Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones ii vii


nam opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

D. Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos

pauca reformido. H. Davusne? D. ita, Davus, amicum

mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est,

ut vitale putes. H. age libertate Decembri,

5 quando ita maiores voluerunt, utere: narra.

D. pars hominum vitiis gaudet constanter et urget

propositum; pars multa natat, modo recta capessens,

interdum pravis obnoxia. saepe notatus

cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani

10 vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas,

aedibus ex magnis subito se conderet unde

mundior exiret vix libertinus honeste;

iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis

vivere, Vortumnis quotquot sunt natus iniquis.

15 scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra

contudit articulos, qui pro se tolleret atque

mitteret in phimum talos, mercede diurna

conductum pavit: quanto constantior isdem

in vitiis, tanto levius miser ac prior illo

20 qui iam contento, iam laxo fune laborat.

H. non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,

furcifer? D. ad te, inquam. H. quo pacto, pessime? D. laudas

fortunam et mores antiquae plebis, et idem,

siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses,

25 aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,

aut quia non firmus rectum defendis et haeres

nequiquam caeno cupiens evellere plantam.

Romae rus optas; absentem rusticus urbem

tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus

30 ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam

vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,

quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se

Maecenas serum sub lumina prima venire

convivam: ‘nemon oleum fert ocius? ecquis

35 audit?’ cum magno blateras clamore fugisque.

Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati,

discedunt. ‘etenim fateor medixerit ille

duci ventre levem, nasum nidore supinor,

inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino.

40 tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro

insectere velut melior verbisque decoris

obvolvas vitium?’ quid, si me stultior ipso

quingentis empto drachmis deprenderis? aufer

me voltu terrere; manum stomachumque teneto,

45 dum quae Crispini docuit me ianitor edo.

te coniunx aliena capit, meretricula Davum:

peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me

natura intendit, sub clara nuda lucerna

quaecumque excepit turgentis verbera caudae

50 clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,

dimittit neque famosum neque sollicitum, ne

ditior aut formae melioris meiat eodem.

tu cum proiectis insignibus, anulo equestri

Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,

55 turpis odoratum caput obscurante lacerna,

non es quod simulas? metuens induceris atque

altercante libidinibus tremis ossa pavore.

quid refert, uri virgis ferroque necari

auctoratus eas, an turpi clausus in arca,

60 quo te demisit peccati conscia erilis,

contractum genibus tangas caput? estne marito

matronae peccantis in ambo iusta potestas,

in corruptorem vel iustior? illa tamen se

non habitu mutatve loco peccatve superne,

65 cum te formidet mulier neque credat amanti.

ibis sub furcam prudens dominoque furenti

conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam

evasti: credo, metues doctusque cavebis:

quaeres, quando iterum paveas iterumque perire

70 possis, o totiens servus. quae belua ruptis,

cum semel effugit, reddit se prava catenis?

non sum moechus’ ais. neque ego hercule fur, ubi vasa

praetereo sapiens argentea. tolle periclum:

iam vaga prosiliet frenis natura remotis.

75 tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque

tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque

inposita haud umquam misera formidine privet?

adde super, dictis quod non levius valeat; nam,

sive vicarius est, qui servo paret, uti mos

80 vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe

tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque

duceris ut nervis alienis mobile lignum.

quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,

quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,

85 responsare cupidinibus, contemnere honores

fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,

externi nequid valeat per leve morari,

in quem manca ruit semper fortuna. potesne

ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta

90 poscit te mulier, vexat foribusque repulsum

perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi

colla iugo liber, ‘liber sumdic age. non quis.

urget enim dominus mentem non lenis et acris

subiectat lasso stimulos versatque negantem.

95 vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,

qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque

aut Pacideiani contento poplite miror

proelia rubrica picta aut carbone, velut si

re vera pugnent, feriant vitentque moventes

100 arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse

subtilis veterum iudex et callidus audis.

nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens

virtus atque animus cenis responsat opimis?

obsequium ventris mihi perniciosius est cur?

105 tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,

quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?

nempe inamarescunt epulae sine fine petitae

inlusique pedes vitiosum ferre recusant

corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam

110 furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,

nil servile gulae parens habet? adde, quod idem

non horam tecum esse potes, non otia recte

ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro,

iam vino quaerens, iam somno fallere curam,

115 frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.

H. unde mihi lapidem? D. quorsum est opus? H. unde sagittas?

D. aut insanit homo aut versus facit. H. ocius hinc te

ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.


Systema: versus heroi. Nomenclatura: 2 Davus; 4 December; 9 Priscus; 13 Athenae; 13 Roma; 14 Vertumnus; 15 Volanerius; 33 Maecenas (C. Cilnius); 36 Mulvius; 45 Crispinus; 54 Dama; 54 Romanus; 95 Pausiacus; 96 Fulvius; 96 Rutuba; 97 Pacideianus; 118 Sabinus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. iam dvdvm avscvlto. Haec περὶ ἰδίων λόγον habet. Loquitur enim cum seruo Horatius.

4. vt vitale pvtes. Ideo hoc ait, quia ferme citius moriuntur serui, qui frugi sunt.

17. mitteret in fimvm. Fimum: quod nos fritillum dicimus, in quo coniectae tesserae agitataeque mittuntur.

25. qvod clamas rectivs esse. Duas causas inscitiae proposuit, uel quia rectum uides et non intellegis, uel quia in defendendo rectum non es firmus.

28. romae rvs optas. Et in epistularum primo: // Romae Tibur [a][m][em] [uenturus Tibure Romam].

35. magno blateras clamore fvrisqve. [Blateras]: latras uel furiose clamas.

37. dixerit ille. Hoc seruus dicit, sed ex Horati persona.

38. dvci ventre levem, nasvm. [Nasum] pro derisore posuit, nidorem pro risu, a quo uerbum fit ‘renideo’. [Supino]. Fastidio.

58. qvid refert vri virgis. Hoc ius in gladiatorem est constitutum.

64. peccatne svperne. Quasi superior peccat.

72. non svm moechvs — ait. Hic sensus est: non es moechus, non magis quam ego fur, quia ut fur non sim, metu, non uoluntate cogor.

17. vel cvm pavsiaca. Pausias pictor nobilis fuit.

96. fvlvi rvtvbaeqve avt pacideiani contento. Optimi gladiatores fuerunt.

102. nihil ego, si dvcor. Sensus: ego nihil dicor, id est nullius pr[a]etii, si libum adpeto.

103. responsat. Vt supra: // Responsare cupidinibus.

104. obseqvivm ventris mihi. Percontatiue legendum.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. § iamdvdvm avscvlto. Inducitur seruus, sicuti in comoedia, qui dicat non posse se ferre dominum, quod alia laudet, alia faciat; et ex persona sua Horatius aliena uitia carpit. § Aliter: inducit senium loquentem cum domino suo de uariis hominum moribus.

3. § et frvgi. Idest tam frugi est, ut eum optet dominus uiuere. § ‘Putes’ autem pro uelis.

4. § vt vitale p. Etenim qui nimii sunt in bonis, eos uitales non esse praedicamus. § Talis es seruus, ut uelim te uitalem esse. § age libertate decembri. Quia Saturnalibus libertas seruis concedebatur et omnes exaequabantur, ut saeculi aurei, quo Saturnus regnauit, esset imitatio. § Decembri mense Saturnalia sunt at mutatio fit conditionis; liberi ex seruis, serui ex liberis fiunt.

6. pars h. Iam serui sunt uerba. <vitiis>. Quod ([leg.] quot) habet. § <gavdet>. In uitiis [in]stando et perseuerando. et vrget p. Perseuerat in uitiis.

7. natat. Inconstans est. recta. Absolute.

8. pravis. Vitiis, poenis. § s<a>epe notatvs. Antea enim et certae dignitatis homines et singulis utebantur; ideo notatus ex numero, quia tres sunt. notatvs. Visus.

10. vixit i. Dubius et mutabilis. clavvm vt. Quasi sui propositi gubernator. ‘Clauum’ autem propositum uitae aut purpuram.

11. aedibvs. Subito de ambitiosa domo migrat ad eam domum, in qua uix dignabatur manere pauper. <conderet>. Idest in eo cenaculo u. m. e. l. h.

12. mvndior. Pro mundus.

13. doctor ath. Dicitur enim iste Priscus orator fuisse.

14. vertvm<n>is n. i. Quia omnia temptat et in nullo perseuerat. § Vertumnus dictus, qui. humanis mentibus praeest, a uertendo. Hic quondam Romae colebatur. § Alii deum Tiberis uolunt, qui uerterit eius alueum. § Aliter: Vertumnus dicitur deus, qui praeest sensibus, ab eo, quia uertit et mutat cogitationes humanas. § Scribitur itaque multiformis. Is autem dicitur iniquo Vertumno natus, qui nescit se regere. § ‘Quotquot sunt Vertumni’ ideo dixit, quoniam iste deus positus erat in multis locis ciuitatis. iniqvis. Iratis.

15. scvrra. Vrbanus. § ivsta. Bene ‘iusta’, quae eius puniret insaniam.

17. <phimvm>. Pyrgum, alii (— Porph.) fritillum dicunt. Quod nos fritillum dicimus uel pyrgum.

18. § qvanto constantior. Iste quanto pertinacior erat in suo proposito, tanto felicior illo, qui semper in diuersa uertebatur. constantior. Pertinacior.

19. levivs. Minus.

20. § qvi iam. ‘Iam’ hic ‘modo’ intellegendum: ‘modo laxo, modo contento’, ut ([Verg. Aen.] VI 647): Iamque eadem digitis iam p. p. e. contento. Parco. laxo. Luxurioso. fvne. Proposito uitae. § Mire in metaphora permansit; superius enim clauum dixerat. Qui enim discunt natare, funem solent primo tenere, ne mergantur.

21. pvtida. Rancida, inepta, odiosa.

22. ad te inqvam. Seruus. qvo pacto. Horatius. lavdas. Seruus.

23. mores a. p. Antiquorum hominum uitam.

24. Hic probat inconstantem esse Horatium.

25. § avt qvia non sentis. Duas res dicit interuenire, quibus instabilis sit, aut quod non intellegat, quae asserat, aut quod non sit firmus ad ea tuenda, quae dicit. Duas causae dedit inscientiae et inconstantiae.

27. <e caeno cvpiens> evellere <plantam>. Exire ex gurgite uitiorum.

29. levis. Inconstans.

30. lavdas s. h. Domesticam cenam. Dicis: nihil est melius, quam prandere domi.

32. potandvm. Epulandum.

33. servm. Pro sero. prima l. Prima lumina dicuntur in initio noctis accensa.

34. nemon o. Verba domini festinantis ad cenam libere seruus inducit. Quasi lauturus cum oleo et cenam ita petiturus.

35. § blateras. Latras, uociferas, clamas sine ratione [(cf. Porph.)] unde et blaterones. Blaterare proprie est inepte clamare. Μωρολογεῖς. fvgis. Expressit uelocitatem hominis festinantis ad cenam.

36. § milvivs ([leg.] mvlvivs). Cum tu ieris ad M<a>ecenatem, Muluius et ceteri parasiti tui discedunt tristes, inprecati tibi ea uerba, quae non debes audire; ideo autem inprecantur, quoniam dolent se priuatos cena patrono [suo] foris cenante. Aut conuiuae Horatii sunt ab eo festinante derelicti aut clientes M<a>ecenatis, quos Horatius pascere consueuerat.

37. § svpinor. Hoc et Horatius et Muluius possint dicere. Aliter: hoc Horatius ait: etenim fateor me risu dissolui, si ille me auidi uentris dicat, qui est gulosior, quippe qui et meam appetat mensam. Nidore autem non ‘odore tracto’, sed ‘risu’, unde et ‘renidet’ [(ex Porph.).] § dixerit. Pro: dixerat ([leg.] dixerit) quis. Si Horatii uerba sunt, ‘ille’ Muluius intellegendum; si uersa uice, Horatius.

38. dvci. Luxuriosum esse et duci escis pretiosis. § ‘Leuem nasum’ nidore supinator, qui nimium delectatur et inclinatur odoribus pulmentariorum. levem. Sagacem. svpinor. Quasi sequens odorem supinor, ut solent facere, qui aliquid odorantur.

39. popino. Amator popinarum hic popino, huius popinonis.

40. tv cvm s. Hoc item seruus libere satis, quia dictum: age libertate Decembri.

41. velvt m. Quasi abstinentior, quasi magis integer.

43. deprehenderis. Inueneris.

46. § dvm qv<a>e c. De Crispino et in primo ([serm.] I 1, 120. 121) iocatur: Ne me Crispini scrinia lippi // Compilasse putes.

48. ‘Nuda quaeoumque’ idest meretrix, quae stat in sistris.

49. <tvrgentis> verbera <cavdae>. Virilia membri pulsationes. § Περὶ ὀχεύοντος λέγει. Scilicet dum ipsa iacet et ego supra eam sum.

50. § clvnibvs. Suis. <avt agitavit eqvvm>. Idest dum ego iaceo supinus et ipsa supra me crisat. § Equum appellauit membrum uirile ab eo, quod supra illud sedet. Ideo permansit in metaphora dicendo ‘agitauit’ idest crisauit. svpinvm. Vt mulier stet super uirum.

51. § dimittit. Hoc est: dimittit me meretrix, hoc est: exeo de cella meretricis neque mala laborans fama neque sollicitus, ne alter me aut formosior aut ditior capiat meam amicam. solicitvm. Timentem.

53. § tv cvm proiectis. Inuehitur in equitem Romanum sine in Horatium, qui deposito habitu, ne cognoscatur, exit de adulterio obtecto capite, nequis ilium uideat. Non licebat equitibus Romanis anulis uti, nisi a praetoribus donati fuissent; anulo ergo equestri, quem quasi eques bonus a praetore meruisti.

54. § ex ivdice. Ex electo uiro, quia eligebantur iudices. Dama autem seruile nomen est ut (Pers. 6, 76): Hic Dama est non tressis agaso.

66. indvceris. Scilicet in domum adulterae.

57. altercante. Repugnante. Idest in te simul timor et libido repugnat, dum et cupis et times adulterium committere.

68. § qvid r. Idest nihil interest inter gladiatorem et. adulterum; nam gladiatores ita se uendunt et cautiones faciunt: uri flammis, uirgis secari, ferro necari. Aliter: inter gladiatorem moechumque nihil interest. Et haec uerba sunt eorum, qui gladiatores emunt, conditionem proponentium, quibus se uendunt. Cautiones dando huiusmodi faciebant: uri flammis, uirgis secari, ferro necari.

59. avctoratvs. Addictus, condempnatus. Qui se uendunt ludo, auctorati uocantur; auctoratio enim dicitur uenditio gladiatorum. an t. c. Idest an in adulterio conprehensus in area concludaris ab ancilla, quae conscia est adulterii dominae suae, ne te maritus inueniat?

60. peccati c. Pro ea, cum qua adulterium commisisti, aut ancilla eius.

61. contractvm. Propter angustias arcae. Describit in angusta area inclusum. periclvm. Poenam, quam metuit unus quisque.

76. tot t. q. Cum sis me peior in uitiis. <vindicta>. Virga, quae ante inponebatur super caput eorum, qui manumittebantur; tribus namque rebus manumissio fit: uindicta, censu, testamento.

79. § sive vicarivs est. [Qui seruo paret] Idest soletis uos ingenui disputare, utrum seruus serui uicarius dicendus sit an conseruus; ergo cum tu dominus meus aliis seruias, idest uitiis et uoluptatibus, ego tuus conseruus sum aut uicarius.

80. nempe. Interrogatiue.

82. § dvceris vt n. Idest traheris aliena potestate ita, sicut solet trahi alienis uiribus lignum mobile. Ludus est quidam; plerumque enim simulacra facta de ligno neruis mouentur.

83. qvisnam igitvr. Horatius. sapiens. Seruus. <imperiosvs>. Ἀρχικός, qui libidinibus non ducitur, qui sibi imperat.

85. responsare. Resistere, contradicere.

86. et in se ipso totvs teres. Aequalis, constans. § In se teretes dicuntur, qui ab alio non quaerunt, quod ([leg.] quid) faciendum sit, sed ipsi per se inueniunt.

87. <externi>. Vitii concreti extrinsecus, των ἐχτός, i<d>est quae sunt fortunae. § Metaphora a leui ligno siue marmore, supra quod, siquid imponas, haerere non potest, sed labitur; ita et philosophum si tetigerint uitia, haerere non possunt, sed labuntur et cadunt ab eo. § <per leve>. Per illecebra blandimenta; nam blandiuntur nobis honores.

88. <manca>. Inualida, inefficax, quoniam nocere sapienti non potest. § potesne. Idest non potes te dicere liberum esse, quoniam seruis libidinibus.

89. ex his. Quae dixi habere sapientem.

91. gelida. S. aqua.

92. eripe t. Seruitio; nam seruis mulieri propter amorem. non qvis. Non potes.

94. § <versat>. Circumagit et retorquet in uitium.

95. Pausius quidam fuit pictor optimus.

97. § contento p. m. Quoniam gladiator, dum dimicat, extendit suum poplitem, aut quia, qui adtentus aliquid spectat, erigit se et extendit poplitem suum.

99. velvt si r. v. p. Laus picturae. Idest ita bene pictos, ut credas uere dimicare.

100. § Si, inquit, pictura fuerim forsitan delectatus et moras fecero, statim dominus stomachatur.

101. § neqvam et cessator d. Idest ego si intueor picturam, nequam audio; tu uero e contrario laudaris, quasi bene sciens iudicare, qui melior sit pictor. Ita ostendit interdum quoddam uitium liberis quidem laudem, semis uero culpam afferre, quoniam illos, qui plus possunt, nemo audet coarguere.

102. § ni[hi]l ego [svm] si dvcar. Idest omnes me dicunt nihil esse. Aliter: idest me si delectauerit bonus cibus, audio nihil, idest abiectus, nullius momenti, quasi luxuriae scilicet deditus. <libo fvmante>. Placentae genus, uel certe panis, ut Virgilius ([Aen.] VII 109): Adorea liba.

103. Ironia.

105. § qvi tv inpvnitior. Idest non soluens poenas, ac per hoc dicit: tu magis pendis poenas luxuriae, quam ego; nam ego uapulo, tibi autem multo cibo et cruditatibus uexatur corpus.

107. <inamarescvnt>. Quia non digeruntur.

108. <inlvsiqve>. Ebrietate titubantes, decepti multo uino.

110. § fvrtiva mvtat strigili. Ironicos dicit, idest seruus, qui strigilem furatur et mutat illam in uuam, ut comedat, crimine luxuriae notatur; liber uero, qui patrimonium suum luxuriae inpendit, non seruit gulae suae ac per hoc multo magis liber luxuriosus est. strigili. Aeneum, quo sudorem in balneis solent homines tergere. Hodieque in campsariis multae sunt strigiles Romae.

112. § Dum duceris uoluptatibus, non es tecum, hoc est: non es sanus, quia rectam uiam declinas, quia duceris cupiditatibus. Otia recte ponere dicuntur hi, qui otiosum tempus bonis artibus consumunt.

113. Nam mali sibi conscii uolunt se ipsos declinare. <erro>. Nomen est. Errones dicuntur, qui inopes sunt consilii; hic erro sicut popino uel ganeo.

114. § cvram. Malam conscientiam aut curam, quam habemus ex mala conscientia.

116. § vnde m. l. Horatius iratus est Daui iniuriis, ac per hoc ostendit omnes irasci, siquis eorum uitia conuincat.

118. § accedes o. a. Quasi octo seruos Horatius in ergastula miserit agri Sabini.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII