Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

epistulae i iv


opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Albi, nostrorum sermonum candide iudex,

quid nunc te dicam facere in regione Pedana?

scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat

an tacitum silvas inter reptare salubris

5 curantem quidquid dignum sapiente bonoque est?

non tu corpus eras sine pectore: di tibi formam,

di tibi divitias dederunt artemque fruendi.

quid voveat dulci nutricula maius alumno,

qui sapere et fari possit quae sentiat et cui

10 gratia fama valetudo contingat abunde

et mundus victus non deficiente crumina?

inter spem curamque, timores inter et iras

omnem crede diem tibi diluxisse supremum:

grata superveniet quae non sperabitur hora.

15 me pinguem et nitidum bene curata cute vises,

cum ridere voles, Epicuri de grege porcum.


Systema: versus heroi. Appellatur: Albius Tibullus. Nomenclatura: 1 Albius Tibullus; 2 Pedanus; 3 Cassius Parmensis; 16 Epicurus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


Ad Albium.


2. in regione pedana. Ped[i]um oppidum haut longe ab Vrbe fuit. Nunc non est, uerum adhuc regio ipsa Pedana dicitur.

3. scribere qvod cassi parmensis opvs. Hic est Cassius, qui in partibus Cassi et Bruti cum Horatio tri(bunus) mil(itum) militauit. Quibus uictis Athenas se contulit. Quintus Varius ab Augusto missus, ut eum interficeret, studentem repperit et perempto eo scrinium cum libris tulit. Vnde multi crediderunt Thyesten Cassi Parmensis fuisse. Scripserat enim multas alias tragoedias Cassius.

4. silvas inter reptare salvbris. [Siluas] libros φιλοσοφουμένους significat.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. Hac epistola Albium Tibullum elegiorum scriptorem alloquitur, qui uidebatur libros eius sermonum multum laudare. Albius iste criticus fuit, poeta et scriptor philosophiae. <candide ivdex> Verax, integer, purus, sine fuco, sine fallacia.

2. Ab oppido Pedo Italiae [aut a Pado flumine], quae ciuitas non longe fuit ab urbe, quae modo non est. Haec regio Pedana inter Tibur et Praeneste est, a Pedano quodam, cuius adhuc monumentum exstare dicitur.

3. <cassi>. Hic Epicureus fuit et poeta. Cassius Parmensis aliquot generibus stilum exercuit; inter quae opera elegia et epigrammata eius laudantur. Aliter: hic est Cassius, qui in partibus Cassi et Bruti [contra Augustum] cum Horatio tr. mil. militauit, quibus uictis Athenas se contulit. Quintus Varus ab Augusto missus, ut eum interficeret, studentem repperit, et perempto eo scrinium cum libris tulit, [ubi multae trag<(o)>ediae inuentae sunt, inter quas Horestis et Tiestis]. Vnde multi crediderunt Thiesten Cassi Parmensis fuisse; scripserat enim multas alias tragoedias Cassius.

6. Sapiens enim solus scit cum moderatione suis uti bonis, quod aut luxurioso per incontinentiam aut auaro per nimiam abstinentiam inscitia denegauit.

6. <non tu corpus eras sine pectore>. Idest non cares bono ingenio.

7. Metri ratione breuem fecit <mediani> syllabam ‘dederunt’.

8. Sensus est: alumno nutrix maiora, quam in te sunt, bona optare non potest.

9. <et cui>. Κατὰ κοινόν: nisi ut ei.

11. <crumina>. Patrimonio uel sacculo nummario siue prandiario. Ἀπο τοῦ κρεμαστός.

12. Idest agens inter spem et curas cottidie puta te moriturum. Monet ergo nihil esse curandum de futuro.

15. Idest me quando uis uidere, uidebis bene pastum porcum, et hic satyrice uituperat eam sectam, quam sequitur, quoniam Epicurei summum bonum in uoluptatibus ponunt, deinde quod omne animal colunt nullumque edunt. <porcvm>. Idest corpori seruientem, ut ([epist] I 2, 27): Fruges consumere nati. Hara locus dicitur, ubi stant sues, idest suinae, animal nimium pronum ac uentri deditum.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII