Q. HORATIUS FLACCUS • OPERA ET COMMENTARII
CARM. I • CARM. II • CARM. III • CARM. IV • CARM. SAEC. • EP. • SERM. I • SERM. II • EPIST. I • EPIST. II • A. P.

epistulae i viii


primum opus et commentarii • varialectio et testimonia • prosodia et metra

Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano

Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.

si quaeret quid agam, dic multa et pulcra minantem

vivere nec recte nec suaviter, haud quia grando

5 contuderit vitis oleamve momorderit aestus,

nec quia longinquis armentum aegrotet in agris;

sed quia mente minus validus quam corpore toto

nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum,

fidis offendar medicis, irascar amicis,

10 cur me funesto properent arcere veterno,

quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam,

Romae Tibur amem, ventosus Tibure Romam.

post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat et se,

ut placeat iuveni percontare utque cohorti.

15 si dicet ‘recte’, primum gaudere, subinde

praeceptum auriculis hoc instillare memento:

ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.


Composuit: 734 A.U.C. (20 ΒΡ). Systema: versus heroi. Appellatur: Albinovanus Celsus. Nomenclatura: 1 Albinovanus Celsus; 2 Musae; 2 Nero; 12 Roma; 12 Tibur



PORPHYRIONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


Ad Albinouanum Celsum, cui indicat animi se aegritudine laborare, neque quicquam eorum, quae recta essent, sibi placere.


10. arcere veterno: Ληθαργίαι.

13. post haec, vt valeat. Pro: quo modo.

14. vtqve cohorti: adsessoribus.

56. vt tv fortvnam, sic nos te, celse, feremvs. Indicato ei, inquit, et insusurrato futurum, ut ipse felicitatem suam et processum in amicitiam Claudi non insolenter tulerit, ita nos quoque tamquam non insolenti futuros amicos.



ACRONIS COMMENTARIVM IN HORATIVM FLACCVM


1. Dirigit hanc epistolam quasi per ipsam Musam Albinouano Celso, comiti et scribae Neronis Drusi, in qua dicit se tanta aegritudine animi laborare, ut in nullo eorum, quae recta sunt, delectetur. Quae passio uocatur lethargica siue accidia, quae hominem somniculosum et obliuiosum reddit cum dolore capitis. Noua salutatione usus: gaudere et bene rem gerere.

5. <momorderit>. Minorem fecerit; minuuntur enim, quae mordentur.

6. Vult dicere, quod philosophiam implere non possit.

7. corpore toto. Ideo ait, ut quamuis partem ualidiorem ostendat quam animum suum.

8. Allegoria, quod animum ab erroribus reuocet. Hoc est: philosophiam nolo sequi, quae uitia animi auferat.

10. <veterno>. Morbo quodam otii; hoc est: cur me non patiuntur desidiosum esse?

12. ventosvs. Fluitans.

14. <ivveni>. Neroni.

16. <primvm gavdere>. Deest aut ‘dicito me’ ex superioribus, aut ‘memento’ ex inferioribus. Hoc est: si felicitas inmutabit te, nos in tua amicitia non durabimus.

Ad graece scripta legenda typus graecus extrahe


GAI M. SEVER • MMDCCLX • MMDCCLXVII