

mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.

35 ducit te species, video: quo pertinet ergo

proceros odisse lupos? quia scilicet illis

maiorem natura modum dedit, his breve pondus:

ieiunus raro stomachus volgaria temnit.

porrectum magno magnum spectare catino

40 vellemait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos

praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam

putet aper rhombusque recens, mala copia quando

aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus

atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta

45 pauperies epulis regum: nam vilibus ovis

nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem

Galloni praeconis erat acipensere mensa

infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat?

tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,

50 donec vos auctor docuit praetorius. ergo

siquis nunc mergos suavis edixerit assos,

parebit pravi docilis Romana iuventus.

sordidus a tenui victu distabit Ofello

iudice: nam frustra vitium vitaveris illud,

55 si te alio pravum detorseris. Avidienus,

cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret,

quinquennis oleas est et silvestria corna

ac nisi mutatum parcit defundere vinum et

cuius odorem olei nequeas perferre, licebit

60 ille repotia, natalis aliosve dierum

festos albatus celebret, cornu ipse bilibri

caulibus instillat, veteris non parcus aceti.

quali igitur victu sapiens utetur et horum

utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.

65 mundus erit, qua non offendat sordibus atque

in neutram partem cultus miser. hic neque servis,

Albuci senis exemplo, dum munia didit,

saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam

convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.

70 accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum

adferat. in primis valeas bene; nam variae res

ut noceant homini credas, memor illius escae,

quae simplex olim tibi sederit. at simul assis

miscueris elixa, simul conchylia turdis,

75 dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum

lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis

cena desurgat dubia? quin corpus onustum

hesternis vitiis animum quoque praegravat una

atque adfigit humo divinae particulam aurae.

80 alter ubi dicto citius curata sopori

membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.

hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,

sive diem festum rediens advexerit annus,

seu recreare volet tenuatum corpus, ubique

85 accedent anni, tractari mollius aetas

imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam

quam puer et validus praesumis mollitiem, seu

dura valetudo inciderit seu tarda senectus?

rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus

90 illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes

tardius adveniens vitiatum commodius quam

integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter

heroas natum tellus me prima tulisset.

das aliquid famae, quae carmine gratior aurem

95 occupet humanam? grandes rhombi patinaeque

grande ferunt una cum damno dedecus. adde

iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum

et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti

as, laquei pretium. ‘iureinquit ‘Trausius istis

100 iurgatur verbis: ego vectigalia magna

divitiasque habeo tribus amplas regibus.’ ergo,

quod superat non est melius quo insumere possis?

cur eget indignus quisquam te divite? quare

templa ruunt antiqua deum? cur, inprobe, carae

105 non aliquid patriae tanto emetiris acervo?

uni nimirum recte tibi semper erunt res,

o magnus posthac inimicis risus. uterne

ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui

pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,

110 an qui contentus parvo metuensque futuri

in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?

quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum

integris opibus novi non latius usum

quam nunc accisis. videas metato in agello

115 cum pecore et gnatis fortem mercede colonum

non ego’ narrantem ‘temere edi luce profesta

quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.

ac mihi seu longum post tempus venerat hospes

sive operum vacuo gratus conviva per imbrem

120 vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis,

sed pullo atque haedo; tum pensilis uva secundas

et nux ornabat mensas cum duplice ficu.

post hoc ludus erat culpa potare magistra

ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,

125 explicuit vino contractae seria frontis.

saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus:

quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos,

o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?

nam propriae telluris erum natura nec illum

130 nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille,

illum aut nequities aut vafri inscitia iuris,

postremum expellet certe vivacior heres.

nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli

dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum

135 nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes

fortiaque adversis opponite pectora rebus.’


Systema: versus heroi. Nomenclatura: 2 Ofellus; 3 Minerva; 10 Romanus; 15 Hymettius; 31 Tiberinus; 33 Tuscus; 40 Harpiae; 41 Auster; 47 Gallonius; 55 Avidienus; 67 Albutius; 99 Trausius; 124 Ceres; 126 Fortuna; 133 Umbrenus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. qvae virtvs et qvanta, boni[s], sit. In hac egloga sub persona Ofelli luxuriosos carpit.

4. discite non inter lances: haec omnia discite, sed alio tempore, non cum fulgore argenti auocati fueritis.

9. corrvptvs ivdex. Sicut iudex pr[a]etio corruptus falsum iudicat, ita animus corruptus uera non peruidet.

11. milita adsvetvm [e]graecari. Aut luxuriari aut Graeco more ludere.

12. molliter. Ait studium ipsum efficere, ne labor sentiatur.

15. sperne cibvm vilem. [Volo] uidere, si potes spernere.

18. latrantem stomachvm. Mire [latrantem] pro ‘esurientem’, ut in sequentibus [iratum uentrem].

20. tv pvlmentaria qvaere svdando. Per laborem cibum exquire. Hoc autem Socrates primus ait, qui, cum in noctem usque spatiaretur, interrogatus a quodam, cur hoc faceret, respondit ῎Οψον συνάγω significans se ideo deambulare, ut cibum libenti animo adpeteret.

21. albvmqve neqve ostrea. [Album]: pallidum, ut Persius: // Albus // Sede legens [celsa], [liquido cum plasmate].

22. peregrina ivvare lago[n]is. Auis leporini coloris.

25. vanis rervm, qvia veneat. Pro: uanis rebus.

25. qvia veneat avro, id est pro magno pr[a]etio.

28. cocto nvm adest honor idem? Plumarum scilicet.

29. carne tamen qvamvis Τὸ ἑξῆς. Carne tamen hanc magis illam petere deceptum inparibus formis, quamuis nihil distet, esto.

30. inparibvs formis. Inpari[a] magnitudine.

32. pontisne inter iactatvs. Quidam pro ‘Pontias insulas’ acceperunt, male. Pontes enim Tiberini dicti.

35. video, qvo pertinet ergo. Si magnitudinem laudas, cur inmensos lupos non adpetis?

37. maiorem natvra[m] modvm in tantum adpetis mullum, ut lupos prolixos in conparationem eius oderis, quia promisce grandes nascuntur.

37. his. Mullis scilicet.

38. ieivnvs raris stomachvs. Sensus: rare ieiunus inuenitur, qui contemnat res uulgares.

40. at vos, praesentes avstri. Bene ‘praesentes’, sicut deos praesentes qui inuocare dicitur.

44. atqve acidas mavvlt invlas. Inula dicitur herba, quae incocta aceto cruditatis fastidium decutit.

47. galloni praeconis erat acipensere mensa. Gallonius hic est, qui primus accipiensem conuiuis adposuit.

48. infamis. qvid? tvm. Figura nota apud Horatium transeundi ad aliam rem ita tamen, ut intellegatur ab accipiense ire ad rombum. Vt: // Caecubum et pr[o]elo domitam Caleno // Tum bibes uuam: mea nec Falernae // Temperant uites.

50. donec vos victor docvit. Plotius Plancus praetorius [Victor]: legitur et [auctor].

50. donec vos a. d. p. // ergo siqvis nvnc mergos svavis edixerit assos. Sempronius Rufus praetorius instituisse traditur, ut ciconiarum pulli manducarentur. Isque cum repulsam praeturae tulisset, tale epigramma meruit: Ciconiarum Rufus iste conditor, [L][ice][t] [duobus elegantior Plancis] Suffragiorum puncta non tulit septem. Ciconiarum populus ultus est mortem.

53. [sordidvs a tenvi. In sordidos incipit haec egloga].

55. avidienvs. Hic nimium parcus, sed diues fuit. Et est sensus: [uano luxuriam, ex altera auaritiam inminere.]

60. ille repotia. Repo[r]tia dicebatur dies post nuptias.

62. non parcvs aceti. Παρὰ προσδοκίαν.

64. hac canis, aivnt, hac lvpvs vrget. Per lupum et canem significat ex una parte luxuriam, ex alia auaritiam inminere.

65. qva non offendat sordibvs. Sensus: uita beata erit, quae sordes excesserit.

66. in nevtram partem cvltvs miser. Cultus τῶν μέσων est, unde et alibi: // Qui feros cultus hominum. Vergilius: // Cultus, [agricolae], [fructusque] [feros mollite colendo] ; G. Sallustius: // Atque ipse cultu rei.

67. albvci senis. Hic est Albucius, qui et auarus et elegans conuiuiorum apparator est habitus in seruos saeuos, qui ob cupiditatem nimiam habendi alienam uxorem suam ueneno necauit.

70. accipe nvnc, victvs tenvis qvae. Dicit, quae bona conferat tenuis uictus, quae mala copiosus.

77. cena desvrgat dvbia? Lauta, sicut Terentius in Formione: Cena dubia apponitur.

79. divinae particvlam avrae. Aetheris, e[s]t animum dicit. Sic et Vergilius: Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.

80. alter, vbi dicto citivs. Ait: is uero, qui citius conquiescit nec diu uigilat ob longam caenam.

80. cvrata sopori membra dedit. Cibo modeste fota.

81. vegetvs praescripta ad mvnia svrgit. Is, qui dic[i]to citius membra quieti dedit, ualens ad sua officia surgit.

82. hic tamen ad melivs. [Melius] lautius significat.

82. qvondam de futuro, ut Vergilius: // Nec Romula quondam // Vllo se tantum tellus iactabit alumno. [Et alibi: // Ast ubi digressum Siculae te admouerint u.].

86. tibi qvidnam accedet ad istam? Hoc ait: licet uelis ad istas tuas delicias aliquid adicere, profecto non possis; tantae sunt enim, ut addi eis nihil possit.

89. rancidvm aprvm antiqvi lavdabant. ᾿Αντὶ τοῦ: dum seruatur rancidum factum.

94. qvae carmine gratior avrem occvpat. Hoc Antisthenes dixisse traditur. Is enim cum uidisset adulescentem luxuriosum acroamatibus deditum, ait: miserum te, adulescens, qui numquam audisti summum acroama, id est laudem tuam.

97. te tibi iniqvvm. Ineptum.

99. as, laqvei pretivm. Plautus in Pseudulo: // Sed quid ea drachma facere uis? — Restim // Mi emere. Qui me faciam pendulum.

99. ivre — inqvit — travivs istis’. Trauius pauper et luxuriosus fuit. Verum in sequenti [uectigalia] quod ait, reditus priuatos significat, cum tamen publicos tantum alii posuerint.

103. cvr eget indignvs? Sensus: cur te diuite aliquis pauper est?

106. vni nimirvm recte tibi semper ervnt [t]res. Sensus: parcendo prospicis, ne umquam tibi desit, quod nisi egente rep(ublica) contingere tibi non possit.

108. ad casvs dvbios fidet sibi certivs? Hoc ait: quis magis uidetur tutus aduersum fortunae incommoda, utrum qui lautis epulis semper usus est, an qui simplici uictu?

109. plvribvs adsverit, pro: adsuefecerit.

112. qvo magis his credas. Bene quasi persuaserit iam.

116. edi lvce profesta. Id est: non sacra.

123. post hoc lvdvs erat. Si quando libere potare uolebant antiqui, id est sine archiposia, dicebant se magistram facere culpam.

124. ac venerata ceres. Rogata deinde Ceres, ut perseueraret in fructibus ita, ut se ostenderat, tristitiam explicuit uino. Et [uenerata] passiua significatione posuit, ut Vergilius: Cursusque dabit uenerata secundos.

127. vos, // o pveri, institvistis vt hvc novvs incola. Vmbrenus.

128. novvs, mora. Deinde

128. incola venit. Non enim dominus talis est. In superioribus: // Quid tu? // Nullane habes uitia? Immo alia et fortasse minora.

131. avt vafri inscitia ivris. [Vafri]: astuti iuris.

136. fortiaqve adversis. Pro: fortes estote aduersum fortunae incommoda.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. § qv<a>e virtvs et qvanta. Ofellus dicitur poeta Latinus sectam Stoicam transtulisse in Latinitatem. § Ordo: quae uirtus sit paruo uiuere discite.

2. § nec mevs est sermo. In hoc sermone sub persona Ofelli cuiusdam Stoici lacerat luxuriosos.

3. § ‘Rusticus’ aut nomen est proprium aut rusticus idest durus, quia dicunt Stoici nullo peccato debere ignosci. § abnormis sapiens. Vltra normam philosophiae peritus. § crassaqve m. ‘Crassa Minerua’ dicuntur hii, qui ingrediuntur, quod nequeunt implere; ideo et iste sic dictus est, quia sectam Stoicam ingressus implere non potuit.

4. discite. Idest: nolite inter epulas de mediocritatis bono disserere.

7. § inpransi. Ieiuni, sobrii, ut alibi ipse ([serm.] II 3, 257): Postquam est inpransi correptus uoce magistri. mecvm disqvirite. Idest apud me discite.

8. dicam si potero. Idest quare hoc dico? ut inpransi de uirtute discatis, dicam, si potero. ‘Male examinat’ aut ‘male uerum’ idest non uerum, ut ([Verg. Aen.] IIII 8): Male sana. ‘Male examinat’ idest non potest de sapientiae bono nequitiam iudicare. male vervm examinat omnis. Sicut omnis iudex male iudicat, qui est corruptus, ita et mens corrupta multo cibo uerum non potest iudicare. Corruptus iudex recte iudicare non potest: sic et animus non potest bene discernere cibo inpeditus.

9. Modo dicit: quomodo possis paruo esse contentus, idest lassus equo aut uenatione aut pugna aut quibusdam [aliis] excercitationibus sperne qualemcumque cibum, si possis. Docere unit suauitatem ciborum ex labore prouenire, etsi cibus fuerit uilior.

11. gr<a>ecari. Iocari, ludere [quasi a Graecis haec sint inuenta, et est uerbum deponens. Aliter: Graecari ut ([Plaut. Men. prol.] 11): Graecissat.. quasi lusus Graecorum sit ac per hoc ludere seque auocare, conuiuiis operam dare]. § molliter avstervm. Idest seu te pila aut discus delectat studio suo, quo paulatim nimium laborem decipit, uideamus, si post exercitationem copiosum cibum expe[c]tas. [Tunc uideamus, si post nimium laborem copiosum cibum desiderabis.]

13. § pete. Idest iacta in aerem discum, qui cedit omnibus iactatis. § cedentem aera. Ideo ait, quoniam aer leuis et concauus facile cedit grauiori materiae.

15. Perifrasticos conditum dicit.

16. promvs. A promendo; qui cellario praeest: cellarius scilicet.

18. latrantem. Esurientem [(item Porph.)] nimia fame auidum cibi.

19. <qvi> partvm. Quomodo inuentum?

20. § tv pvlmentaria. Idest tu post laborem pete qualemcumque cibum; nam uitiosum hominem et senicio debilitatum nullae poterunt delectare deliciae. A Socrate diu deambulante quaesitum est: ‘cur ita?’ Ait se pulmentaria quaerere.

21. Album scilicet nimietate palloris; et hoc propter nimios cibos s<a>epe contingit, ut Persius (3, 98): Atque albo uentre lauatur.

22. § ‘Lagois’ auis est [(cons. Porph.),] quae leporis carnem habere perhibetur, aut est genus piscis, quod in mari Italo non inuenitur.

23. vix tamen e. Idest quamuis potest hominem delectare quiuis cibus post laborem, tamen positis istis duabus speciebus non tibi possum persuadere, quominus edas gallinam et dimittas pauonem.

26. <veneat>. Venundetur.

26. § spectacvla. Ideo delectaris pauone, quia mirando habet spectacula in cauda sua.

29. § carne tam<en> qvivis ([leg.] qvamvis). Hoc interrogatiue. § Sensus: quamuis enim hoc carne distet, magis tamen illam te petere inparibus formis deceptum? esto. Idest concedamus.

30. Si te inuitat nouitas, cur similitudo sordet?

31. § vnde datvm sentis. Ex qua conscientia nosti, quia iste lupus marinus est potius quam fluuialis? Illi enim, qui subtilitate palati gloriantur, melioris saporis aiunt esse pisces illos, qui rapidiore unda exercentur, quam qui languidiore torpescunt.

32. an alto c. h. Quia pisces statim, cum capiuntur, hiant. § pontesne inter. Vnde scis, utrum inter ostia Tiberina an inter pontes eiusdem fluminis? Et est ordo: pontes inter iactatus amnis Tusci an sub ostia eiusdem fluuii. Dicuntur enim lupi esse meliores, qui aut inter duos pontes capiuntur, ubi aqua concitatior est, aut in ostio fluminis.

34. qvem minvas. Idest quem facies comedendo breuiorem.

35. dvcit. Decipit. § qvo pertinet ergo. Cur, inquit, magnitudinem in mullo laudas, [quam] reprehendis in lupo? Ergo in utroque hoc te delectat, quod est rarius.

36. Proceros autem, quia lupi grandem et ([leg.] grandes) duriorem carnem habent. 38 <ieivnvs rari>. Inops rari cupidus. Alii ‘rare’ legunt, cum in usu habeamus ‘raro’. vvlgaria. Vsitata, quae cito inueniuntur.

40. arpyis g. d. r. Digna, quae inter epulas Arpiarum ponatur.

41. pr<a>esentes avstri. Quasi precibus meis fauentes, ut ([Verg. georg.] I 10): Praesentia numina, Fauni.

41. § qvamqvam p. a. Corripit se, quasi frustra Austros uocauerit cum luxuriosis necesse sit suas putere delicias.

43. <a>grvm. Fastidientem. sollicitat. Vexat. plenvs. Aut indigestus, aut plenus deliciarum. ‘Rapula’ neutrum plurale est, cum sit ordo: plenus inulas mauult et rapula. Hoc rapum, huius rapi; diminutiuum hoc rapulum. 44 § ‘Acidas inulas’ ait, non quia acida est haec herba, sed, cum coquitur, aceto conditur. Inularum genus est holerum; ‘acidas’, quoniam quasi acidum sapit. § necdvm omnis abacta. Quamuis reges copiose uiuant, nondum tamen pauperum epulas excluserunt mensis suis.

47. § galloni p. Gallonus quidam fuit praeco, qui habebat apparatum conuiuium, quem Lucilius ([fr.] IIII 4 [M.]) etiam pulsat. Hic etiam accipienserem piscem suis eonuiui[i]s exhibebat. 48 Infamem fecerat mensam. (Vpost schol. «. 65; cett. am. infamis. In opinione posita, idest famosa et celebrate sermone.

49. tvtvs erat. Quia adhuc ignotus Romanis.

50. § donec vos avctor decvit. Asellius quidam praetor fuit, qui usum comedendarum ciconiarum primus inuenit. Alii Sempronium praetorem uolunt, qui post multa etiam ciconias decuit esui esse aptas posse uel [(cons. Porph.)] pullos earum. Vult autem uideri non in pretiosis piscibus atque conuiuiis esse iucunditatem, sed in concessu hominum.

53. <sordidis>. Sordidi scilicet hominis.

53. § ofello ivdice. Ofellus cum esset locupletissimus et moderatam ageret uitam, subito proscriptus ferebat se parum iniquitatem sentire fortunae, quoniam quidem nihil illi durum in egestate pristinae consuetudinis exercitatione uideretur. Ipse est, de quo etiam superius dixi.

56. cvi canis. Auidienus Canis dicebatur.

58. mvtatvm. Deprauatum, acetum factum.

60. ille repotia. Repotia sunt, quae Graeci dicunt Ποδοστρόφια aut mutuae inuitationes. Repotia dies secundus a nuptiis, quo repotant et quo uirgo ad muliebrem habitum componitur. Aliter: Repotia dicuntur dies, qui secuntur nuptias, quando mutuis conuiuiis se frequenter inuitant. Vel dies post nuptias [(item Porph.),] quo conueniunt amicae et ex simbolis celebrant conuiuia. Aliter: Repotia dicuntur septimus dies, quo solet noua nupta redire ad parentes suos; hic pro festis diebus.

61. § cornv. Sunt enim in uenalibus cornua, quae hanc olei habeant quantitatem, sextarii mensura.

62. § veteris non parcvs a. Ac si diceret: in eo solo non auarus, [et] quae sunt inutilia, liberaliter fundit.

65. § mvndvs erit. Idest mundum sequetur uictum, qui neque in sordidam neque in luxuriosam uitam sit inclinatus.

66. in nevtram. Sentiet enim aeque eum miserum esse, idest anxium, qui de delicto uestis torquatur, quam eum, qui extremam necessitatem sordium patitur.

67. mvnia didit. Officia diuidit.

68. sevvs. Neglegens ad comparanda obsonia.

70. accipe victvs qvae qvantaqve s. a. Enumerat commoditates tenuis uictus.

73. qvae simplex. Idest una, quam facile digesseris. Esca, quae non bene digeritur, magis cumulatur in stomacho.

76. <in bilem>. In pestem ([leg.] indigestionem).

76. pitvita. Portis indigestio.

80. Ordo: dicto citius praescripta ad munia surgit. Munia autem aut quae ipse agere disposuit aut quae ab alio iniuncta sunt.

82. § hic tamen. Alias dicit commoditates eius, qui utitur uictu tenui. Commoditates sentit dierum festorum et languidum corpus facilius recreat et senectutem facilius consolatur. qvondam. Quandocumque, aduerbium medii temporis.

83. sive diem festvm. Et luxurioso et frugi senecta accedit, quae se mollius tractari desiderat, quam iuuentus; sed cum iuuenis delicate uixeris, omnia dura uentura sunt; nihil erit, quod recreari possit, si languere coeperis aut senescere.

84. tenvatvm. Aegritudine, languore.

86. § tibi qvidnam a. Te autem quid poterit delectare in senectute aut post aegritudinem, cui nihil lo noui derelictum est?

88. § dvra valitvdo. Non est epitheton ualetudinis, sed quoniam potest esse bona ualetudo.

89. rancidvm a. [Lardum] leuiter putentem corruptam carnem rancidum dicit. Omnia antiqui custodiebant et quamuis uetustate uitiata laudabant. Et hic nasus et hoc nasum dicitur, et est incerti generis. qvod hospes. Ordo cum hoc sensu: quia commodius hospes uitiaret seruatum, quam totum dominus absumeret.

92. integrvm. Aut totum aut non corruptum.

93. natvm tellvs m. p. Quia dicitur ante deos nata esse Terra. Mire ait: prima tellus; illo enim tempore, quo mundus ex discordibus in hanc concordiam formatus est, ex terra generate traduntur heroes, indocilis turba uitiorum.

94. das aliqvid fam<a>e. Interrogatiue: putas hoc ad famam pertinere, si lautus es? § Sed forte dicis: uolo habere opinionem bene pascentis et laudari propter opima conuiuia. § Nonnihil putae esse opinionem bene pascentis et ideo uis habere apparatam mensam. § Vis habere famam, ut lautus dicaris; sed est fama gratior, quae carmine animos delinit et docet. qvae carmine g. Antisthenes philosophus com uidisset adulescentem multum acroamatibus delectari: o te, ait, infelicem, qui summum acroama numquam audisti, idest laudes tuas; quia plus delectamur laudibus nostris.

97. te tibi iniqvvm. Quia sibi iniquus est, qui multa exhibet.

99. <inqvit>. Aliquis.

100. § ego vectigalia. Satis arroganter opes suas rei publicae comparauit.

101. § ergo qvod svperat. Ergo, quod habundat tibi, non potes alia re melius erogare?

103. cvr eget indignvs. Qui non mereatur egere, aut pro interiectione, ut sit ‘indigne’.

106. § vni nimirvm tibi recte. Idest credis te semper esse felicem et ideo non promittis quaedam beneficia, quae sis relaturus alia succedente fortuna. § Ac per hoc memento conditionis humanae, quae est semper instabilis.

107. § inimicis risvs. Cum patrimonium omne per luxuriam consumpseris, eris risus omnibus inimicis. § vterne. Ad dubios casus quis magis habet fiduciam? ille, qui cum habuisset, praestabat, an is, qui luxuriis fuerat obligatus?

108. § hic q. p. Quia luxuriosus multis rebus assuefacit et corpus et mentem; nam qui multis utitur, plura desiderat.

110. Iuuenalis (1, 169. 170): Ante tubas galeatum sero duelli // Poenitet.

111. in pace. In diuitiis qui est et uiuit paruo contentus, ita se parat ad inimicam fortunam, quemadmodum sapiens parat necessaria bello in pace.

112. § qvo magis his credas. Verbis meis, quibus dixi melius esse uti exiguo uictu; audi, quod solebat dicere Ofellus. § Ofellum quondam dicit proscriptum, qui ita dicebat: non me terret fortuna proscripti uel paupertas, quia et antea, cum diues essem, moderate uiuere consueui. Vicinum ilium suum abstinentem; cum fuisset proscriptus, ager eius Vmbreno militi condonatus est. § Iste Ofellus proscriptus est, quia in parte fuit Cassii et possessio ipsius tradita est militibus Augusti, quam postea Ofellus ab isdem conduxit.

114. Diuiso et conducto [a milite Augusti] ab eo, ad quem fuerat translatus.

116. § non ego narrantem. ‘Non’ bis intellegitur, ut sit: noui non temere narrantem, idest uere, non quicquam in usum habuisse praeter holus et fumosam. Profesti dies dicuntur, qui non sunt sacri. 120 Continua uerba sunt Ofelli usque ad finem.

121. § <secvndas mensas>. Aut ordinariae sunt mensae, quae ad satietatem, aut secundae, quae ad delectationem proficiunt.

122. <dvplice>. Bifido.

123. Siquando libere potare uolebant antiqui, idest sine archiposia, sine principe uidelicet bibendi, ubi non seruabatur, sed statim ut quis uolebat prior uinum petebat, dicebant se magistram facere culpam.

123. Si his tam bonis et tam frugi epulis Gererem aliquis placaret, alto culmo surgeret seges. § post h. l. e. Posthac rogabamus Cererem, ut magno culmo messis insurgeret. ac venerata o. Idest rogata, et est commune uerbum ueneror te et ueneror a te.

127. parcivs. Minus, cum eadem sit nobis semper frugalitas. § Numquid, ex quo agrum amisimus, minus nituistis, cum eadem nobis uita sit, quae fuit dominis constitutis?

128. nitvistis. Accepti estis, bene uixistis.

131. § illvm avt neqvities. Qui consumptis bonis agrum cogetur absumere; paupertatis enim est amica nequities. Item aliter: aut per luxuriam amittet agrum uendendo eum aut crimine aliquo reus factus proturbabitur patrimonio suo. vafri. Astuti, callidi; idest committit aliquid inscius contra ius et perdit agrum [suum]. <avt v. inscitia ivris>. Aut ignorantia iuris antiqui.

133. § vmbreni. Nomen est illius militis, qui Ofelli agrum possidebat.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII