Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

sermones ii viii


esset opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

H. Ut Nasidieni iuvit te cena beati?

nam mihi quaerenti convivam dictus here illic

de medio potare die. F. sic, ut mihi numquam

in vita fuerit melius. H. da, si grave non est,

5 quae prima iratum ventrem placaverit esca.

F. in primis Lucanus aper: leni fuit austro

captus, ut aiebat cenae pater: acria circum

rapula, lactucae, radices, qualia lassum

pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.

10 his ut sublatis puer alte cinctus acernam

gausape purpureo mensam pertersit et alter

sublegit quodcumque iaceret inutile quodque

posset cenantis offendere, ut Attica virgo

cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes

15 Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.

hic erus ‘Albanum, Maecenas, sive Falernum

te magis adpositis delectat, habemus utrumque’.

H. divitias miseras! sed quis cenantibus una,

Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro.

20 F. summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra,

si memini, Varius; cum Servilio Balatrone

Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras.

Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,

ridiculus totas semel absorbere placentas;

25 Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret,

indice monstraret digito; nam cetera turba,

nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis,

longe dissimilem noto celantia sucum,

ut vel continuo patuit, cum passeris atque

30 ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.

post hoc me docuit melimela rubere minorem

ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab ipso

audieris melius. tum Vibidius Balatroni

nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti’,

35 et calices poscit maiores. vertere pallor

tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris

potores, vel quod maledicunt liberius vel

fervida quod subtile exsurdant vina palatum.

invertunt Allifanis vinaria tota

40 Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi

convivae lecti nihilum nocuere lagoenis.

adfertur squillas inter murena natantis

in patina porrecta. sub hoc erushaec gravidainquit

capta est, deterior post partum carne futura.

45 his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri

pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;

vino quinquenni, verum citra mare nato,

dum coquitur (cocto Chium sic convenit, ut non

hoc magis ullum aliud) pipere albo, non sine aceto,

50 quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.

erucas viridis, inulas ego primus amaras

monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos,

ut melius muria quod testa marina remittat’.

interea suspensa gravis aulaea ruinas

55 in patinam fecere, trahentia pulveris atri

quantum non Aquilo Campanis excitat agris.

nos maius veriti, postquam nihil esse pericli

sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si

filius inmaturus obisset, flere. quis esset

60 finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum

tolleret: ‘heu, Fortuna, quis est crudelior in nos

te deus? ut semper gaudes inludere rebus

humanis!’ Varius mappa conpescere risum

vix poterat. Balatro suspendens omnia naso

65 haec est condicio vivendiaiebat, ‘eoque

responsura tuo numquam est par fama labori.

tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni

sollicitudine districtum, ne panis adustus,

ne male conditum ius adponatur, ut omnes

70 praecincti recte pueri comptique ministrent.

adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,

ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.

sed convivatoris, uti ducis, ingenium res

adversae nudare solent, celare secundae’.

75 Nasidienus ad haectibi di, quaecumque preceris,

commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis

et soleas poscit. tum in lecto quoque videres

stridere secreta divisos aure susurros.

H. nullos his mallem ludos spectasse; sed illa

80 redde age quae deinceps risisti. F. Vibidius dum

quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,

quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque

ridetur fictis rerum Balatrone secundo,

Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte

85 emendaturus fortunam; deinde secuti

mazonomo pueri magno discerpta ferentes

membra gruis sparsi sale multo non sine farre,

pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae

et leporum avolsos, ut multo suavius, armos,

90 quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto

vidimus et merulas poni et sine clune palumbis,

suavis res, si non causas narraret earum et

naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,

ut nihil omnino gustaremus, velut illis

95 Canidia adflasset, peior serpentibus Afris.


Systema: versus heroi. Nomenclatura: 1 Nasidienus Rufus; 6 Auster; 6 Lucanus; 9 Cous; 13 Attica; 14 Ceres; 14 Hydaspes; 15 Caecubum (Ager Caecubus); 15 Chium; 16 Albanum Vinum; 16 Falernus; 16 Maecenas (C. Cilnius); 19 Fundanius; 20 Thurinus; 21 Balatro Servilius; 21 Servilius Balatro; 21 Varius (L.); 22 Maecenas (C. Cilnius); 22 Vibidius; 23 Nomentanus; 23 Porcius; 39 Allifanus; 45 Venafrum; 46 Hiberus; 48 Chium; 50 Methymnaeus; 52 Curtillus; 56 Aquilo; 56 Campanus; 61 Fortuna; 69 Algidus; 95 Afer; 95 Canidia



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. vt nasidieni. [Hanc ad Fundanium scribit.]

6. leni fvit avstro. Hoc ideo, quia adfirmant lassam carnem apri, id est, requietam meliorem esse.

8. rapvla, lactvcae. Neutro genere dixit, pro rapa.

13. vt attica virgo. Illas dicit, quas Tullius in Verrinis Canoeforas ait.

14. fvscvs hydaspes. [Fuscus] colore.

15. alcon chivm maris expers. Quia in Chium uinum marina [non] additur. Inde institutum tradit Varro, ut delfini circa Liberum pingerentur.

19. nosse laboro. [Nosse] pro: scire.

22. vibidivs, qvos maecenas addvxerat. [Qu][o][s] potest referri ad superiora, potest et ad Seruilium et Vibidium.

24. absorbere placentas, pro: absorbendo.

26. indice monstraret digito. Hoc ideo, quia certis nominibus singuli digiti appellantur. Et sunt haec nomina: pollex, index, famosus, medicus, minimus.

39. invertvnt allifanis. Genus poculi.

47. vervm citra mare nato. Italicum uinum dicit.

54. interea svspensa gravis. Quia consuetudo apud antiquos fuit, ut aulaea sub cameras tenderent, ut siquid pulueris caderet, ab ipsis exciperetur.

57. nos maivs veriti. Veram ruinam timentes.

60. sapiens tolleret. Perite tolleret.

72. si patinam pede lapsvs frangat agaso. Serui nomen. Ceterum proprie agasones dicuntur, qui equos agunt.

86. mazonomo. Genus lancis est nunc.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. § Nasidienus eques Romanus in aliis elegans, in enumeratione autem lauticiarum suarum putidus. Quaerit nunc a Fundanio amico suo poeta, quemadmodum eum Nasidieni iuuerit cena, quem praecepta cenae dedisse superius Catius demonstrauit, et quidem sine nomine. Nam hoc ex sequentibus apparet, quod idem sit Nasidienus Epicureus. <ivvit>. Delectauit.

2. Et here et heri potest dici. Here pro heri

6. <lvcanvs>. Species pro genere, ut s<a>epius apud lyricos.

7. Idest in amoenitate captus est, ubi non erat aestus. Vnde potuit diu seruatus non putrescere. Nam Auster dum mouet aestus, putrescere facit carnem, quod dixit alibi ([serm.] II 2, 40. 41): At uos, Austri, coquite horum obsonia. Pastor, pater familias, exhibitor, ὁ ἀρχισυμποσιαστής. <acria>. Aut quae habent quandam acrimoniam, aut quae cum aceto condiantur.

9. pervellvnt. Cum quadam delectatione pungunt et suscitant. § Excitant, exhortant ad edendum. § Nam ista uellicant et mouent stomachum ad ὄρεξιν et ad comedendum. ‘Siser’ genus holeris ad stomachum utile. <fecvla coa>. Fecula uua pinguis decocta usque ad crassitudinem mellis ac refrigerata, utilis stomacho. ‘Fecula’ cum fece Coi uini diminutiue dixit Aliter: genus uuae decoctae [(uid. schol. antecedens),] aut Graece siser genus herbae, quae ad orexin datur.

10. <acernam>. De acere factam mensam: haec acerna, τὸ σφένδαμνον, unde fiunt tabulae.

11. gavsape. Mappa uillosa. Hic gausapes.

12. iaceret. Remaneret.

13. offendere. L<a>edere oculos, mouere fastidium et horrorem facere. Qvasi vna de κανηφόροις. vt a. v. Quae sacra in capite solet portare.

15. § maris e. In quo aqua marina non mittitur, idest sine marina aqua. § In Graecia solet uino aqua marina misceri, ut non facile corrumpatur. Expers ergo sine marina aqua [(sim. Porph.)] siue quod aquam marinam ducat, per mare dum transfertur; ergo expers, quod per terram aduectum est, non per mare.

16. hic hervs. His apparatis subaudimus ‘ait’ dominus prandii.

18. § miseras. Magnas aut sollicitas, et deest ‘habebat [Fundanius]’.

20. § svmmvs ego. In summa parte lecti, et subaudiendum ‘eram’ uel ‘fui’. <svmmvs>. In cornu. § t<h>vrinvs. De Thurio oppido Calabriae siue de Thuriis; nam et hoc Thuri<um> per omnes casus singulares dedicauerunt ueteres et hii Thurii, horum Thuriorum, his Thuriis.

21. § Balatrones dicuntur derisores, liberiores in loquendo, procaciores, abiecti.

22. <vibidivs>. Erat in altero lecto. <vmbras>. Parasitos. § Inter hos autem et ad dexteram intellegendum est M<a>ecenatem fuisse, cuius umbrae sunt.

23. § <nomentanvs>. Alter, qui et decumanus erat. Mire Nomentanum facit secundum ritum antiquum in me<dio> discumbere.

25. Adlusit ad istum Portium, quoniam publicanus erat, quia digito publicani licitationem uectigalium faciebant. Aliter: datur intellegi decumanum fuisse Nomentanum. Scimus autem decumanos, quando licentur, digitos eleuare. Adlusit ad hoc Horatius.

28. § noto. Subest ‘suco’ idest omnibus usitato. § Aliter: noto, quem Nomentanus et Nasidienus nouerant, aut quem ego postea cognoui. § celecvtia ([leg]. celantia). In se habentia, celantia uero haec omnia, quae supra dixi Aliter: intra se continentia, et omnibus superius dictis neutraliter reddidit.

29. § patvit. Idest intelleximus nouum et ualde optimum ea habere sucum. <passeris>. Genus piscis.

30. <ingvstata>. Quae ante non manducaueram.

31. <melimela>. Rubicunda mala. Ζιζυφόμαλα suauissima. Vide insanum: dum laudat piscem, poma subiunxit.

32. <delecta>. Ex arbore.

32. § ab ipso a. m. Idest qualis sit ista differentia, quod melimela crescente luna rubent, ipse te melius docebit, qui mihi narrauit.

36. <parochi>. Pascentis, ἀπὸ τοῢ παρέχειν, idest pastoris illius, qui conuiuium praebebat. § vertere pallor tvm par[r]ochi faciem. Parochi dicuntur, qui hospitibus publico exhibent necessaria; hic tamen pascentis et domini.

38. § <Feruida> ideo quod, qui multum biberunt, iam nesciunt, quid gustant. Nam palatum habent multo uino surdum factum, idest tale, ut iam non possit sentire saporem. ‘Subtile’ quasi subtiliter et satis perite solet saporem dinoscere. ‘Exsurdant’ surdum faciunt, ut iam non sentiat saporem. Subtiles rimas habens; per rimas enim percipit palatum saporum bonitatem.

39. ‘Inuertunt’ exhauriunt, consumunt, ebibunt, aut ‘inuertunt calices’ et est ὑπαλλαγή. § invertvnt. Idest exhauriunt; nam quando uas uinarium exhaustum fuerit, inuertitur, ita ut os ipsius humum tangat, κατὰ κεφαλῆς. § <allifanis>. Allifanum oppidum Samnii uolunt, ubi maiores calices fiebant. Alii a uico Campaniae, ubi fictiles et subtiles in usu sunt.

40. imi convivae lecti. Alii exponunt sic: ‘lecti’ electi uiri; hoc est: Maecenas et alii nobiles nihilum nocuere lagoenis, idest nihil biberunt, sed Vibidius et Balatro, qui sunt inferiores conuiuae, epotauere tota uinaria, idest tota uasa, ubi uinum seruatur. Alii sic distingunt: inuertunt Allifanis uinaria tota Vibidius Balatroque secutis omnibus. Distinctio plena usque ‘omnibus’. Imi conuiuae lecti, hoc est: qui in imo lecto erant accubantes, nihilum nocuere lagoenis, idest nihil biberunt.

45. Hoc Venafrum ciuitas Campaniae.

46. <garo>. Hoc liquamen de suco piscis fit.

48. <dvm coqvitvr>. Ius scilicet.

50. <methymnaeam>. Vrbs insulae Lesbi, uel oppidum.

51. ‘Inulas’ quidam dicunt similes herbas pastinacae. Quidam γιγίδια, alii ὀζυλάχανα appellant.

52. Quidam sic legunt: inulas et erucas monstraui incoquere ‘in luto’, idest in cinere, ut sit Scurtillus nomen. Alii ‘inlutos’ echinos legunt, idest cum luto πεπηλωμένος, idest inlutos, ut sit Curtillus nomen, ideoque dupliciter distinguitur. <cvrtillvs>. Proprium nomen Epicurei.

54. <avlaea>. Cortina uel uela. Apud ueteres tensis auleis exercebant laeta conuiuia [(paulum sim. Porph.),] unde permansit consuetudo militibus, ut tentoria habeant.

55. pvlveris atri. Deest tantum.

56. Quia in planis locis plus pulueris est. In campis uero sita est Campania, unde etiam nomen accepit.

57. nos maivs veriti. [Maiorem] ruinam timentes.

58. <rvfvs>. Idem qui et Nasidienus. vt si filivs. Tamquam [si] fuisset orbitate perculsus.

60. ni sapiens s. Idest consolando talibus uerbis.

63. <varivs>. Idem qui et Vibidius. mappa c. r. Mappam in suum os mittebat.

64. svspendens o. n. Qui solebat omnia irridere, uel irridens omnia.

66. § responsvra t. Superant facta tua laudes; hoc est: condigne laudari non potes. <labori>. Quem capis propter exhibenda prandia.

67. accipiar. Pascar, εὐϕρανϑῶ.

72. § patinam si f. <a.>. Agaso proprie dicitur seruus, qui iumenta curat [(cons. Porph.).] Hic autem satyrice escarum ministrum agasonem appellauit, quem uulgo dicunt infertorem.

73. § sed c. v. Quemadmodum, inquit, dux exercitus in aduersis rebus probatur, utrum sciat bene opitulari suo exercitui et tutari ilium; nam felicitas etiam inperitum militiae celat; ita et conuiuatoris prudentia in aduersis rebus probatur, quemadmodum sciat consolari suos conuiuas. Domini conuiuii, inquit, animum et res aduersae nudant et prosperae abscondunt, sicut ducis.

78. Idest postquam se Nasidienus leuauit a lecto, coeperunt conuiuae susurrare, quaerentes, quidnam illis Nasidienus allaturus esset, ut comederent; nam ideo surrexit, ut escam afferret. Alitor: ob hoc scilicet, quod ille discesserat. Et notandum, quod ipso uersu imitatus est sonum susurri, ut ([Verg. Aen.] VII 634): Lento ducunt argento.. et ([Aen.] V 866): Sale saxa sonabant. <svsvrros>. Subtacitos sermones.

79. Idest magis uellem hos cenantes spectasse quam quosuis ludos.

83. <secvndo>. Ὑποκριτᾷ subsequente, idest et ipso poscente pocula.

86. § mazonomo. Genus lancis [(item Porph.),] in quo portantur escae, ueluti grande salsare.

89. Nam suauius est solos armos leporis comedere, quam cum lumbis. <lvmbis>. Lumbi plus habent carnis, armi uero indigestiores sunt. Oblati sunt igitur nobis armi cum lumbis, quos commodius fuisset solos esse, quam simul cum lumbis. § vt m. s. Quia in clunibus aliquid habent tetri coloris et saporis minus iucundum.

90. edit. Pro edat. [Et futurum tempus ab indicatiuo ueteres sic faciebant: edo, es.]

91. Has merulas dicimus, quomodo has turdas.

92. § nisi cavsas n. Idest ista pulmenta, quae attulit nobis Nasidienus, suauiter comederemus, nisi nobis narrasset causam, quare partes eorum attulisset et non integra. Intellegimus autem dixisse Nasidienum [se] uermes inuenisse in ceteris partibus, quas non attulit.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII