Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epistulae i ii


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli,

dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;

qui, quid sit pulcrum, quid turpe, quid utile, quid non,

planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.

5 cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi.

fabula qua Paridis propter narratur amorem

Graecia barbariae lento conlisa duello,

stultorum regum et populorum continet aestus.

Antenor censet belli praecidere causam:

10 quid Paris? ut salvus regnet vivatque beatus,

cogi posse negat. Nestor componere litis

inter Peliden festinat et inter Atriden:

hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.

quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.

15 seditione, dolis, scelere atque libidine et ira

Iliacos intra muros peccatur et extra.

rursus, quid virtus et quid sapientia possit,

utile proposuit nobis exemplar Ulixen,

qui domitor Troiae multorum providus urbes

20 et mores hominum inspexit latumque per aequor,

dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa

pertulit, adversis rerum inmersabilis undis.

Sirenum voces et Circae pocula nosti;

quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,

25 sub domina meretrice fuisset turpis et excors;

vixisset canis inmundus vel amica luto sus.

nos numerus sumus et fruges consumere nati,

sponsi Penelopae nebulones Alcinoique

in cute curanda plus aequo operata iuventus,

30 cui pulchrum fuit in medios dormire dies et

ad strepitum citharae cessatum ducere somnum.

ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones:

ut te ipsum serves, non expergisceris? atqui

si noles sanus, curres hydropicus; et ni

35 posces ante diem librum cum lumine, si non

intendes animum studiis et rebus honestis,

invidia vel amore vigil torquebere. nam cur

quae laedunt oculum, festinas demere: siquid

est animum, differs curandi tempus in annum?

40 dimidium facti, qui coepit, habet: sapere aude,

incipe. vivendi qui recte prorogat horam,

rusticus exspectat, dum defluat amnis; at ille

labitur et labetur in omne volubilis aevum.

quaeritur argentum puerisque beata creandis

45 uxor et incultae pacantur vomere silvae:

quod satis est cui contingit, nihil amplius optet.

non domus et fundus, non aeris acervus et auri

aegroto domini deduxit corpore febris,

non animo curas; valeat possessor oportet,

50 si conportatis rebus bene cogitat uti.

qui cupit aut metuit, iuvat illum sic domus et res

ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,

auriculas citharae collecta sorde dolentis.

sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit.

55 sperne voluptates: nocet empta dolore voluptas.

semper avarus eget: certum voto pete finem.

invidus alterius macrescit rebus opimis;

invidia Siculi non invenere tyranni

maius tormentum. qui non moderabitur irae,

60 infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens,

dum poenas odio per vim festinat inulto.

ira furor brevis est: animum rege; qui nisi paret,

imperat: hunc frenis, hunc tu conpesce catena.

fingit equum tenera docilem cervice magister

65 ire, viam qua monstret eques; venaticus, ex quo

tempore cervinam pellem latravit in aula,

militat in silvis catulus. nunc adbibe puro

pectore verba, puer, nunc te melioribus offer.

quo semel est inbuta recens servabit odorem

70 testa diu. quodsi cessas aut strenuos anteis,

nec tardum opperior nec praecedentibus insto.


Composuit: 731 A.U.C. (23 ÂŃ) ?. Systema: versus heroi. Appellatur: Lollius Maximus. Nomenclatura: 1 Homerus; 1 Lollius Maximus; 1 Troianus, Troicus; 2 Praeneste; 2 Roma; 4 Chrysippus; 4 Cicirrhus Messius; 4 Crantor; 6 Paris; 7 Barbaria; 7 Graecia; 9 Antenor; 11 Nestor; 12 Achilles; 12 Pelides; 14 Achivi; 16 Iliacus; 18 Ulixes; 19 Troia; 22 Sirenes; 23 Circe; 28 Alcinous; 28 Penelope; 58 Siculus; 178 Lucanus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. troiani belli scriptorem, maxime lolli. Scribens Lollio ait lecto a se poemate Homeri manifestum sibi factum esse, melius exprimi ab eo philosophiae praecepta, quam optimis eius professionis auctoribus Chrysippo et Crantore. In Iliade enim ostendit uitia hominum, in Odyssia per Vlixis personam uirtutes demonstrat.

20. et mores hominvm inspexit. Homerus: // ῎Ανδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, πολύτροπον, ὃς μάλα πολλά // Πλάνχθη

27. nos nvmervs svmvs et frvges consvmere nati. Eos, qui absint a studio philosophiae, ait numerum tantummodo explere hominum nec alii ulli rei esse natos, quam ut fruges et cibos consumerent.

41. incipe! qvi recte vivendi prorogat horam. Ait: qui rationem recte uiuendi per uitae tempus differt, similis est rustico uolenti flumen transire et expectanti, donec totum defluat.

52. tabvlae, fomenta podagram. Iuuant, non sanant.

58. invidia sicvli non invenere tyranni. Hoc ait: ne Falaris quidem Agrigentinorum tyrannus maius inuenit tormentum, quam per se animis hominum inuidia infert.

59. qvi non moderabitvr iram, infectvm volet esse, dolor. Decenter paenitentiam describsit, quae sequitur iracundos.

64. fingit ecvm tenera docilem cervice magister. Exemplo adhortatur iuuenem, cui scribit, ad studia. Nam studiosum ipse ostendit, cum ait: // Dum tu declamas Romae.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. <..> melius se discere praecepta philosophiae ab Homero quam a philosopho.

4. Crisippus Apolloniensis antistes fuit sectae Stoicae; Crantor eiusdem ciuitatis, pulchritudine corporis conspicuus, non tantum a Xenocrate, praeceptore suo, sed etiam a Palemone, qui Xenocratis scholam excepit, in eo ([leg.] ideo) amatus est, qui ([leg.] quia) placebat. Consecutus est autem in Ac[h]ademia maximam dignitatem.

7. ‘Duello’ bello; et dictum duellum, quod inter duas partes geratur.

9. Docet, quomodo causa perturbationis fuit regibus commissum Paridis.

10. Dicebat Paris uoluntatis esse, non necessitatis, recte uiuere. ‘Beatus’ in uoluptatibus constitutus potiatur uoluptate. Aliter: uoti compos fruens amica, secundum opinionem Paridis.

12. <inter peliden .. et inter atriden>. Isti enim, idest Achilles et Menelaus, licet unius partis essent, plerumque erant inimici.

14. <plectvntvr>. Patiuntur. ‘Venusinae plectantur siluae’ ([carm.] I 28, 26. 27).

16. Seditione, dolis et ira peccatur aput Graecos, scelere et libidine aput Troianos, aut ab omnibus ubique peccatur.

17. Ideo discreuit, quia uirtutem patientiam dixit, sapientiam autem pro prudentia.

19. Versus ex Odissiae sumpti principio, ut in arte poetica ([u.] 142): Qui mores hominum multorum uidit et urbes.

21. Hoc est: asperitatem casuum ita pertulit, ut nec undis obrui posset.

23. Circe ([codd. perperam] Penelope) meretrix fuit, quae amatores suos sua pulchritudine fecit luxuriosos. Non Circen dicit meretricem fuisse, sed significat fabulam hanc iuxta Stoicos fuisse fictam, qui auaritiam et cupiditatem ac libidinem dominos uocant, et eos dicunt solos esse liberos, qui uitiis carent.

27. <nos nvmervs svmvs>. Vulgares sumus, uiles.

28. <sponsi penelopae>. Proci, quos Homerus enumerat. ‘Nebulones’ perditi, luxuriosi, molles, inepti. Varro: obscuros, ignoto loco natos. [Aliter: nebulones sunt homines callidi et Simulatores mendacesque, dicti a nebula, quod obscuri sunt. ‘Alcinoi’ luxuriosi ab Alcinoo, rege Pheacum, ac per hoc Pheacas uoluptate gaudentes debemus accipere. [Aliter: Alcinoi mendaces ab Alcinoo rege Pheacum, qui fuit mendacissimus.]

29. <in cvte cvranda>. In curando corpore.

31. <cessatvm dvcere cvram>. Ad cessandum curas trahere, ut ([Verg. Aen.] VIIII 241): Quaesitum Aenean et moenia Pallantea.

33. Per philosophiam discendo rectam uiam, ut leues te noctu et praecepta philosophiae legendo instituas.

34. Idest si nolueris uentura uitia propellere a te, cum te oppresserint, tunc conabere illis resistere frustra, cum nihil proficies. Stoici stultos sanos negant esse. Est ergo sensus: si hoc laborare nolis, ut sis sapiens, aliud necessario laborabis. Quoniam hydropici iubentur a medicis currere; ita enim morbus eorum solet extenuari labore.

36. Si non, inquit, propter philosophiam uigilaueris, propter inuidiam et amorem dormire non poteris.

37. Idest quando senseris maximum esse dispendium sapientia caruisse.

40. Vt ([Verg. Aen.] VIII 364): ‘Aude, hospes, contempnere opes’. ‘Aude sapere’ aude continentiam sequi, idest aude discere philosophiam.

41. Recte uiuendi prorogat horam ille, qui tempus discendi distulerit, idest qui differt discere, quod necessarium est. Sensus hic est: qui ullum praeterit tempus, quo melior fieri non labor et, stultus ac rusticus habendus est similisque ei, qui cursum fluminis spectat, tamquam finem aliquando facturi. Qui autem institutum bonae uitae in tempus differt, rustico similis est expectanti ad explendum omnem fluminis lapsum [tamquam finem aliquando facturum sit flumen currendi].

44. Sensus est: sed stulto nihil satis est.

46. <Pacantur>. Excoluntur, arantur, ut Virgilius ([georg.] II 239): Mansuescit arando.

46. Hoc est: cui adest, quod sufficit, huic amplius nihil est quaerendum. Monet hic, si ea, quae cupit quis, adeptus fuerit, cupiditati suae faciat finem [ut alibi ipse ([carm.] III 16, 43. 44): Bene est, cui deus optulit // Parca, quod satis est, manu].

49. Intellegi uult ilium recte ualere, qui quaesitis rebus bene utitur; idest nisi fueris uitiis purus, diuitiae te ornare non possunt. Opus est, ut sit sanus primo, qui uti cogitat praeparatis. Sensus est: melius est sanum esse et pauperem, quam in diuitiis aegrotare.

53. Ostendit surditatem frequenter propter sordes collectas et humorem noxium, qui non curatur, accidere.

54. Idest nisi pectus bonum et purum sit, quicquid huic dederis, non potest esse gratum. Allegoria: ita tu prodis uoluptates, nisi uitia semo-ueris, nisi promptum pectus tuum fuerit, doctrina quoque ipsa, uitiabitur.

55. <Sperne uoluptates>. Hic non adeo persuadet, ut spernamus, sed illam debes spernere, de qua sequitur dolor. Nam contra dogma suum loquitur, si ab Epicureorum secta discedit.

56. <Pete>. Pone; idest ne cum perueneris ad uotum, alia optare incipias.

58. Duo Siciliae tyranni, Falaris [(item Porph.)] Agrigentinus et Dionisius Siracusanus, crudelissimi.

59. Nam ira, quae ratione caret, contractum condempnat et optat infectum. Idest cupit infectum esse hoc, quod fecit, dum propter nimium odium poenas exigit grauiores. Antiqui definierunt, inter quas ([leg.] quos) et Varro: iram esse subitam et breuem commotionem animi.

59. Nam furore committimus, quod ira flagramus.

61. Sensus: dum adhuc inulto odio — odium autem pro ira inpatientius uindictam desiderat — per uim cupit poenas exigere. Aliter: poenas festinat, ut ([Verg. Aen.] VIII 454): Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris.

62. Nam animus, nisi oboedierit, incipit imperare. Imperium autem animi semper intolerabile est. Nam animus id facit, quod eum fecisse poeniteat, dum poenas festinanter exigit.

67. Cito, dum puer es, percipe praecepta philosophiae. Ad Lollium scribit adulescentem oratorem.

68. <melioribvs>. [Idest] philosophis [et] magistris.

69. Illi sensui ([u.] 54) respondit: Sincerum est nisi uas quodcumque infundis acescit. ‘Semel’ pro ‘primum’ ut Maro ([Aen.] XII 208 sq.): Cum semel in siluis imo de stirpe recisum Matre caret.

70. Nec cessantem expecto nec urgeo praecedentem. Hic ostendit non ad alienum arbitrium se, sed ad suum proficere.

70. Hoc loco dehortatur tarditatem et hortatur strenuitatem.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII