Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

epistulae i vii


25 opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum

Sextilem totum mendax desideror. atqui

si me vivere vis sanum recteque valentem,

quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,

5 Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque

dissignatorem decorat lictoribus atris,

dum pueris omnis pater et matercula pallet

officiosaque sedulitas et opella forensis

adducit febris et testamenta resignat.

10 quodsi bruma nives Albanis inlinet agris,

ad mare descendet vates tuus et sibi parcet

contractusque leget: te, dulcis amice, reviset

cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.

non quo more piris vesci Calaber iubet hospes

15 tu me fecisti locupletem: vescere sodes.

‘iam satis est.’ ‘at tu, quantum vis, tolle.’ ‘benigne

‘non invisa feres pueris munuscula parvis

‘tam teneor dono, quam si dimittar onustus.’

‘ut libet: haec porcis hodie comedenda relinques.’

20 prodigus et stultus donat quae spernit et odit:

haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis.

vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,

nec tamen ignorat, quid distent aera lupinis:

dignum praestabo me etiam pro laude merentis.

25 quodsi me noles usquam discedere, reddes

forte latus, nigros angusta fronte capillos,

reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et

inter vina fugam Cinarae maerere protervae.

forte per angustam tenuis vulpecula rimam

30 repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus

ire foras pleno tendebat corpore frustra.

cui mustela procul ‘si vis’ ait ‘effugere istinc,

macra cavum repetes artum, quem macra subisti.’

hac ego si conpellor imagine, cuncta resigno:

35 nec somnum plebis laudo satur altilium nec

otia divitiis Arabum liberrima muto.

saepe verecundum laudasti, rexque paterque

audisti coram, nec verbo parcius absens:

inspice, si possum donata reponere laetus.

40 haud male Telemachus, proles patientis Ulixei:

‘non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis

porrectus spatiis nec multae prodigus herbae:

Atride, magis apta tibi tua dona relinquam

parvum parva decent: mihi iam non regia Roma,

45 sed vacuum Tibur placet aut inbelle Tarentum.

strenuus et fortis causisque Philippus agendis

clarus ab officiis octavam circiter horam

dum redit atque foro nimium distare Carinas

iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,

50 adrasum quendam vacua tonsoris in umbra

cultello proprios purgantem leniter unguis.

‘Demetri’ – puer hic non laeve iussa Philippi

accipiebat – ‘abi, quaere et refer, unde domo, quis,

cuius fortunae, quo sit patre quove patrono.'

55 it redit et narrat, Volteium nomine Menam,

praeconem, tenui censu, sine crimine, notum

et properare loco et cessare et quaerere et uti,

gaudentem parvisque sodalibus et lare certo

et ludis et post decisa negotia campo.

60 ‘scitari libet ex ipso quodcumque refers: dic

ad cenam veniatnon sane credere Mena,

mirari secum tacitus. quid multa? ‘benigne’

respondet. ‘neget ille mihi?’ ‘negat inprobus et te

neglegit aut horretVolteium mane Philippus

65 vilia vendentem tunicato scruta popello

occupat et salvere iubet prior; ille Philippo

excusare laborem et mercennaria vincla,

quod non mane domum venisset, denique quod non

providisset eum. ‘sic ignovisse putato

70 me tibi, si cenas hodie mecum.’ ‘ut libet.’ ‘ergo

post nonam venies; nunc i, rem strenuus auge.’

ut ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutus

tandem dormitum dimittitur. hic ubi saepe

occultum visus decurrere piscis ad hamum,

75 mane cliens et iam certus conviva, iubetur

rura suburbana indictis comes ire Latinis.

inpositus mannis arvum caelumque Sabinum

non cessat laudare. videt ridetque Philippus,

et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,

80 dum septem donat sestertia, mutua septem

promittit, persuadet uti mercetur agellum.

mercatur. ne te longis ambagibus ultra

quam satis est morer: ex nitido fit rusticus atque

sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos,

85 inmoritur studiis et amore senescit habendi.

verum ubi oves furto, morbo periere capellae,

spem mentita seges, bos est enectus arando:

offensus damnis media de nocte caballum

arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.

90 quem simul adspexit scabrum intonsumque Philippus,

‘durus’, ait, ‘Voltei, nimis attentusque videris

esse mihi.’ ‘pol me miserum, patrone, vocares,

si velles’ inquit ‘verum mihi ponere nomen.

quod te per Genium dextramque deosque Penatis

95 obsecro et obtestor, vitae me redde priori

qui semel adspexit, quantum dimissa petitis

praestent, mature redeat repetatque relicta.

metiri se quemque suo modulo ac pede verum est.


Systema: versus heroi. Appellatur: Maecenas (C. Cilnius). Nomenclatura: 5 Maecenas (C. Cilnius); 10 Albanus; 13 Zephyrus; 14 Calaber; 28 Cinara; 36 Arabes; 40 Telemachus; 40 Ulixes; 41 Ithaca; 43 Atrides Et Atridae; 43 Menelaus; 44 Roma; 45 Tarentum; 45 Tibur; 46 Philippus (L. Marcius); 48 Carinae; 48 Forum Romanum; 52 Demetrius; 55 Volteius Mena; 59 Campus Martius; 77 Sabinus; 94 Genius; 94 Penates



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


[In hac Maecenati se excusat, quod moretur in rure iam diu.]


1. [qvinqve dies tibi pollicitvs me.] In hac egloga Maecenati se excusat, quod diutius ruri moretur, propter autumnum Romae suspectum. Liberalitatem deinde Maecenatis referens aetatem excusat, et hanc, si laboraturus acceperit, paratum se reponere ait exemplo uulpiculae, cuius fabellam refert.

14. non qvo more piris vesci calaber ivbet hospes. Non quia superuacuae tibi et inutiles diuitiae erant, ideo in me liberalis fuisti. Hospitis deinde Calabri sermonem refert inuitantis se ad pira edenda, quae, si non edisset, subus abiceret.

30. repserat in cvmeram. Cumera uasi frumentarii genus factum ex uimine admodum obductum.

34. ha[e]c ego si compellor imagine. [Hoc ait,] si cogatur contra commodum ualetudinis officium praestare ait se malle quae acceperit reddere. Nec hoc ideo facere, quod iam saturatus opibus putet somno indulgendum; sed ait etiam in oblatione Arabum diuitiarum otium numquam uelle mutare uel posse.

41. non est aptvs eqvis ithacae locvs. Homericus sensus ex Odyssiae quarto. Telemachus offerenti sibi Menelao equos excusat accipere, quod equis minus apta et conueniens sit Ithaca, et agri angusti et steriles sint eius.

42. nec mvltae prodigvs herbae. Nec largus, nec qui multas herbas proferat.

46. strenvvs et fortis. Fabellam de Vulteio Maena praecone facetissime et dilucide exponit uel per se uel prioribus adnexam in exemplum sui, qui otium diuitiis praeferat.

48. distare carinas. Carinae locus in urbe, ubi et Pompeiana domus. Vergilius: // Lautis mugire Carinis.

48. foro distare. A foro longe esse.

59. et lvdis et post decisa negotia campo. Et hic subaudiendum: gaudentem.

73. tandem dormitvm dimittitvr. hic vbi saepe et reliqua. Allegoricos: postquam frequentibus cenis inescatus est.

92. pol me miservm. [Pol] ius iurandum.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. Hac epistola asperius ac destrictius M<a>ecenati praescribit libertatem se opibus non uendere.

2. sextilem. Qui nunc Augustus dicitur.

6. Dissignatores dicuntur, qui ad locum (lucum?) Libitinae funebria praestanda conducuntur, ut defuncti cum honore efferantur. Aliter: dissignatores funerum mancipes et ordinatores; nam dissignare est ordinare, unde et, qui locos in theatris spectatoribus distribuebant, dissignatores dicebantur. Praeterea est dissignare confundere, ut et iste alibi ([epist.] I 5, 16): Quid non ebrietas dissignat? operta recludit.

8. <opella>. Opera diminutiue opella dicitur.

11. <mare>. Quia mare hieme calorem praestat, frigus aestate.

12. <contractvsqve>. Prae frigore.

16. <benigne>. Idest humane facis.

17. <non invisa>. Litotes; idest cara.

22. vir bonvs et sapiens. Sensus hoc sonat: bonus et prudens uir non nisi dignis largiri se paratum esse ait; nec inmerito, quoniam eligere debemus, in quos beneficia conferamus. Vir bonus non adeo uilem putat pecuniam ut lupinos, scilicet ut medium teneat et dignis donet.

23. nec tamen. Quae sit differentia inter bonos et malos.

24. Ordo: dignum praestabo me etiam laude promerentis. Vel aliter: dignum ut sit tuis beneficiis pro laude merentis, idest pro tui laude, qui mereris. Laboro, ut dignum me praestem [non] etiam pro eius laude, qui in me confert beneficia.

25. Sensus: uis me a te non recedere? Redde iuuentutem, recipe pecuniae.

26. Crescit senibus frons cadentibus capillis.

28. <cinarae>. Hanc se amasse in quarto (IIII 1, 4. 13, 21) carminum dicit. <maerere>. Quia ad alium forte transierat.

29. Forte hic sic positum est, ac si diceret: sed forte hac me fabula conuenis.

30. <cvmeram>. Vas uimineum frumentarium.

32. Mire imitatus est stridorem mustelae.

33. <svbisti>. Intrasti, ut ([Verg. Aen.] III 292): Portuque subimus.

34. <resigno>. Quae mihi a te fuerant assignata, restituo. Subtiliter per similitudinem dicit libenter se reddere, quae acceperit, si ei non ad suum arbitrium uiuere concedatur.

35. <altilivm>. Pastarum auium. Sensus: nec ita opes contempno, ut malim somno esse deditus, nec illas iterum in tantum concupisco, ut seruire uelim.

37. Mire, quia nunc paulo asperior est. Hoc est: et ego tibi hanc laudem inuicem reddidi. Absentem similiter laudo, atque laudaui praesentem.

39. Sensus: experire, an inuitus restituam, quae dedisti, immo quam laetus fiam, si reddidero.

41. Inducitur Telemachus aput Homerum hoc dicens Menelao, cum ab eo equos dono nollet accipere; quod refert iste ad se dicens sibi iam uetulo non conuenire in militia stare.

46. Fabula haec satis apte superioribus iuncta est, quibus ostendit se diuitiis otium praeferre.

48. Locus in urbe dicitur Lautae Carinae et est locus ad Tellurem, ut poeta ([Verg. Aen.] VIII 361): Et Lautis mugire Carinis.. propter nobiles, licet legatur et ‘latas’.

49. Ideo queritur, quia grandis natu; etenim senibus semper molestum est iter.

50. <adrasvm>. Presse tonsum caluum. <vacva>. Ἀντὶ το<ῦ> ipsum uacuum.

52. Philippus ad puerum suum Demetrium. Ordo est autem: [O] Demetri puer, abi qu<a>ere. ‘Hic non leue’ Horatius interposuit.

57. Multis enim studii est tantum quaerere et non uti.

62. <benigne>. Sermo uulgaris est; bene se dicit quisque accipi, cum excusat. Aliter: respondit Mena benigne eum facere, qui inuitaret.

65. <tvnicato>. Non togato. <scrvta>. Quas uulgo grutas uocant; ‘popello’ autem populo uilibus uestimentis induto, ut dicimus senatum togatum.

68. <providisset>. Quoniam prior fuerat salutatus; in alio ‘praeuidisset’ legitur.

72. <dicenda tacenda locvtvs>. Velut plebeius expers rationis.

74. <piscis>. Quasi piscis. Metaphora est.

76. Feriis Latinis in urbe agi aliquid non licebat, hoc est nundinis, quae incertis diebus ac non praedictis fieri soleba<n>t.

77. <mannis>. Buricis.

79. Ita quosdam uoluptatis gratia quaeri, non amicitiae, potest figuratum de ipso esse.

85. Quasi ibi primum coeperit auarus esse.

94. Hi duo uersus et a Maena Philippo esse dicti et ab Horatio M<a>ecenati.

96. Sententia haec poetae, qui autem non specialiter Philippum, sed quemcumque dicit.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII