Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

epistulae i v


operta opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Si potes Archiacis conviva recumbere lectis

nec modica cenare times holus omne patella,

supremo te sole domi, Torquate, manebo.

vina bibes iterum Tauro diffusa palustris

5 inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum.

si melius quid habes, arcesse, vel imperium fer.

iamdudum splendet focus et tibi munda supellex:

mitte levis spes et certamina divitiarum

et Moschi causam: cras nato Caesare festus

10 dat veniam somnumque dies; inpune licebit

aestivam sermone benigno tendere noctem.

quo mihi fortunam, si non conceditur uti?

parcus ob heredis curam nimiumque severus

adsidet insano: potare et spargere flores

15 incipiam patiarque vel inconsultus haberi.

quid non ebrietas dissignat? operta recludit,

spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem,

sollicitis animis onus eximit, addocet artis.

fecundi calices quem non fecere disertum,

20 contracta quem non in paupertate solutum?

haec ego procurare et idoneus imperor et non

invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa

corruget naris, ne non et cantharus et lanx

ostendat tibi te, ne fidos inter amicos

25 sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par

iungaturque pari: Butram tibi Septiciumque

et nisi cena prior potiorque puella Sabinum

detinet adsumam; locus est et pluribus umbris;

sed nimis arta premunt olidae convivia caprae.

30 tu quotus esse velis rescribe et rebus omissis

atria servantem postico falle clientem.


Systema: versus heroi. Appellatur: Torquatus. Nomenclatura: 1 Archiacus; 3 Torquatus; 4 Taurus; 5 Minturnae; 5 Petrinus; 5 Sinuessanus; 9 Augustus (C. Iulius Caesar Octavianus); 9 Moschus; 26 Septicius; 27 Sabinus



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


Torquatum inuitat ad conuiuium.


1. si potes archiacis conviva recvmbere lectis. Archias breues lectos fecit; inde Archiaci dicti sicut a Boeoto [o]Boeotos dicimus.

2. nec modica cenare times holvs. Dum dicit [modica] et [times], breuitatem cenae ostendit.

3. svpremo te sole domi. [Supremo]: summo, id est hora sexta. Verum quod ait [Tauro iterum] [iterum] [diffusa], ostendit Tauro iterum consule lecta.

5. sinvessanvmqve petrinvm. Petrinus uicus olim et locus in agro Falerno, ex quo intellegitur ad Falernum uinum Torquatum inuitare.

9. et moschi cavsam: cras nato. Moschus hic Pergamenus fuit retor notissimus. Reus ueneficii fuit, cuius causam ex primis tunc oratores egerunt, Torquatus hic, de quo nunc dicit, cuius exstat oratio, et Asinius Polio.

10. dat veniam somnvmqve dies; inpvne licebit. Diui Caesaris natalem significat adesse et ipse probat dicens ‘aestiuam noctem’, quia IIII id[ib]us Iulias celebrabatur.

16. qvid non ebrietas designat? [Dissignat]: aperit.

21. idonevs imperor. [Imperor] sicut indicor dixit.

23. corrvget naris, ne non et cantha. [Corruget]: contrahat, per quod non tantum sordidam, sed et olentem mappam significat. Deinde luxuriose splendidum argentum significat quasi speculo ostendere se ipsum conuiuae, id est imaginem suam.

29. sed nimis arta premvnt. Ait arte discumbentium molestum esse odorem alarum eorum, qui hirci dicuntur.

31. postico falle clientem. Monet, ut silentio ueniat.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. si potes. Torquatum aduocatum, amicum suum, inuitat ad cenam Horatius. Aliter: ad Mallium Torquatum haec scribit, ad quem etiam illam oden (IIII 7. 8): Diffugere niues r. i. g. c. A. q. c. Archiaci lecti dicebantur humiles ab Archia fabro, qui non magnae staturae dicitur fuisse.

2. <holvs omne>. Pro qualicumque posuit, ut, cum dico me omne bibere uinum. Idem in sermonum primo (I 1, 29. 30): Per omne // Audaces mare qui currunt. Omne, hoc est uel hibernum uel autumnale.

3. Aliter: hoc est: cum est altissimus medio die, ut ([Ter. ad.] II 1, 42): Pro supreme Iuppiter.. et alibi ([serm.] (II 8, 2. 3): Nam mihi quaerenti conuiuam dictus heri illic // De medio potare die.

4. Vina bibes calcata secundo consulatu Tauri illius, qui dicitur amphitheatrum condidisse. <palvstris>. Quia palus est grandis iuxta Minturnae, ubi etiam Marius latuit.

5. <petrinvm>. Mons Sinuessae inminens uel ager uicinus Sinuessanae ciuitati.

6. <vel imperivm fer>. Vel ad me ueni, sine tibi hoc a me imperari. Aut patere me esse regem conuiuii, si nil attuleris. ‘Vel imperium for’. Quare hoc? Antea pascentes reges appellabantur. Inde qui senatui cenam post triumphum dabant in Capitolio, consulem uel dictatorem rogabant, ne ad cenam uenirent; se illis, quod ederent, domum missuros, ne illos, non reges, domum deduci a senatu illis praesentibus necesse esset.

7. <tibi>. Vt ([Verg. georg.] II 5. 6): Tibi pampineo g. a. F. a.

8. <mitte levis spes>. Rerum humanarum. <certamina divitiarvm>. Noli curare de diuitiis, quibus certamus anteire ditiores. Moschus hic accusabatur ueneni, cuius extat oratio admirabilis. Aliter: Moschus quidam fuit, cuius causa diu dicebatur; nam patronus fuit causarum Torquatus. Aliter: Moschus hic Pergamenus fuit rethor ([leg.] rhetor) notissimus; reus ueneficii fuit, cuius causam ex primis tunc oratores egerunt Torquatus hic, de quo nunc dicit, cuius extat oratio, et Asinius Pollio. cras. Inter eras et crastinum hoc interest: eras nihil significat nisi diem proximum; crastinus dies et superiore et praeterito anno fuit et erit sequentibus. Natalis diui Augusti: VIIII Kł. Octobres.

11. <aestivam>. Breuem. <benigno>. Familiari.

16. <dissignat>. Aperit.

20. <contracta>. Angusta.

21. ‘Imperor’ finxit ex Graeco Κελεύομαι, ut in arte poetica ([u.] 56) ‘inuideor’ <φ>θονοῦμαι, idest inuidia me insectatur.

22. Mappa enim manute<r>gium illud est, quod uariis formis textum est. <mappa>. Mantele.

23. <conrvget>. Moueat fastidium; nam quotiens horret aliquid, nares contractae rugam faciunt. Significat se habere uasa argentea et discum argenteum, ubi imaginem suam quasi in speculo cernere possit.

26. ‘Eliminet’ idest extra limen eiciat, foras limen efferat. <vt coeat par>. Hoc procurabo, ut ueniens inuenias parem, idest puerum aut puellam tibi conuenientem.

28. <vmbris>. Aut a loco die Vmbria aut certe, quia umbrae, ut puto, dicuntur, quos secum ducunt, qui rogantur ad prandium.

29. Ait arte discumbentium molestum esse odorem alarum eorum, qui hirci dicuntur.

31. Monet ilium, ut silentio ueniat [(ex Porph.)] fallens ostiarium, ut, dum ille sperauerit eum transiturum per portam, exeat per posticum.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII