Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epistulae i i


13 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Prima dicte mihi, summa dicende Camena,

spectatum satis et donatum iam rude quaeris,

Maecenas, iterum antiquo me includere ludo?

non eadem est aetas, non mens. Veianius armis

5 Herculis ad postem fixis latet abditus agro,

ne populum extrema totiens exoret harena.

est mihi purgatam crebro qui personet aurem:

solve senescentem mature sanus equum, ne

peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.’

10 nunc itaque et versus et cetera ludicra pono:

quid verum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum:

condo et conpono quae mox depromere possim.

ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:

nullius addictus iurare in verba magistri,

15 quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.

nunc agilis fio et mersor civilibus undis

virtutis verae custos rigidusque satelles,

nunc in Aristippi furtim praecepta relabor

et mihi res, non me rebus subiungere conor.

20 ut nox longa quibus mentitur amica diesque

longa videtur opus debentibus, ut piger annus

pupillis quos dura premit custodia matrum:

sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora quae spem

consiliumque morantur agendi naviter id quod

25 aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,

aeque neglectum pueris senibusque nocebit.

restat ut his ego me ipse regam solerque elementis.

non possis oculo quantum contendere Lynceus:

non tamen idcirco contemnas lippus inungui;

30 nec, quia desperes invicti membra Glyconis,

nodosa corpus nolis prohibere cheragra.

est quadam prodire tenus, si non datur ultra.

fervet avaritia miseroque cupidine pectus:

sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem

35 possis et magnam morbi deponere partem.

laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te

ter pure lecto poterunt recreare libello.

invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,

nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,

40 si modo culturae patientem commodet aurem.

virtus est vitium fugere et sapientia prima

stultitia caruisse. vides, quae maxima credis

esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,

quanto devites animi capitisque labore:

45 inpiger extremos curris mercator ad Indos,

per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis:

ne cures ea quae stulte miraris et optas,

discere et audire et meliori credere non vis?

quis circum pagos et circum compita pugnax

50 magna coronari contemnat Olympia, cui spes,

cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae?

vilius argentum est auro, virtutibus aurum.

o cives, cives, quaerenda pecunia primum est;

virtus post nummos’: haec Ianus summus ab imo

55 prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque.

[laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.]

est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque,

sed quadringentis sex septem milia desunt:

plebs eris. at pueri ludentes ‘rex erisaiunt,

60 si recte facies’. hic murus aeneus esto:

nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est

nenia, quae regnum recte facientibus offert,

et maribus Curiis et decantata Camillis?

65 isne tibi melius suadet, qui, rem facias, rem,

si possis, recte, si non, quocumque modo, rem,

ut propius spectes lacrumosa poemata Pupi,

an qui Fortunae te responsare superbae

liberum et erectum praesens hortatur et aptat?

70 quodsi me populus Romanus forte roget, cur

non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem

nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit:

olim quod volpes aegroto cauta leoni

respondit, referam: ‘quia me vestigia terrent,

75 omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum’.

belua multorum es capitum. nam quid sequar aut quem?

pars hominum gestit conducere publica; sunt qui

frustis et pomis viduas venentur avaras

excipiantque senes, quos in vivaria mittant;

80 multis occulto crescit res fenore. verum

esto aliis alios rebus studiisque teneri:

idem eadem possunt horam durare probantes?

nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis’

si dixit dives, lacus et mare sentit amorem

85 festinantis eri; cui si vitiosa libido

fecerit auspicium: ‘cras ferramenta Teanum

tolletis, fabri’. lectus genialis in aula est:

nil ait esse prius, melius nil caelibe vita;

si non est, iurat bene solis esse maritis.

90 quo teneam voltus mutantem Protea nodo?

quid pauper? ride: mutat cenacula, lectos,

balnea, tonsores, conducto navigio aeque

nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.

si curatus inaequali tonsore capillos

95 occurri, rides; si forte subucula pexae

trita subest tunicae vel si toga dissidet inpar,

rides: quid? mea cum pugnat sententia secum,

quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,

aestuat et vitae disconvenit ordine toto,

100 diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?

insanire putas sollemnia me neque rides

nec medici credis nec curatoris egere

a praetore dati, rerum tutela mearum

cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem

105 de te pendentis, te respicientis amici.

ad summam: sapiens uno minor est Iove, dives,

liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,

praecipue sanus, nisi cum pitvita molesta est.


Composuit: 734 A.U.C. (20 ÂÑ) ?. Systema: versus heroi. Appellatur: Maecenas (C. Cilnius). Nomenclatura: 1 Camena; 3 Maecenas (C. Cilnius); 5 Hercules; 17 Palatinus; 18 Aristippus; 28 Lynceus; 30 Glycon; 33 Bithynia; 45 Indi; 50 Olympia; 54 Ianus; 62 Roscius; 64 Camillus (M. Furius); 64 Dentatus (M. Curius); 67 Pupius; 68 Fortuna; 70 Romanus; 83 Baiae; 86 Teanum; 90 Proteus; 106 Iuppiter



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. prima dicte mihi, svmma dicende camena. Flacci epistularum libri titulo tantum dissimiles a sermonum sunt. Nam et metrum et materia uerborum et communis adsumptio eadem est. Quos operis sui ultimos esse ipse testatur, Maecenati cum dicit finire se operam uelle et philosophiae malle inseruire.

4. veianivs armis. Veianius nobilis gladiator post multas palmas consecratis Herculi Fundano armis suis in agellum se contulit. Cuius exemplo dicit aetatem suam et propositum inpedire, ne in scribendis carminibus perseueret.

10. et cetera lvdicra pono. Ait se depositis leuibus fomentis animi, id est iocis ac uersibus, transisse ad studium philosophiae et praecepta animo sapientium condere, quae postea in usum rectae uitae proferre possit.

13. qvo me dvce, qvo lare tvter. Nulli se sectae addictum ait, sed ex omnibus quidquid optimum sit electurum esse promittit.

16. et mersor civilibvs vndis. Inter Stoicam et Epicuream iactari se ait, et ideo se undis ciuilibus mergi dixit, quia Stoici administrationem rei p. probant, Epicurei uoluptatem, unde furtim relabi se ad eam ait.

17. rigidvsqve satelles. Bene [rigidus] secundum Stoicen.

18. nvnc in aristippi. Quia Aristippus Epicureae princeps.

20. nox longa qvibvs mentitvr amica. Sicut longa nox est his, qui amicae aduentum falsi expectant, uel qui per diem operantur, ut illis dies longus est.

28. non possis ocvlo qvantvm contendere. His respondet, qui a studio sapientiae deterrentes negant perfectam sapientiam quemquam adsecutum, dicens contentos nos esse debere quantulocumque adfectu, quo carentes utique deteriores erimus.

36. lavdis amore tvmes. Ait inanis gloriae cupiditatem ut perniciosum uitium ex[s]piationibus quibusdam sanari posse; [ait] itaque decenter subicit ‘ter pure lecto libello’; uelut ad sacrificandum caste ac lotis manibus accedendum putat.

45. inpiger extremos cvrris mercator ad indos. Hoc loco Theognidis uersus imitatus est, qui ait: // Χρὴ πενίην φεύγοντα[σ] καὶ ἐς βαθυκήτεα πόντον // Φεύγειν καὶ πετρῶν, Κύρ[η]ν[ι]ε κατ᾿ ἠλιβάτων.

49. et circvm compita pvgnax. Similitudine admonet, ut a paruis ad maiora bona cupiditates conferamus.

53. o cives, cives, qvaerenda pecvnia primvm est. Ad ianos eos, qui sunt in regione basilicae Pauli, faeneratores consistunt, a quibus uult tamquam a magistris doceri populum, nequid pluris pecunia[m] habeant. Vnus enim illic ianus in summo, alius in imo est, quos haec inducit monere.

55. haec recinvnt ivvenes. [Recinunt]: adsentiuntur, et quasi respondent.

62. roscia, dic sodes. Lex Roscia est, qua cauetur, ut proximis ab horchestra XIIII gradibus spectent, quibus census est (!) 1107 <CCCC>. In hoc ergo ait unum quemque laborare, ut amplius patrimonium habeat, ut in quattuordecim ordinibus sedens propius spectet Puppi poemata. Contra pueri lusu cantare solent: // Rex erit qui recte faciet, qui non faciet non erit. Quam neniam meliorem ait, quia non diuitiis, sed uirtutibus honor habeatur. [Haec lex Roscia equitibus data est, ut in primis XIIII gradibus sederent eorum ii, qui (!) 1107 <CCCC> haberent.]

64. et maribvs cvriis. Mares nunc pro fortissimis posuit.

74. respondit, referam: ‘qvia me vestigia terrent’. Ad paradoxa Stoicorum descensum sibi facit, et ostendit, quae sibi populus contraria faciat. Luciliana sunt haec. A fabella ergo Aesopia arguit inter se repugnantiam hominum dicens beluam multorum capitum esse.

82. idem eadem possvnt horam dvrare. Vtraque haec a Stoicis dicuntur in insaniam uulgi, primum quod inter se dissideant, deinde quod a semet ipsis mutant subinde proposita.

94. si[c] cvratvs inaeqvali tonsore capillos. Hoc ait: rides, cum in me uides culpam aut tonsoris, aut uestiarii, cum ego mihi ipse contraria facio, non rides.

101. insanire pvtas sollemnia me neqve rides. Insaniam illam, quam sustineo, credis mihi sollemnem factu et necessariam esse et ideo non rides.

103. rervm tvtela mearvm. Maecenati hoc ait.

108. praecipve sanvs, nisi cvm pitvita molesta est. In nouissimo seueritatem Stoicorum sic eludit quasi furtim ad Aristippum relabens.

108. praecipve sanvs, nisi cvm pitvita molesta est. Nisi cum κενοδοξία inpedit.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


Epistolarum libri tantum nomine dissimiles a libris sermonum sunt; nam et metrum et materia uerborum et communis assumptio eadem est [(ex Porph.).] Hoc solum distare uidentur, quod hic quasi ad absentes loqui uidetur, ibi autem quasi ad praesentes loquitur. Et hii ultimi sunt sui operis libri, licet scriptorum uitio in multis codicibus locum sermonum occupauerint. Apparet Horatium hos libros hortatu M<a>ecenatis scripsisse.


1. ‘prima camena’ idest principio operis mei. Virgilianum illud ([ecl.] 8, 11): A te principium, tibi desinet.

2. ‘Rude’ est signum missionis artis gladiatoriae. Alii tamen dicunt ‘hoc rude’, alii ‘hic rudis. <rvde>. Pro ‘rudi’, idest uirga. Metaphora a gladiatoribus.

3. lvdo. Officio scribendi. Ludum autem μεταφορικῶς uocauit, ut ostenderet periculosum opus esse scribendi, quia post pugnam contulit se ad agri culturam. Aliter: idest antiqua consuetudine scribendi, et perseuerauit in metaphora.

4. veianivs. Nomen proprium gladiatoris opinatissimi. [Nomen gladiatoris et] iucunde hoc exemplum attulit quoniam superius ([u.] 3) dixerat ‘antiquo includere ludo’.

6. In extrema harena. Quia gladiatores petituri rudem de media harena conferunt se ad crepidinem Circi; adeo proximus, ut possit populum tristi uultu [uelocius] exorare. Aliter: idest ne sub circulo Amphitheatri stans petat rudem; nam ibi consuetudinis est stantem gladiatorem petere missionem.

7. <pvrgatam>. Facilem uel idoneam ad audiendum, idest habeo, qui me s<a>epius moneat. est mihi. Idest est mihi magister philosophus, qui personet aurem et faciat purgatam, non qui aurem meam purgatam personet, sed qui uerba personet et faciat aurem meam purgatam.

9. ad extremvm ridendvs. Valde ridendus; peccat enim equus, si usque ad extremum laboret. <illa dvcat>. Frequenter anhelet.

10. <lvdicra>. Carmen lyricum.

11. qvo me dvce. Qua doctrina, quibus opibus, qua secta, quibus praeceptis philosophiae.

14. Hoc secundum Stoicos, qui non docent, nisi iuraueris te secuturum. Aliter: metaphoricos locutus est a militia, quia iurabant milites in uerba ducis et sic ibant ad militiam.

16. <agilis>. Negotiosus, accinctus, paratus ad laborem. Facilis, uel mobilis et diuersa appetens. mersor civilibvs vndis. Mire in metaphora perdurauit, quoniam dixerat ‘tempestas’.

17. Hoc est: Stoicorum sectator sum, qui non dant uirtutem nisi perfectae philosophiae, cum Peripatetici et alii etiam non perfectis honorem derelinquant. ‘Satelles’ autem dixit, ut ostendat philosophiam esse reginam.

18. Aristippus Cyrenaicus fuit Epicur<e>us, qui summum bonum uoluptatem dixit. Ideo ergo ait ‘furtim’, quoniam interdum post uerae uirtutis custodiam uoluptate uincatur.

19. Nam Stoici dicunt natum hominem [ad hoc], ut a re publica regatur, Epicurei, ut homo rem publicam regat. Aliter: quoniam auari pecuniis seruiunt, ideo Horatius quasi philosophus dicit: conor, ut mihi seruiant pecuniae, non ut illis ego seruiam.

23. Idest molesta sunt mihi ilia tempora et grauia, cum transeant me de philosophia non legente.

27. <regam solerque>. Regam in rebus prosperis, soler in aduersis.

28. Linceus uir quidam fuit, qui stans ab uno littore Adriatico uidebat hominem ambulantem in altero.

30. Glyco quidam athleta fortissimus fuit. Alii ‘Milonis’ legunt, illius Crotoniatis, qui aput Olympias in agone interfectum taurum suis humeris dicitur sustulisse.

31. Chiragricus dolor est, qui nodositates quasdam generat in iuncturis manuum, quia chiros ([leg.] chir) dicitur manus, unde chiragrici uocantur [medici], qui manibus laborant. Dicit ergo: si non potest aliquis tantae fortitudinis esse, quantae fuit Glico, non ideo debet corpus neglegere.

32. Contra eos, qui dicunt ideo philosophandum non esse, quia philosophia conprehendi non possit, hic dicit esse etiam secundae gloriae locum. Quasi aliquis dicat: quid studes philosophiae rebus, cum non possis peruenire ad summam sapientiam? ‘Quadamtenus’ dixit ut ‘hactenus’, idest usque ad aliquantum doctrinae peruenire, ut (Verg. [Aen.] III 427): Pube tenus.

34. ‘Voces’ κατὰ τὸ αὐτὸ. <dolorem>. Idest indignationem tuam, quod sis pauper.

36. <piacvla>. Mire philosophiam expiationem ait esse uitiorum.

37. <pvre>. Bene lecto libro atque recte: sine cogitatione libidinis. Ita ait ‘per pure’ ut ter mergunt, qui se expiant, ut Persius (2, 15. 16): Merge // Mane caput bis terque et noctem numine purgas. <ter pvre lecto>. Quasi sacrosanctum sit aliquid in praeceptis philosophiae.

40. Omnis hic locus consonat Tusculanis disputationibus (II 5, 13).

42. <vides — discere et avdire et meliori credere non vis?> Sensus [talis] est: cur non maiora uitia metuatis, cum minora uitia refugiatis? Vt consequaris honorem et diuitias, omnia perfers et non uis ea discere, quibus possis contempnere, quae sunt periculo comparanda?

43. <tvrpem repvlsam>. Quam tu existimas turpem, non quia ex sententia sua hoc dicit.

47. Vt contempnas ea, quae stulte miraris, non uis discere? Ὕστερον πρότερον: nam prius audimus, postea discimus.

48. <melion>. Idest doctori, praeceptori, philosopho, et hoc interrogatiue dixit.

49. Idest libenter solitum ([leg.] solitus) obire certamina, sed ignobilia. Ideo enim dixit ‘circum pagos’. Huic si detur spes sine labore ad Olympiacam coronam perueniendi, magna cupiditate debet accurrere. Quod euenire potest de philosophia, quae praestat sapientiam, idest sanitatis effectum. Idest omnibus optabile est mereri coronam sine labore, ac per hoc ostendit utilius esse homines per prae-cepta philosophiae cum otio damna paupertatis releuare, quam per pericula, quae subeunt terra marique. ‘Compita’ dicuntur, quae patent in multas uias. Sensus: quis possit, inquit, ad palmam sine certamine peruenire? Philosophiae autem appetentia sine certamine due it ad gloriam. Ipse potest contempnere, cui est spes honestae uitae. Cui est dulcis uita sine palma, ipse contempnit; idest philosophus est. Sine studio certaminis, quo certamine adquiritur palma.

53. Haec repetitio ostendit contemnendam esse pecuniam.

54. Duo Iani ante basilicam Pauli steterunt [(cf. Porph.),] ubi erant loca feneratorum. Aliter: Ianus dicebatur locus, in quo solebant conuenire feneratores. [(cf. Porph.);] idest omnes, qui conueniunt ad Ianum, haec locuntur.

55. <dictata>. Quae in scolis accipiunt. Quasi praecepta a parentibus data. Dictata proprie dicuntur, quae pueris a librario dictantur. Aliter: idest has fabulas senes docent et pueri, quibus par inperitia in animo est, ac per hoc sunt contemnenda, quae dictitant. Aliter: maximus minimusque homo Romanus hoc dicit.

56. Consuetudo quondam fuit Romae, ut iuuenes philosophiae studentes et senatores in Curiam intrantes in l<a>euo brachio ferrent tabulas ad aliquid exarandum et loculos ad aliquid sibi emendum, ut ostenderetur, quia qui uolunt diuites esse sapientiae primo se studio conferre debent. ‘Loculos’ dixit, in quibus graphia chartaeque ponuntur.

58. Alia subiectio: sed plebeius eris, si a quadringentis milibus sex aut septem milia minus habueris, quia Otho Roscius, tribunus plebis quidam, iussit non debere fieri equitem Romanum, nisi eum, qui habet quadringenta milia.

59. <plebs eris>. Hoc est: in quattuordecim ordinibus non sedebis. Idest etiam pueri dicunt summum bonum esse uirtutem. Aliter: etiam pueri dicunt: qui recte uiuit, rex est. Dicit: praecepta philosophiae etiam pueri didicerunt, ex quo grauat legem Othonis.

62. Quae senatori certam summam patrimonii statuit.

63. <nenia>. Ludas, cantilena, quia dixit ‘ludentes’. Aliter: nenia laus mortuorum, sed hic cantilena, ut alibi ([carm.] III 28, 16): Merita nox quoque nenia.

64. Curius uir fortissimus fuit [Romanus], qui Corinthios uicit. Hoc dicebant et Curii et Camilli, is regnum habeat, qui possit recte facere. Sic lusit Curius Dentatus, sic Furius Camillus, et tamen recte facere ludendo didicerunt.

66. ros<c>ia. Idest Roscius melius docet, qui dicit undecumque habendam esse pecuniam, an philosophus docens contempnendam esse superbam fortunam? <svadet>. Suademus etiam ad mala, hortamur ad bona.

67. Pupius tragoediographus ita adfectus spectantium mouit, ut eos compelleret ad lacrimas, unde distichon fecit ([Pup. trag. fragm., cf. Baehrens fr. poet. Rom.] 348 et [Welcker Gr. trag.] 1433 [sq.] I 406): Flebunt amici et bene noti mortem meam; // Nam populus in me uiuo lacrimauit satis.

68. <responsare>. Contumaciter respondere; is respondit contumaciter, qui aduersa aequo animo tolerat.

70. Si, inquit, interroget me populus Romanus, quare non aequaliter sentio cum illis amando, quae ipsi amant, idest diuitias, et fugiendo, quae ipsi fugiunt, idest paupertatem, cum non solum in una urbe, sed etiam in una porticu cum eis sedeam, respondebo, quod uulpes respondit. Quodam enim tempore leone <a>egrotante, cum omnes ferae ad eum uisitandum uenirent easque deuoraret intrantes ad se in caueam tandem uenit et uulpes ad ostium caueae. Quam coepit leo hortari, ut ad se introiret. Respondit ilia: terrent me [inquit] uestigia ingredientium, sed non reuertentium. Quod dicit poeta: ideo non consentio uobis diligendo diuitias, quas amatis, quia neminem uestrum diuitiis prosperare uideo.

71. ivdiciis. Consiliis uel opinionibus, quibus uulgus fruitur.

74. Quia periculose tecum consenserunt alteri, ut Gra<c>chi de lege agraria. Idest quia siquis populi sequitur uoluntatem, nullum iam habet circa sapientiam respectum.

77. Arguit diuersitatem uotorum; haec sunt paradoxa Stoicorum. <condvcere>. Μισθοῦθαι; in publicis actibus demorari.

78. <tenentvr>. Insidiis capiant (captent?) <avaras>. Parcas, ac per hoc diuites.

79. Idest quorum poscant patrimonium, lacerent atque tollant . <in vivaria>. Ad retia, ad nasas.

80. <occvlto>. Quia paulatim crescit foenus non sentientibus debitoribus.

81. <esto>. Sensus: fero, inquit, quod non sit omnium una sententia; illud non tolerabile, quod proposita sua mutant in horas.

84. Idest etiam mare et lacus diuitium consentit sententiis, quia supra mare et lacus exstruunt aedificia.

86. Hoc est: primo delectatur in mari <a>edincare; mox mutata uoluntate et in mediterraneo. Teanum Sidicinum enim in mediterraneo positum est. Continuo iubet ferramenta transferri ad conponendum praetorium.

87. <lectvs genialis>. Μεταφορικῶς. Lectum genialem uxorem dicit.

90. Mire respondit, quoniam supra ([u.] 76) dixerat: Belua multorum es capitum. Ex fabula Virgilii ([georg.] IIII 387—414) facit prouerbium, qui narrat Prot[h]eum, uatem Neptuni, in mille formas mutari, et est sensus: nescio, quomodo possum uti tali homine, qui s<a>epe mutat propositum suum. Idest quibus iurgiis, quibus praeceptis, qua doctrina possim huiusmodi hominum inconstantes obiurgare sententias?

92. Idest similiter pauper alienum nauigium fastidit et cupit mutare quemadmodum suum, ac per hoc ostendit in nulla re homines habere constantiam, sed esse mutabiles.

93. Nauseare <in>proprie dicuntur, quibus eadem fastidium afferunt, et hic proprie ‘nauseat’, quia nauis fecerat mentionem. <priva>. Propria. Alii priuam intellegunt, quae una uni adsignatur, quae hic et priuata possit intellegi.

94. <inaeqvali>. Inperito, qui inaequaliter tondit, et est ypallage.

95. svbvcvla. Proprie dicitur pannus additicius, a subiciendo uel subsuendo. Pexa tunica est, quae demissa est usque ad talos, sicuti ([Iuuen.] 11, 149. 150) pexi capilli: demissi.

96. <dissidet impar>. Non aequalis sedet in humeris.

101. Idest cum haec omnia fecero, putas me communem errorem pati, et ideo non magis curam adhibes quam sano.

102. <cvratoris>. Qui solet dari insanis; ac per hoc ‘monitoris’. Sensus: tu castigator et monitor in leuissimis reprehendis, maiora non corrigis.

103. Mos erat Romanorum, ut paruulis remanentibus orphanis a praetore daretur patronus et procurator illorum substantiae quilibet ex propinquis. Si propinquus abesset, dabatur bonae famae homo.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII